Obrazy na stronie
PDF
ePub

rex pastorem egerit, recordatus reges in Scripturis passim pastores appellari, patremque Davidem ab ovibus, ad Dei populum pascendum, vocatum fuisse. (Ps. LXXVII. 70, 71. ) Quin etiam instituto operi congruebat, ut velut è solio descendens, amatorem ageret, celebraturus eum, qui, victus amore, paterno sinu ad nostra delapsus est; neque mysterio vacat, quod Ægyptiam à se ductam canit, quæ est imago Christi, Ecclesiam ex alienigenis ac gentibus congregantis: quò etiam pertinebat illud: Audi, filia, et vide :.... et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum. (Ps. XLIV. 11, 12.) Hoc igitur Salomonici carminis institutum est.

III. At postquam antiquos mores imitatus, pastoralem eclogam canere aggressus est, eam in septem dies divisisse videtur. Neque enim diei ac noctis passim in hoc Cantico recurrentis vices temerè memoratas arbitrari nos decet. Quid enim illud semel bisque inculcatum : Adjuro vos, ne evigilare faciatis dilectam : (Cant., 1. 7; 1. 5.) et illud: donec aspiret diès, et incli– nentur umbræ : (Ibid., 11. 17; Iv. 6.) haud minore studio repetitum? nonne perspicuè indicant aliquot dierum ac noctium seriem? Quid quòd sponsus bis per noctem à sponsâ quæritur, sponsa bis in custodum manus diversissimis circumstantiis incidit? (Ibid., II. 1, 2, 5; v. 2, 6, 7. ) An hæc temerè effutita, sponsaque nullo ordine dormitat aut vigilat? quis hoc de pulcherrimo atque artificiosissimo carmine crediderit? Apertè ergo indicat Salomon, hic distinguendos dies, eorumque initia, ubi obscuriùs latent, tamen esse inquirenda : neque enim omnia eodem tenore dici, artis ac variandi operis ratio sinebat. Cur autem has somni et vigilia, dieique ac noctium vices, ad septenum numerum revocaremus, causa in promptu fuit; quippe quòd antiquis Hebræis usitatum, ut nuptias per septem dies celebrarent: unde Laban Jacobo se delusum querenti, propter inductam loco Rachelis Liam : Imple, inquit, hebdomadam dierum hujus copulæ; et hanc quoque dabo tibi : (Gen., xxix. 27. ) et ab ipsâ origine mundi, propter requiem Domini, septem dierum circulus, multis quidem populis, ac Patriarchis maximè, eorumque posteris commendatus est; manavit enim ad universam gentem mos, omnia ferè solemnia per hebdomadam peragendi: hinc et luctus septem dierum, et festi dies ferè in hunc morem compositi, maximè verò nuptialis festivitas: sic Samson, ductâ uxore Philistæâ, (Jud., XIV. 12, 15, 17.) septem dies convivii agitabat, dieque septimo finiebatur celebritas; et Raguel profecturum post nuptias Tobiam juniorem adjuravit, ut duas hebdomadas moraretur apud se: (Tob., viii. 25.) commorationis scilicet tempus ad hebdomadam revocans, duplicarique tantùm postulans à genero, nunquam ad se postea redituro. Hujus rei constans est apud Judæos traditio, expressa imprimis à Rabbi Eliezer in sententiis Patrum (Pirce Abot., c. XVI. ) adeoque hujus ritùs tenaces esse memorantur, ut qui plures sponsas simul duceret, eum singulis singulas hebdomadas epulares impendere, easque cum æqualibus adolescentulis, choreis et lusibus peragere doceant. Congruum ergo Salomini visum est, septem dierum spatio carmen nuptiale definire; quos dies, diligentissimè, quoad fieri poterit, certis notis distinctos, in iisque vitæ perfectæ incrementa dabimus. Porrò Salomon hoc carmen, majoris suavitatis ac varietatis gratiâ, dramaticum esse voluit. Collocutores, Sponsus, ipse Salomon, et in eo delitescens Christus; Sponsa, quæ et Ecclesia, et sublimiores animæ; Puellæ, sponsæ comites adolescentulæ, animæ infirmiores, quæ tamen nonnullo sponsi, ac sponsæ amore teneantur : et hoc Salomon ex PS. XLIV. ad suum

carmen transtulit; sic enim Psalmi auctor ad Salomonem: Astitit regina à dextris tuis: et, Adducentur regi virgines post eam : adducentur in templum regis: (Ps. XLIV. 10, 15, 16. ) id etiam ex Hebræorum moribus, apud quos et juvenes et puellæ sponsis comites addebantur; quod etiam in Samsonis ac Philistææ nuptiis factitatum, (Jud., xiv, 11.) delectique juvenes triginta numero, qui cum Samsone essent. Neque puellis deerant æquævæ virgines; unde etiam in Evangelio decem illæ memorantur (Matt., xxv. 4. ) memorantur et amicus sponsi, et filii sponsi, sive nuptialis festivitatis comites, (Joan., II. 29; Matt., ix. 15.) prorsus ex antiquis ritibus. Legimus etiam apud Theocritum elegantissimum idyllium de Menelai et Helenæ nuptiis, ( Epith., Hel. Id. 18.) quo multa ex priscis illis moribus etiam ad Græcos traducta reperias. Certè coævæ virgines præsto sunt; quarum è numero selectæ duodecim, nobilissimo genere, ac Lacedæmonis decus, quæ ipso in vespere, ipso nuptiali thalamo, epithalamium canerent, festasque choreas ducerent. Has igitur haud immeritò sponsæ comites dixeris, à Salomone toties memoratas. Sic interveniunt sacro dramati Sponsus, Sponsa, Chorus comitum, sive aliarum quarumcumque puellarum; sive Hierosolymitanarum, sive etiam agrestium chori enim variant interdum, nec unius sunt generis, neque desunt mutæ personæ, nempe amici sponsi.

IV. Hos igitur sponsi et sponsæ castos amores, qui ad amorem divinum, propter quem hæc scripta sunt, referre velit, is necesse est, ut humanum amorem divinumque complexus, hanc allegoriam exequatur; neque enim aliter, quàm ex eorum nexu interpretatio apta consurgat. Quâ in re haud leve periculum est, ne amoris humani fluxa licet gratiâ deliniti sensus, animum ab excelsâ sede dejiciant: neque immeritò ab hoc Cantico arcebantur adolescentuli, proni ad voluptates; teste Origene, in Proleg. utriusque operis in Cant. et Hieronymo passim, præfatione in librum I. Comment. in Ezech. etc. Procul ergo hinc illi, qui terrena sapiunt, animales, spiritum non habentes: adsint casti castæque, qui sanctum amorem spirent, Deoque, qui est caritas, adhærescant; accedant boni sanctique interpretes, qui non se immergant, carnalibus, sed qui amorum humanorum sensus, et voluptates, ut periti musici chordas, levi digito pulsent, tantùm ut amoris divini suavissimum sonum eliciant; qui ut hoc quoque ex Canticis sumamus, caprearum cervorumque more, vix pede terram attingant, mox transiliant sensus humanos, atque ad excelsa se efferant. Tales dedit Christus Ecclesiæ suæ Canticorum interpretes principem omnium Origenem, de quo hæc meritò Hieronymus, ejus Commentariorum fidus interpres : Origenes cùm in cæteris libris omnes vicerit, in Cantico Canticorum ipse se vicit. (Præfat. in Orig. Cant.) Hunc sequitur Philo Carpathius, quarti sæculi episcopus, quos imprimis complexus est sanctus Bernardus, quanquam ipse habuit docentem se de omnibus cœlestem unctionem. Hos maximè auctores secuti sumus; nec prætermisimus Theodoretum, Gregorium Magnum, Aponium, Bedam, hisque accinentem sanctum Thomam Aquinatem; neque è recentioribus Gasparem Sanctium, Societatis Jesu theologum, aut Libertum Fromundum Lovaniensem; quique nostro ævo ex Augustinianâ familiâ Aloysius Legionensis, divinorum librorum apud Salmanticenses interpres, Cantica Canticorum explanavit, pari pietatis, doctrinæ et elegantiæ laude: nec defuit sanctus Ambrosius, apis instar, mellitissimâ oratione passim hunc librum depascens. Hos semel honoris causâ appellatos, nihil necesse erit

CANTICUM CANTICORUM. CAPUT I.

403 ubique nominatim adducere; sed addere licebit, quæ sacri textus sensibus eruendis congrua videbantur. Cæterum hæc Salomonis cantio tota scatet deliciis; ubique flores, fructus, pulcherrimarumque plantarum copia, veris amœnitas, agrorum ubertas, horti vernantes, irrigui; aquæ, putei, fontes; odoramenta, sive arte confecta, sive quæ sponte suâ humus parturit; ad hæc columbæ, turturum voces, mella, lac, vina liquentia; postremò in utroque sexu formæ honestas ac venustas, casta oscula, amplexus, amores tam pudici quàm blandi; si quid horrescit, ut rupes, ferique montes, ac leonum cubilia, totum ad voluptatem, ac velut pulcherrimæ tabulæ ornatum varietatemque compositum. Quorsum ista? nisi ut eorum specie delectati, sciamus quanto horum Dominator speciosior sit, (Sap., xш. 3. ) divinique amoris Canticum ordiamur: cujus quidem Cantici, teste Gregorio, hæc ratio est, hæc vis, ut loquentes de corpore, extra corpus fiant, humanique amoris discant sermonibus, quâ virtute in divinitatis amore ferveant. (Procem. in Cant.) Non ergo prætermittendus amor humanus, sed danda opera, ut ad divinum velox sit transitus ; ne machina, quæ ponitur ut levet, ipsa magis opprimat et aggravet. (Ibid.) Hæc igitur præfati, jam aggrediamur divinissimum librum, quem qui legerent, eos legendi fructum hunc ferre volumus, ut quoties amoris vim incredibilem irrequietamque viderint, aut nullâ ex parte senserint, tantos animorum motus, indignos quocumque creato ac fluxo bono, ad verum pulchrum bonumque transferri oportere cogitent. Det autem ipse Christus, ut amatorium ac nuptiale carmen amore inflammati tractemus, accensisque lampadibus Sponsum ac Sponsam faustis vocibus prosecuti, intremus cum eis ad nuptias. Amen, amen.

CANTICUM CANTICORUM*

SALOMONIS.

CAPUT PRIMUM.

Osculum oris: ubera: odores: tractio: cellarium : nigra, sed formosa : ornatus: pulchritudo: lectulus: tigna: laquearia.

1. Osculetur me osculo oris sui : quia meliora sunt ubera tua vino,

Canticum Canticorum. Non tam quòd sit omnium longissimum, quàm quòd sit omnium longè præstantissimum; neque tantùm inter ea cantica, quæ Salomon benè multa composuerat, (fuerunt enim carmina ejus quinque et mille: III. Reg, Iv. 32.) sed etiam inter omnia quotquot sunt cantica, cùm in eo canatur præcellentissimum incarnati Dei et Ecclesiæ sacramentum, eaque quæ nunquam excidit, et virtutum omnium major est, caritas. Unde Bernardus ait, Serm. 1. in Cant. n. 8 : « Pro sut excellentia, nuptiale hoc carmen hujusmodi titulo » præsignatur, ut merito Cantica Canticorum singulariter appelletur; sicut is quoque cui ca>>nitur, singulariter est dictus, rex regum, dominus dominantium. Salomonis: pacifici, quod » nomen convenit principio libri, qui incipit à signo pacis ; quod est osculum. » Bern. ibid.

PRIMA DIES.

1. Osculetur me osculo. Peracto ex more nuptiali convivio, solemnique precatione facta, cujus exempla et in Genesi et in Tobiæ libro habentur, Gen., xxix. 22, 23; Tob., VII. 15, 17, 19. sponsa castissima vesperi ad virum introducta est: ibique sumendum nuptialis hebdomadis initium, Hebræorum more, qui dies à vespera numerabant. Sponsus autem summo mane, quod passim in hoc libro videre est, amore quidem incensus, nihil tamen infractus ad mollitiem,

2. Fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3. Trahe me post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua : exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te.

:

consueta rusticana pastoralisque vitæ officia repetiit. Interim sponsa evigilans amore tabescebat; cumque puellæ comites frustra solatia, frustra fomenta adhiberent, desideriis votisque confecta, prorumpit in has voces: Ipse, ipse unicum solatium, atque unicus amor, ipse osculetur me osculo oris sui : osculo: ex osculis. Heb. id est, uno ex osculis; quasi diceret : volo quidem, congeminet et conturbet oscula; sed interim reficiet vel unum. Oris illius pulcherrimi, suavissimi, facundissimi : quo, more amantium, totam infundat animam, et eliciat meam: Amb. de Isaac, cap. 3. Mihi enim vivere Christus est: Phil., 1. 21. et, Vivo autem, jam non ego: Gal., 11. 20. Ecclesia igitur quâ parte perfecta est, hoc est, sublimes animæ divino amore percitæ, unoque spiritu afflatæ, conjunctim et singulatim hæc dicunt, et synagoga quidem : Qui tamdiu locutus est per prophetas, ipse nunc adsit. Ecclesia verò novi Testamenti, quam hic magis spectamus, jam nupta, jam potita, postulat, ut non per speculum et in ænigmate ac per fidem, sed ipse manifestâ in luce refulgeat. Ac sublimes animæ, alii alia; ego sacrosanctum osculum flagito, non pedum, quod pœnitentis est, sed oris, quod est sponsæ. Sponsa porrò sponsi osculo perfruitur, dum verba vitæ percipit, et velut in ipso dicentis ore legit, diffusamque in labiis haurit gratiam; Psalm. XLIV. 3. exclamans cum Petro: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. Joan., vi. 69. Verba autem audit, non sonantia foris, sed intus immissa, ipso Spiritu sancto infuso, quod Patris et Filii osculum est. Hic ergo exhibetur anima justificata à peccatis, et conjugata Verbo : quæ jam conversa sit ad perfectiorem vitam et Christum experta, amplexus repetat. Ad amoris impetum pertinet statim ab osculi desiderio inchoare, nulla circuitione, ac sponso nequidem appellato. Sic Maria Magdalene ad Christum, quem hortulanum putabat; si tu sustulisti eum, Joan., xx. 15. Ad eumdem impetum pertinet, quod ab unâ personà statim ad aliam transfertur oratio; à comitibus ad sponsum, quem, amore capta, ut præsentem alloquitur, cùm ait: Meliora sunt ubera tua vino : ubera tua: amores tui: Heb. nunc et ita passim in hoc Cantico. Antiqui autem interpretes habent ubera, haud magno discrimine utriusque vocis apud Hebræos : neque abludit sensus; ubera enim deliciæ meræ, amores meri; quæ sponsi ubera Patres intelligunt duo testamenta amorem spirantia, promisso primùm, deinde exhibito Christo. Ubera autem matrem et nutricem sonant. Quisquis ergo vult Christi hærere uberibus, atque inde lac sugere, simplice animo ad christianæ vitæ redeat infantiam. Meliora... vino: sic illa apud Salomonem: veni: inebriemur uberibus: sive amoribus. Prov., vII. 18. Inebriat Christi amor, ac mentem extra se rapit, Unde Paulus: Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis. II. Cor., v. 13. Et nolite inebriari vino... sed implemini Spiritu sancto. Ephes., v. 18. quam ebrietatem, in discipulis Spiritu plenis, Petrus agnoscit. Act., II. 15, 16, 17.

2. Fragrantia unguentis optimis: ad odorem unguenta tua optima: Heb. Idem iisdem verbis sponsus sponsæ dicit, infrà, IV. 10. Habet Christi amor omnia quibus animæ capiantur : inest gustus velut sapor vini; inest vis delectans et inebrians animas; inest fragrantia à longinquo etiam alliciens, qui verus est christianæ gratiæ fructus, ut longè licet positi, et extra nos rapti, ad Dominum trahamur, ut habet sequens versus. Christi ergo bonus odor est prædicatio Evangelii, et suavitas gratiæ. Oleum: eadem vox Heb. quæ suprà, unguentum. Nomen tuum : nam ab unctione, Messia seu Christi nomen : quod Evangelii prædicatione toto terrarum orbe diffusum est: et consonat illud Psalmi XLIV. 8. Propterea unxit te Deus, Deus tuus. Adolescentulæ fideles animæ in novitate vitæ ambulantes, ac spiritu, velut musto recente, plenæ. 3. Trahe me post le curremus. Cupit sponsa tam arcté alligari sponso, ut quocumque ierit pertrahatur : neque, inquit, invitam rapies, ego enim et comites ultro sequemur, et quidem cursu, unguentorum tuorum suavitate perductæ. Trahe me, qui dixisti : Omnia traham að me ipsum Joan., XII. 32. et, Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: lib. VI. 44. In odorem unguentorum tuorum: deest Heb. Rectè tamen explicationis causâ ex antè dictis repetitum. Post te curremus; si traxeris. Omnis enim qui audivit et didicit, venit ad te, ibid., 45. neque quisquam sapientiæ se conjungit, nisi quem ipsa prior invitaverit, infuderitque aliquid sui. Sponsa ergo, quantumvis vehementissimo amore incitata, agnoscit se, nisi tractam, blandâque vi ductam, accedere non posse. Præclarè Ambrosius; lib. I. Ep., 11. Anima osculata Verbum Dei, modum non capit..... Cupit attrahi ut sequi possit. Propterea adolescentulæ dilexerunt te : propterea certamus, sed comprehendere te non possumus: attrahe nos ut possimus currere, ut odore unguentorum tuorum accipiamus virtutem sequendi, Idem n. 10. de Isaac. 3. Attrahe nos; curremus: habemus enim cupiditatem sequendi, quam unguentorum tuorum infundit gratia. Sed quia cursus tuos æquare non possimus, aŭrahe nos, ut auxilio tuo fullæ, vestigiis tuis possimus insistere. Si enim tu attraxeris, curremus et nos. En suavis prædicatio gratiæ. Trahe me: curremus: quod Ecclesia et una sit et plures omnesque animæ in eam unitatem concurrant; tum quòd sublimes animæ ut Petri, ut Pauli, validé tractæ, aliis verbo et exemplo pertrahendis inserviant. Introduxit me rex in cellaria,

4. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5. Nolite me considerare, quòd fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.

6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7. Si ignoras te, ô pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

in cubicula sua : Heb. in secretaria, in thalamum, sive conclave intimum; in arcanos Scripturarum sensus. Et quidem non mirum est quòd amantissimus novæ sponsæ ostendat omnia : illud suavissimum, quòd ad intima deduxerit beatis amplexibus fruituram; atque id ipsa sponsa jactat ad comites, quod sublimiores animæ interdum faciunt, ut et inferiores trahi se sinant, tum etiam ex gaudii redundentiâ. Rex: tametsi rex Salomon hic ludit cum Sulamite regis filia sub pastoralis vitæ formâ, tamen interdum majestatis signa præsertim ex persona sponsæ resumit, gratioremque familiaritatem facit ipsa majestatis recordatio. Quoties autem sponsa vocabulo regis utitur, significare videtur, animam et divinam Christi naturam carne transgresså penetrasse; unde hic in cubiculum, in ipsum penetrale admittitur. Exultabimus in te statim enim ad sponsum redit. Recti diligunt le: eò sponsæ carior, quò bonis omnibus amabilior; et meritò ad Christum ; recti diligunt te tu es enim ipsa veritas, tu rerum omnium regula et modus.

