Obrazy na stronie
PDF

nes docentem impediet. Non igitur satisfacere nolui bibliopolæ, hortanti, ut librum in compendium missum, illorum usibus accommodarem. Eo consilio lectionis varietatem resccui; criticam super ea disceptationem, nisi sicubi necessaria videretur, non admisi; ex controversis duumvirorum meorum sententiis elegi earn, quæ verum propius accedere visa esset; exemplorum illustrantium numerum, ubi major esset, coercui; digeffi, auxi, sicubi res poscebat; con^sules, pbilosophos aliosque clarcra viro3 &tatibus additis factaque rerum gestafum et æqualium pauciffimis mentione distinxi; denique excurfuum instar in fine libri Scipionum, Muciorum et Craflbrum steramata, Pighii Annales et Ernesti Glavem secutus, apposui. Indicem, quamvis abesle poffit a libro, scholis destinato præter* mittere nolebam; fed summa typography alacritas non suffecit bibliopdfle (dum hæc scribo, Lipsiam prægresli) rationibus, quæ moram omnem prohibebant. Dabam Wolfenbuttelæ, a. d. V. idus Maias a*

MDCCLXXXIV.

CONRADUS KEUSINGER. M. TULLII CICERONIS

D E O F F I C I I S

AD

MARCUM FIJLIUM
LIBER PRIMUS.

11. (oiUAMQUAM te, Marce fill, annum jam audientem Cratippum, idque Athenis, abun

[ocr errors][ocr errors]

dare oportet præceptis institutisque philofophiæ, propter summatn et doctoris auctoritatem, et urbis; quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis: tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Græcis Latina con

Cratippum.] Philosophum Peripateticum.suæætatisprincipem, Mitylenis oriundum, ubi Pompeium ex acie Pharsalica fugicntem consolatusest. Ciceroni in Ciliciam eunti primum visus est Ephefi, quo ejus salutandi causa venerat. Postea ab eodem Cicerone adjutus civitatem Komanam a Cæsarc impetravit. Athenas veniens, adnitente Cicerone, ab Areopagitis rogatus est, ur, quoniam civitati ornamento futurus esset, inftituendee juventutis causa ibi maneret: quod et fecit. Scripsit de divinatione, fomniorumque interpretatione. Ccterum nonien hujus philosophi analogiam lion fequitur, qua scribendum esset Crathipptis cum adspiratione: vel quod Æolicum eft; (Mitylene enim I.e(bi urbs, Lelbus vero ab Æolibus habitata suit,) vel quod in compofitis ex '/*■»"« fpiritus aiperi ratio non semper habiia est. Nam et Alcippus, Ariftippus, Leucippus, Lycippus tenuem litteram retinent.

Abundare.~] Non solum abunde audire præcepta philosophise, fed etiam frequenter et quotidie quasi excmplum aliquod Vivendi in aliis intucri. Abundare praceptis non est, evuditum esse, fed copia praeceptorum circumfluere.

Præceptis ittftitutisque piilofophiar.'] Pracepta sunt, quæ vera, recta et honefta monftrant: inftituia animum moresque ad præcepta conformant, llæc quidem non auribus magis a magiftro, quam oculis ingerebantur ab iis, qui turn Athenis recte vivendi exemplum præibant. Filium igitur non doctiorem modo esse vult; fed multo etiam meliorem.qui sciat nonmagis, quam probet ac sequatur optima.

Aufforilalrm.J Quia et præceptorem habcs, et in ea urbe agis, cujus summaeft auctoritas. Eft vero auiioritat vis ad agendum vel fine ratione impellens. Hanc urbi quoque tribuit, quæ viros ferebat unicuique adolescent! imitandos.

Augere.] Ad te doctrina et moribus ornandum plurimum conferre. Doctoris cnim scientia, urbis exempla plurimum ad tuum profectum conferre poffunt.

Ad meant utilitatem.') Praepositio ad h. 1. eventum magis, quam scopum significat. Nee leve pondns accedebat adhortationi Ciceronis, quum adjiceret, quod filium suo exemplo facere juberet, id fe non sine fructu atque emolumento suo fecisse.

