Obrazy na stronie
PDF
ePub

est, loqui vera nescivit? et qui Sapientia est, in stultiloquio erravit? et qui Virtus est, in ea fuit infirmitate, ut non posset eloqui quæ vellet intelligi?» (S. Hilarius.) « Hoc est Corpus meum, inquit Deus, Sapientia, Veritas. Nulla igitur humanis mentibus inesse debet infidelitatis ambiguitas, quando DEUS Solus istud perficit mysterium; nam, qui verbo suo potuit universa creare ex nihilo, valet corpus suum absque sui detrimento præbere in cibum. » (S. Laur. Justinian.) — In eamdem rem adhuc plura sunt antiquorum Patrum testimonia :

Sec. III.S. HIPPOLYTUS, Ep. et M., in illud Proverb. 1x, Sapientia ædificavit, etc., ait : « Christus, Dei Patris Sapientia, ædificavit sibi domum, Carnem ex Virgine. Et paravit mensam suam, venerandum sanctumque ejus Corpus ac Sanguinem, quæ in arcana et divina mensa quotidie perficiuntur et sacrificantur. »

...

Sec. IV. JULIUS MATERNUS Firmicus, 1. de erroribus profan. religion., c. 19, ait : « Sapientia voce magna proclamat: Venite, et manducate de meis Panibus. . . . Ut autem manifestius diceretur quinam ille esset Panis per quem miseræ mortis vincuntur exitia, ipse Dominus sancto ac venerando ore signavit, ne per diversos tractatus spes hominum pravis interpretationibus falleretur; dicit enim in evangelio Joannis: Ego sum Panis vitæ. Et rursus: Nisi ederitis Carnem Filii hominis, etc.

Sec. V. S. PROSPER Aquitan., Ep. Regh., 1. de promissionibus Dei, part. 3, c. 39, ait : « Sapientia fabricavit sibi domum. . . . et paravit suam mensam; misit servos suos, convocans et dicens: Venite, edite de meis Panibus, et bibite Vinum quod miscui vobis.... Venientibus dicit : Qui manducat carnem meam et bibit Sanguinem meum

[ocr errors]

habet vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. »

Sec. VI. S. ANASTASIUS Sinatia, ad quæstionem XLII, Quid est, Sapientia ædificavit sibi domum? ita respondet: << Venite, comedite Panem meum, et bibite Vinum, quod miscui vobis. Divinam suam Carnem, sanctum Sanguinem suum dedit nobis comedendum et bibendum. >>

Sec. VII.S. ISIDORUS, Ep. Hispal., lib. 11, contra Judæos, c. 27, ait; «< Dei Sapientia, Christus . . . præparavit mensam, hoc est, Altare Domini, . . . dicens : Venite, comedite Panem ineum, et bibite Vinum, quod miscui vobis : id est, sancti Corporis escam sumite, et poculum Sanguinis sacri percipite. »

Sec. VIII. S. BEDA, lib. 1, exposition. in Prov., c. 9, ait: << Sapientia. . . miscuit vinum, et proposuit mensam suam. . . . Venite, comedite Panem meum, et bibite Vinum, quod miscui vobis. . . . Certe in Pane, Corporis ipsius, et in mixto Vino, Sanguinis sacrosanctum mystęrium, de quibus in Altari, mensa videlicet ejus, satiamur, ostenditur. »

Sec. IX. THEODULF., Ep. Aurel., 1. de ord. bapt., ait : << Sapientia et in Virginis utero sibi Corpus, et in mundo Ecclesiam ædificavit. . . . Sapientia et ante secula a Patre ineffabiliter genita est, et in fine seculorum Carnem nostræ salutis causa dignata est accipere; quam Carnem Fidelibus suis edendam tribuit, cum dixit: Nisi manducaveritis Carnem Filii hominis, etc. »>

Sec. X. RATHERIUS, Ep. Veron., epist. vi, ad Patricium, de Corpore et Sanguine Dom., ait : « Manente colore atque sapore, eadem Sapientia operante, veram Carnem et Sanguinem, quod percipis, esse crede. » — Jam diu proin ante exortam Berengarii hæresim Ecclesia Catholica cre

didit, in SS. Altaris Sacramento verum Christi Corpus et Sanguinem percipi. »

Sec. XI. B. SAMONA, Ep. Gazæ, in disceptatione cum Achmet Saraceno super veritate Corp. et Sang. Ch., ait : « Si æterna Patris Sapientia ex nihilo mundum fecit, et ejus sermo verus est, vivus, efficax atque omnipotens, non potest panem in suum ipsius Corpus transmutare, et vinum aquæ commixtum in proprium Sanguinem? »

Sec. XII. ECBERT., Presb. Bunn. Serm. XI, contra Catharos, de Corp. et Sang. Dom., ait : « Tu vero, o Cathare, hanc fidem irrides quasi stultitiam magnam. Infelix! quomodo audes stultitiæ deputare quod facit Sapientia Dei? An impossibile est? an non licet Christo, qui est Dei Virtus et Dei Sapientia, de Corpore suo facere quod vult? An oculus tuus nequam est, quia ipse bonus est? Vere bonus est qui, electorum suorum causa, multa fecit, et adhuc facit quæ ei ab inimicis suis, videlicet a Judæis et Paganis et similibus tui, reputantur ad stultitiam. »

PRECES ANTE MISSAM.

