Obrazy na stronie
PDF
ePub

Omnia quæ claudunt sacrata volumina legis,

Turba Prophetarum, quæ sacra cumque doeet.
Sed quia nos rerum nimium nimiumque retardat
Copia, tunc réfert ordinis esse viam.
Hanc qui rite tenet, magna se fruge beabit,
Sentict et studii præmia certa sui;

Et cum sit series rerum laudanda probata,

Officium Auctoris consule, quæso, boni :
Plurima nam paucis complectens ordine pleno,
Ostendit capitis versiculique notas:

Adde quod et sensum breviter subnectit apertum,
Ne subeant mentem tædia longa tuam.
Deniquè quidquid habet Divini pagina verbi,
Exiguo aut nullo hinc pene labore petes :
Sive monere voles, sive increpuisse jacentem

In vitiis aliquem, quem malus error habet,
Seu juvat immodicis languentia pectora curis
Erigere, et curas fortiter ejicere:

Sive aliquem ad virtutis opes et præmia vitæ
Eternæ certo cogis adire pede:

Deniquè quidquid erit quod præsens postulat usus,
Seu vis solari, sive docere virum ;

Hinc posces, promptumque feres quodcumque requiris,
Seu res alterius, seu peragenda tua est.
Verba tibi in populi si sunt facienda corona,
Materies hinc est apta futura tibi.

Confesso rite lethalia vulnera cordis

Præsentem si sis ferre coactus opem,

Seu tibi miles erit duros armandus in hostes,
Ut bene pro CHRISTI prælia laude gerat,
Carnis ut insultus, mundique furentis amaras
Fortiter insidias Marte potente domet,

Crudelis Satan, divini nominis hostis,

Proterat ut valido turpia signa pede:

Hinc gladios, hastasque petes, clypeosque fideles,
Qualia signa Dei turba sequenda gerit:
Omnia præstabit, quibus exornare secundas
Res potes, adversas intrepidè excipere.

Si tua læserunt funesti corda latrones,

Si vix curandum pectora vulnus habent,

xiij

xjv

Ars tibi mortalis potis est nec ferre salutem,
Ullius ingenium nec tibi spondet opem :
Huc oculos converte tuos, hunc consule Librum,
Atque salutares porriget ille manus,
Expedietque tibi, quænam te cura levabit,
Unde petenda tibi sit medicina tua.
Hic tibi doctrinæ præcepta recondita pandit,
Hic animo præbet grata alimenta tuo;
Ergo Deo quisquis carus cupit esse, suisque,
Hoc scriptum magna sedulitate legat.

SACRE SCRIPTURE.

ABN

ABNEGATIO SUI IPSIUS.

DIXIT Dominus ad Abraham: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo pairis tui, et veni in terram, quam monstrabo tibi. Gen. 12. 1.

Dixit dominus ad Abraham: Tolle filium tuum,-atin holocaus

que offeres eum tum. Ibid. 22. 2.

At ille (Eleazarus) gloriosissimam mortem, magis quàm odibilem vitam complectens, voluntariè præibat ad supplicium. 2. Mach. 6. 19.

Christus ait Petro et Andrea Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuè relictis retibus secuti sunt eum. Matth. 4. 19. 20. Qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Ibid. 10. 39.

Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Ibid. 16. 24. Item Luc. 9. 24.

Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauTOMUS I.

ABN

peribus, et habebis thesaurum in cælo et veni, sequere me. Ibid. 19. 21. Vide Marc. 10. 21.

Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Luc. 14. 26.

Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. Ib. 17. 33,

Qui amat animam suam, persuam in hoc mundo, in vitam det eam et qui odit animam æternam custodit eam. Joan. 12. 25.

Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. 1. Cor, 9. 27.

ABNEGATIO OMNIUM RERUM.

Dixit Dominus ad Abraham : Egredere de terrâ tuâ, et de cognatione tuâ, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. Gen. 12. 1.

Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum, et occidat unus

1

quisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Exod. 32. 27. Vide etiam Deuteron. 33.

8.9.

Annuntiata sunt mihi omnia, quæ feceris socrui tua post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem anteà nesciebas. Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias à Domino Deo Israël ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. Ruth. 2. 11.

[ocr errors]

Profectus ergò indè Elias, reperit Eliseum, cùmque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum: qui, relictis omnibus, secutus est eum. 3. Reg, 19. 19.

Dominus dedit, Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum. Job, 1. 21.

Respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergò erit nobis?Centuplum accipietis (ait Christus), et vitam æternam possidebitis. Matth. 19. 27. 29. Dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Et continuò, relictis retibus, secuti sunt eum. Marc. 1. 17.20.

Capit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te, etc. Respondens Jesus ait: Amen dico vobis, etc. In futuro sæculo (accipies) vitam æternam. Ib. 10. 28.29.30.

Et subductis ad terram na

vibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. Luc. 5. 11.

Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, etc., adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Ibid. 14. 26.

Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Ibid. 14. 53. Vide etiam in hoc capite versum 26. Item Matth. 19. 29.

Ait ei Jesus: Adhuc unum tibi deest omnia quæcumque habes vende, et da pauperiribus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. Ibid. 18. 22.

Hoc autem dico vobis, fra tres tempus breve est; reliquum est, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint. 1. Cor. 7. 29..

Non acquievi carni et sanguini. Galat. 1. 16.`

ABSTINENTIA A QUIBUSDAM CIBIS.

De ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. Gen.

[blocks in formation]

Excepto quòd carnem cum sanguine non comedetis. Ibid. 9. 4. Et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. v. 3.

Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aquà, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus, et intestinis vorabitis. Exod. 12. 9.

Septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit solemnitas Domini. Azyma comedelis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. Ibid. 13. 6. 7.

6.7.

quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni. Ibid. 7. 18.

Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut came lus, et cætera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. Ibid. 11. 4.

Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit. Ibid. 17. 14.

Quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. Si quis post biduum comederit ex ea, pro phanus crit, et impietatis reus.

Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes ejus: Dominus quoque bovis inno-Ibid. 19. 6. 7. cens erit. Ibid. 21. 28.

Viri sancti eritis mihi : carnem, quæ à bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus. Ibid. 22.31.

Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque manè, combures reliquias igni non comedentur, quia sanctificata sunt. Ib. 29. 34.

Omne enim sacrificium sacerdotum igne cousumetur, nec quisquam comedet ex eo. Lev. 6. 23. Vide etiam ibid. c. 10.

Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potiùs

Morticinum et captum à bestia non comedent, nec polluentur in eis; ego sum Dominus. Ibid. 22. 8.

Panem et polentam, et pultes non comedetis ex segete usque ad diem quâ offeretis ex ea Deo vestro. Ibid, 23. 14.

Uvas recentes siccasque non comedent cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vineà esse potest ab uvâ passâ usque ad acinum non comedent. Num. 6. 3.

In sanctuario comedes illud: mares tantùm edent ex eo, quia consecratum est tibi. Ibid. 18. 10. Vide et ibid. 30. 14.

« PoprzedniaDalej »