Cum Grtecis Latina eonjuttxi.J Cum Græcis Latina, cum Latinis Græca conjunxi. Non solum enim in philosophia Græce a magistris tradita Latine interpretatus sum, ut, quæ Latine dici posse nemo antea putarat, nostro sermone explicaren): fed et in dicendi exercitatione, quæ Latina lingua contenta esse poterat, Græcos magistros adhibui, apud eos Græce declamavi, Græcos oratores imitatus, eorumque virtutes exprimere conatus sum. Vide Sueton. de Clar. Rhetor, c. i. et 2. Ciceron. Brut. c. 90. lib. i. de Orat. c. 34.

junxi, neque id In philosophia solum, fed edam in dicendi exercitatione feci; id tibi censeo faciundum, ut par sis in utriusque orationis fa2 cultate. Quam quidem ad rera nos, ut videmur,jnagnum attulimus adjumentum hominibus nostris, ut non 'modo Græcarum literarum rudes, fed etiam docti, aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dieendutrij et ad judicandum. Quam ob rem disces tu quidem a principe hu- 3 jus ætatis philosophorum, et disces, quam diu voles; tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non pcenitebit. Sed tanien uostra legens, non multum a Peripateticis dis

- In dicendi exercitatione feci.] Verbum feci fie etiam abundare videtur, lib. v. Tusc. c. 32. " An Scythes Anacharfis potuit pro nihilo pecuniam ducere: nostrates philosophi facere non poterunt?" Infra lib. ii. c. i. 7. "Prirnum enim, ut ftante republ. facere solebamus, in agendo plus, quam in scribendo, operæ poneremus: deinde jpfis I'criptis non ea, quæ nunc, fed actiones noftras mandaremus, ut sæpe fecimus." Cornel. Nep. Chabr. iii. 3. " Neque vero solus ille aberat Athenis libenter: fed omnes fere principes fecerunt idem."

Id tibi censeo faciundum.] Et elegans est, et magniloquentiæ invidia Ciceronem levat id, non idem. Idem respiceret ad priora ut 'ifse ad mcam; id

pertinet ad sequent!» ut par Jit. Sæpe veteres post ut particulam ita vel Jc subintelligendam omittunt. Cicero de Legib. ii. 6. " Sed, ut vir doctislimus fecit Plato, atque idem gravislimus philosopho. rum omnium, qui princeps do re publica confcripsit, idemque separatim de legibus ejus, id mihi credo esse faciendum, ut prius quam ipsam legem, recitem, de ejus legis laude dicam." Infra cap. xlii. 9. " Si satiata quæstu, vel contenta potius, ut sæpe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possesfionesque comulerit."

In utriufaue orationis facul~ tate.] Utriusque orationis facultat referenda eft ad forensem et philosophicam, quod sequitur, quam quidem ad rem nos magnum attulimus adjumentum hominibus no/iris : quod non de Græca et Latina lingua, sed de utraque et in foro dicendi, et de philosophia disputandi facultate capiendum esse apparet.

2. Ut videmur.J Non nobis, fed aliis. Ita modeftiæ Ciceronis consulitur. Ita de Nat. Deor. i. 4. "Quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Græcis ne verborum quidem, copia vinceremur." Ad Atticum Ep. v. 18. "Stamus ariimis, et quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu."

Magnum attulimus adjumenturn.] Vide hoc ipsum plenius exponentcm lib. ii. de Divinat. c. 1. et 1.

D°ai.] Ita Acad. Quæst. i. 2. dotlot appellat Cicero quos paullo ante Grtecit doclrinis eruditoi; indoBos vero, quos a Grctcorum artibus et disciplinis abhorrentes dixerat.

Aliquantum.] Not! aliquantuium. Magnum adjumentum videbatur civibus l'uis attulisse Cicero, eoque aliquantum, h. e. multum, fe arbitrabantur adeptos. De bac significatione adverbii aliquantum console eruditiffimos Suetonii interpretes, Erneftum atque Oudendorpium, ilium ad Cæs. c. 86. hunc ad Neron. c. 48.

3. Nan posnitebil.] Non parum videbitur, interprete Ser▼io ad Virgil. Eclog. ii. 34. et lib. i. Æn. v. 551. Ita et Livium locutum lib. i. c. 8. extr. observatum est aliis.

Sed tamen nojlra legens—orationem autem /,.] Orationcm parenthesi interruptam suo more contexit particula autem. Sic infra cap. xliii. 6. " Vtia

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »