Obrazy na stronie
PDF
ePub

Non ligabis os bovis terentis in areâ fruges tuas. Deut. 25.4. Novit justus jumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia. Prov. 12. 10. Pecora tibi sunt? attende il

Quia dixerunt Syri : Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium; dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tuâ. 3. Reg. 20. 28. Blasphemia Rabsacis Assy

lis, et si sunt inutilia, perse-rii. Et prohibuit quidem Ezeverent apud te. Eccli. 7. 24.

Fructus bonus eorum. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Non enim habebis jugiter potestatem. Prov. 27. 23. Agni (sunt) ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium: Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis. v. 26. 27.

BLASPHEMIA.

Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. (Quantò minùs ad blasphemandum)? Exod. 20.7.

Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. Lev. 24. 14. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. v. 16.

Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus:si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? 1.Reg. 2.25. Verumtamen quoniàm blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc; filius, qui natus est tibi, morte morietur. 2. Reg. 12. 14.

chias, ne populus imperitus responderet istis blasphemiis. 4. Reg. 18. 29.

Multum displicuerunt Deo blasphemiæ, quas dixerunt servi Sennacherib; unde percussit Angelus Domini centum octoginta millia de exercitu ejus. Ibid. cap. 19. Vide et Isa. 36.4.Item. 2. Mach. 10.35. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? contra sanctum Israël. Ibid. 19. 22. Factum est igitur in nocte illâ, venit Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. v. 35.

Indignatus Holofernes, eò quòd Achior potentiam Dei cali commendaverat, dixit ad eum: Quoniam prophetasti nobis, dicens : quòd gens Israël defendatur à Deo suo: ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor: cùm percusserimus eos omnes, sicut hominem unum. Judith. 6.2.3.

Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium : condemnabit te os tuum, et non ego. Job. 15.5.

Ne desinas ab homine iniqui

talis: quia addit super peccata sua blasphemiam. Ibid.34. 36. Opprobria exprobrantium tibi (Pater) ceciderunt super me. Psal. 68. 10.

Quousque irruitis in hominem? (Christum) blasphemando. Psal. 61. 4.

Super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Psal. 68. 27. Vir multum jurans, implebitur iniquitate, et non discedet à domo illius plaga. Eccli. 23. 12.

Omnia enim, quæ loquitur populus iste, conjuratio est (ut videtur). Isa. 8. 12.

Et jugiter totâ die nomen meum blasphematur. 16. 52. 5. Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in sylvâ: dedit contra me vocem, ideò odivi eam. Jerem. 12. 8.

Omnes maledicunt mihi (dicit Dominus). Jerem. 15. 10. Numquid redditur pro bono (Incarnationis et Passionis ) malum? Ibid. 18. 20.

Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversùm me verba vestra. Ezech. 35.13.

Quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. Zach. 5. 3.

Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Malach.3.8. Ideò dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus: spiritûs autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum con

[merged small][ocr errors]

tra filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro, Matth. 12. 31. 32.

Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ,quibus blasphemaverint. Qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum. Marc. 3. 28. 29.

Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. Luc. 12. 10.

Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes. Rom. 2. 24.

Ideò notum vobis facio, quòd nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. 1. Cor. 12.3.

:

Nunc autem deponite et vos omnia iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Coloss. 3. 8.

Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Hebr. 6. 6.

Sit autem sermo vester: Est, est : Non, non (non per Do minum aut alia membra sua). Jacob.5.12.Vide et Mat. 5.34.

Cùm Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blas

phemiæ, sed dixit: Imperet | Dominus, etc. Ezech. 18. 9. tibi Dominus. Judæ. 9. Vide Jos. 22. 5.

Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos, qui in cœlo habitant. Apoc. 13. 6.

Et blasphemaverunt Deum cœli præ doloribus et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis. Ibid. 16. 11. Vide et v. 9 et 21.

[blocks in formation]

Indicabo tibi, ô homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat à te utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Mich. 6.8.

Hæc ait Dominus exercituum: Judicium verum judicate, et misericordiam et miseratio nes facite unusquisque cum fratre suo. Zach. 7. 9.

Da Altissimo secundùm datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum: quoniam Dominus retribuens est, et septiès tantùm reddet tibi. Eccli. 55. 12. 13.

Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, etc. Matth. 5.16.

Non omnis, qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in reg num cælorum. Ibid. 7. 21.

Si autem vis ad vitam in gredi, serva mandata. Ibid. 19. 17. Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut soro res, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. v. 29. Vide et Matth. 7. 24.

Conventione autem factâ cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

Et dixit illis Ite et vos in vi- | neam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. Ibid. 20. 2. 4. Item: Voca operarios, et redde illis mercedem. v. 8.

Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis, quæ dico? Luc. 6. 46. Vide et Matth. 7. 24.

Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Joan. 12. 26. Qui habet mandata mea, et servat ea ille est, qui diligit

me. Ibid. 14. 21. Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis, etc. Ibid. 15. 14.

Reddet Deus unicuique secundùm opera ejus. Rom. 2. 6. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. v. 13. Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum.v.10. Ergo dùm tempus habemus, operemur bonum. Gat. 6. 10. Venit nox, quandò nemo potest operari. Joan 9. 4.

Ut ambuletis dignè, Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes, et crescentes in sciencia Dei Col.

1. 10.

Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, (laboris scilicet ex caritate suscepti). Hebr. 10. 6.

Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Nunquid poterit fides salvare eum?

[blocks in formation]

quòd non tota deletur, quia in ea sunt inventa bona opera. 2. Paral. 12. 12.

Iram quidem Domini merebaris (ait Jehu propheta); sed bona opera inventa sunt in te. Ibid. 19. 2. et 3.

Retribuet mihi Dominus secundùm justitiam meam : et secundùm puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Psal. 17. 21.

Et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Psal. 61. 12. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem. Psal.

118. 112.

Juxta opera manuum suarum retribuetur ei. Prov. 12. 14. Justi in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. Sap. 5. 16.

Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus: scientes quòd à Domino accipietis retributionem ( quæ ob meritum dari solet) hæreditatis. Coloss. 3. 23. Omnis misericordia facit locum unicuique secundùm meritum operum suorum, Eccli. 16. 15.

Gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Matth. 5. 12.

Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi ( in propatulo). Ibid. 6. 6.

Quicumque potum dederit -calicem aquæ frigidæ tantùm

in nomine discipuli amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Ibid. 10. 42.

Qui parcè seminat, parcè et metet. 2. Cor. 9. 6.

Ostendit Christus, quòd in extremo judicio judicaturus sit secundùm opera misericordiæ: et his, qui opera misericordiæ fecerunt, daturus est vitam æternam. Matth. c. 25.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex totâ animâ tuâ, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tuâ : et proximum tuum sicut te ipsum. In his enim duobus præceptis tota lex pendet et Propheta. Luc. 10. 27.

Venit hora, in quâ omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei : et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui verò mala egerunt, in resurrectionem judicii. Joan. 5. 28.

Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, etc. Ibid. 13. 34. 35.

Ego elegi vos de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ibid. 15. 16.

Diligentibus Deum omnia cooperanturin bonum. Rom. 8. 28.

Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. Ibid. 13. 8,

« PoprzedniaDalej »