Obrazy na stronie
PDF
ePub

quandoque tuarum attactu vestium. Perfectam igitur animæ sanitatem spero, si jam non vestimenta tua tetigero, sed teipsum totum in hoc Sacrificio fide ac fiducia plenus sumpsero, totumque te manducavero. Vel ex sola Medici præsentia magnam æger consolationem capit, ejus alloquio recreatur, et falsa subinde longioris vitæ promissione delectatur mirifice. Tu autem, JESU Suavissime, non vitam mortalem sed æternam promittis manducantibus te, neque discedis a promissis.

Festino igitur ad te, divine Medice! a te solo salutis opem quæro et exspecto, infirmus ego servus tuus, qui nec resistere malo nec insistere bono possum propriis viribus. Ad te levavi oculos meos, qui es unica spes et salus mea. Sine te miser jacerem ac contabescerem in sordibus. Clementer itaque nunc admitte me ad Altare tuum, o cœlestis Medice! nullus enim dubito, quin sacrosancti Corporis et Sanguinis tui mysterium saluberrima sit animarum medicina. Fac etiam, Domine JESU, nt debita reverentia et devotione præcelsum hoc Sacramentum percipiam, quo citius exoptatos istius medicamenti effectus in anima mea sentiam. Amen.

AD PATREM.

Pater noster, qui es in cœlis! misericordissime Deus! qui unigenitum Filium tuum misisti ad nos servos tuos ægrotantes, ut quos a primo homine contraximus morbos lethales ille persanaret in nobis, offerimus tibi sanctissimum hoc Missæ Sacrificium, in cultum latriæ tibi soli Deo ac Creatori nostro debitum, in contestationem supremi tui dominii ac imperii in omnes creaturas, nec non in gratiarum actionem pro universis beneficiis et donis tuis, tam liberaliter nobis con

cessis, speciatim vero pro illa caritate tua ineffabili qua dilectum Filium tuum, tanquam Medicum omnipotentem, voluisti et jussisti de cœlo in terram descendere, in carne mortali visitare ægros, conversari cum hominibus, et denique violentam subire mortem pro servis tuis, ut eis redderet amissam libertatem, sanitatem, vitam, et hereditatem incorruptibilem. Ejusdem Unigeniti tui Humanitatem, quam ultro pro nobis assumpsit; ejus passionem ac mortem, quam pro nobis subire dignatus est; omnia ipsius merita offerimus tibi, sancte Pater, in satisfactionem culparum nostrarum, quibus divinam majestatem tuam in dies offendimus, pro impetrando simul auxilio gratiæ tuæ, ut recuperatam animarum nostrarum valetudinem nunquam effrenate destruamus, sed potius remediis salutaribus, a nostro coelesti Medico præscriptis, accuratius utamur, et quidquid ad salutem nostram conducere agnoverimus, posthac diligentius adhibeamus. Tandem obsecramus te, benignissime Pater! ut miserearis tot infidelium phreneticorum qui et Medicum et medicinam cœlestem aspernantur. Tolle velamen ab oculis eorum, ut et mortiferam ægritudinem suam et divini medicamenti necessitatem agnoscant, atque nobiscum ad clementem animarum Medicum, ad Unigenitum tuum fideliter confugiant. Memento NN.

PRECES POST MISSAM.

Quanta est tua in me caritas, Domine JESU, qui denuo mihi sacrum Corpus et Sanguinem tuum tanquam medicamentum saluberrimum, dedisti in cibum et potum! O vere_mirandam beneficentiam!

Revera bonus es Dominus; revera

misericors Medicus. Quotidie personaliter visitas me languentem servum tuum. Singulis diebus dulcem æque ac salutarem mihi præbes medicinam. Ubinam talis inter homines dominus? ubinam talis Medicus? Profecto, nunquam sat dignis laudibus efferre possum infinitam bonitatem tuam, qua mihi quotidie Pharmacum immortalitatis, panem vitæ et poculum salutis concedere dignaris.