Sapientissime Creator hujus Universi! DEUS æterne, Pater omnipotens! qui Filium tuum unigenitum, coæternam Sapientiam, de cœlo a regalibus sedibus in terram misisti, ut ipse sapientes hujus seculi confunderet atque infatuatum genus humanum ad saniorem mentem reduceret; en! nos Fideles christiani, maxime nos Sacerdotes romanocatholici, suppliciter adoramus Te, unanimiter glorificamus Te, et Hostiam laudis, Sacrificium Altaris, Tibi hodie offerimus, in gratiarum actionem pro incomprehensa illa caritate ac benevolentia qua dilectus Filius tuus, æterna Sapientia tua, de cœlo ad insipientes nos peccatores descendit, Carnem ex Virgine adsumpsit, et quasi domum

sibi ædificavit, ut sic cum hominibus in terris conversaretur visibiliter.

Benignissime Pater, qui omnia in Sapientia fecisti, misericorditer ignosce nobis, quod tam raro movemur, tam parum afficimur admirandis operibus atque præceptis incarnatæ Sapientiæ tuæ. Et quia multoties insipienter agimus, ac in multis offendimus omnes, præsertim arrogando nobis vanas rerum scientias, pro desipiente hac animorum elatione et pro omnibus aliis delictis nostris, tuam nobis Propitiationem per hoc Sacrificium clementer impende, simulque necessariam nobis gratiam tuam concede, ut in hac vita mortali nonnisi talia sapiamus, quæ ad æternam animarum nostrarum salutem proficiant.

Confidenter jam propero ad fontem Sapientiæ, ad Altare tuum, amantissime Pater! nam æterna tua Sapientia proposuit mensam suam, et insipientibus locuta est: Venite, comedite Panem meum, et bibite Vinum, quod miscui vobis (Prov. Ix). O magna et 0 ineffabilis bonitas! ipsa cœlestis Sapientia vult animæ meæ cibus esse et habitare in corde meo tam squalido et tenebroso. Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psalm. 68). Dolens veniam deprecor, bone Pater! indulge pœnitenti; et cor meum, abstersis noxarum sordibus, exorna decenti virtutum decore, ut digna fiat habitatio et sedes Sapientiæ æternæ. O felix hora qua Thesaurum hunc inestimabilem possidebo! tenebo eum, nec dimittam, donec et mihi de superabundantia ejus modicum quid obveniat, quo melius tractare valeam gravissima muneris mei negotia.

<<< DEUS patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia Verbo tuo, et Sapientia tua constituisti hominem! da mihi sedium tuarum as

sistricem Sapientiam, quoniam servus tuus sum ego, homo infirmus, et minor ad intellectum judicii et legum. Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit Sapientia tua, in nihilum computabitur » (Sap. Ix). Elegisti me, Domine Deus, ut essem Sacerdos tuus. Ideo quam maxime indigeo divinæ Sapientiæ subsidio, quo si carerem, laboribus meis nihil proficerem. « Tecum Sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et adfuit tunc, cum Orbem terrarum faceres. Mitte illam a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis Sapientiam? Per Sapientiam sanati sunt quicunque placuerunt tibi, Domine, a principio. (Ibid.) Avide jam ac sitienter accedo Mensam divinam, ut ibi Sapientiam e sacro Calice hauriam. Per merita hujus Sacrificii, defende Ecclesiam tuam ab incursionibus Sophistarum, qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt Fidemque nostram oppugnare non desinunt. Memento, etc.

PRECES POST MISSAM.

Vir ego hebes et rudis, quid jam loquar tecum, o æterna Patris Sapientia? Homo ego sine sensu, sine voce, quibus et verbis alloquar, ignoro. Loquar tamen; libenter enim suffers insipientes, animas simplices, ac humiles corde, nec gravaris audire homines indictos ac rudes pro quorum salute de cœlis venire dignatus es. En igitur, o Sapientia infinita! suppliciter adoro Te; laudo, benedico et glorifico te, o Verbum Caro factum, habitans in medio cordis mei! Gratias tibi ago maximas pro summa bonitate tua, qua me servum tuum indignum ad dulcissimam Mensam tuam ad

« PoprzedniaDalej »