[ocr errors]

<< Largitor cunctorum bonorum! Fons sanitatum! Thesure miserationum! quia in meipso assidue immensa remedia tua, quæ singulis mihi diebus impertiris, experior; propterea confidenter TE DEUM meum clementissimum obsecro, ut gratia tua super me jugiter veniat et occulta rursus vulnera mea sanet. DEUS longanimis, sana ut misericors Medicus frequentes infirmitates meas. Ego quidem dignas curationibus tuis mercedes reddere prorsus nequeo, tua enim medicamenta omnem æstimationem excedunt pretii. Non cœlum, non terra pro merito tuarum curationum dignum quidpiam tibi retribuere possunt. Remedia atque medicamenta tua nobis, Salvator, pro lacrymis, pro fletu largiris. Quis igitur non obstupescat? Quis tantam bonitatis tuæ clementiam non deprædicet, o Medice animarum, qui pro curationum tuarum præmio etiam nostras suscipere dignaris lacrymas! Laudo te Dominum, bonitate Optimum, magnitudine Maximum, qui nostra sanaturus vulnera, descendisti de cœlis et factus es quasi unus ex nobis. Protende mihi dexteram tuam, quæ obliget vulnera mea et ulceribus medeatur. » (S. Ephræm.)

Domine JESU! Medice omnipotens! ecce quem amas, infirmatur; quem amas, nova quotidie plagarum incommoda vexant. Fiducialiter a te opem

efflagito, nam firmiter credo te in hunc mundum ideo venisse ut miseros homines, tam funestis concupiscentiæ et ignorantiæ vulneribus sauciatos, sanares, tuæque gratiæ dono ad priorem innocentiæ statum reduceres. Credo, Fili DEI! ideo te fuisse incarnatum ut servis tuis graviter vulneratis salutem restitueres, infirmisque nobis hominibus de ipso Corpore et Sanguine tuo salutiferam parares medicinam. O felicem me! hoc momento Cruor tuus sanctissimus fluit in venis meis. Nunquid sperem integram animæ sanitatem, dum adeo pretiosa quotidie et tam efficacia recipio medicamina?

Aut quomodo intumescam superbia, qui ipsius Medici humillimi Carnem multoties comedo? An iracundia rursum effervescere potero, qui jam toties Medici patientissimi Sanguinem hausi? Cur nondum amore divino totus exardesco, qui tam frequenter manibus teneo Corpus Verbi quod amore mei Caro factum est? - O JESU! Medice amabilissime! semper deinceps amabo te, diu noctuque cogitabo te, et nihil desiderabo unquam præter te. Et quia amo te, accuratius in posterum observabo, quæcumque me jusseris facere. Ad nutum tuum, Domine, abstinebo, et sustinebo. En! amore tui libenter accipio de manu tua medicinas utut amaras. Minime recuso molestias et incommoda vitæ præsentis. « Amarum Passionis poculum tu prior bibisti medicus, ne bibere timeret ægrotus. »(S. Aug.)

Quod si videas, o Medice omniscie, sic expedire saluti animæ meæ, ut vel ægro sim corpore, vel famæ jacturam patiar, vel internis torquear angustiis et desolationibus, neutiquam repugno. Divinæ providentiæ tuæ vias humiliter adoro, paratus ad omnia dura et aspera. Hic ure, hic seca, Medice benevole! dummodo mihi parcas in altera vita.

Dolores corporis mei corruptibilis haud timeo nec aversor; immortalis potius animæ meæ salus est, quam tibi nunc submississime commendo, JESU misericors! Nec opus est ut tibi multis exponam miserandum animæ meæ statum, qui utique tibi magis notus est quam mihimet ipsi. Miserere mef, Domine, quoniam infirmus sum. « Tu solus potes infirmos sanare, sanatos conservare, lapsos erigere, et erectos stabilire. » (S. Aug.)

[ocr errors]
[ocr errors]

Si vis, omnipotens Medice! potes me mundare, potes me sanare. Tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. 0 Verbum incarnatum! an unicum a te verbulum non sperem? Tantum dic verbo, et sanabitur arrogantia mea; sanabitur avaritia mea, sanabitur impatientia mea, sanabitur periculosus animæ meæ tepor; tantum die verbo, et sanabor ex integro. Fixum mihi est illas deinceps evitare occasiones unde mihi nova possent infligi vulnera. Imprimis autem propono sancte et pie transigere hos dies salutis, qui anniversariam Nativitatis tuæ memoriam præcurrunt. Ad exequenda hæc bona proposita mea, necessariam a te gratiam et benedictionem suppliciter exoro, Domine JESU Christe! qui vivis.

FERIA III.

JESUS in mundum a DEO missus veritatis Magister.

MEDITATIO.

1. Primi hominis peccatum in omnes posteros propagavit ignorantiam mentisque cæcitatem. Usque ad Domini adventum miserrima ubique Veri ignoratio grassabatur. Judæi pariter ac Gentiles

« PoprzedniaDalej »