4. Nigra sum, sed formosa: aliud enim est color, aliud venustas oris ac lineamentorum membrorumque, et totius corporis apta connexio; nigra autem sive fusca, quia perusta sole; colore adventitio, qui facilè detergatur, unde infrà, vII. 2, 4. candor ejus prædicatur. Sponsa autem, sponsi pulchritudine intellectâ, veretur ne parum illi placeat, fateturque se decoloratam anteactæ vitæ peccatis. Excusat tamen eum colorem, quod non tam nativus sit, quàm aliunde advenerit, formosæ ex opere Dei, deletisque peccatis ad primævi coloris splendorem et gratiam redituræ. Sicut tabernacula Cedar: adducit quæ et nigra placeant, ut tentoria Arabum ac præsertim Salomonis ipsius, quæ caprinis pellibus per se nigris exterius tecta, intus tamen aulæis ac tapetibus pretiosis niteant; quâ prope figurâ dixit Virgilius, Ecl., 10.

Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra :

nisi quod hic exempla magnificentiora protulit Salomon. Ecclesia igitur in terris peregrinata verè simillima est regiis tentoriis soli, pulveri, pluviæ expositis, adeoque extra deformibus ac nigris, intus ornatis. Sic se habet Ecclesia, verbum crucis ac stulta Dei prædicans: I. Cor., I. 18, 25. quæquæ in mysterio abscondita est sapientiam, ibid., 11. 7. apparentque extrà ignobilia mundi, ibid., 1. 28, et Paulus cujus sermo contemptibilis, ac præsentia corporis infirma; II. Cor., x. 10. intus, arcana sapientiæ Dei, meritoque Salomon Psalmistæ accinit dicenti : Omnis gloria filiæ regis ab intus. Ps. XLIV. 14.

5. Nolite me considerare, quod fusca sim. Solent mulieres excusare decoloratum vultum ejusque causam in alios refundere. Sic ista, cujus specie fideles animæ adumbrantur, coactam se dicit à fratribus alienam custodire vineam, cùm delicata nec custodiret suam. Hoc autem competere videtur Ecclesiæ in pastoribus, quos ad custodiendam vineam, ipsam scilicet Ecclesiam, fraterna cogit caritas, cùm se ad se ipsos custodiendos minimè sufficere posse putent; atque hinc maculæ ex necessitate conversationis humanæ : quod sæpe Augustinus, Gregorius, Ivo Carnotensis vir sanctissimus, et alii deplorant, ac solitudinis desiderio suspirant. Decoloravit me sol: vehemens tentatio, meridiano ardori comparata: unde dæmonium meridianum. Ps. xc. 6.

6. Indica mihi. Hic incipit intervenire sponsus, velut dilectæ sponsæ citatus suspiriis et clamoribus; exoriturque blandum utrinque colloquium ; et illa confestim Indica mihi: quasi diceret: tardus advenis; at si venire te pigebat: Indica mihi...... ubi pascas, ubi cubes: ipsa "enim ultro accurram. In meridie; non me ardor meridianus à te insequendo prohibebit. Indica ergo mihi quam umbram refrigerando pecori seligere soleas, ad quas aquas pascas gregem. Sic anima fidelis Deum pastorem quærens ait: Dominus regit me.... super aquam refectionis educavit me.... virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt: Ps. XXII, 1, 2, 4. Et boni pastoris vocem oves audiunt, eumque sequuntur, et ingrediuntur et egrediuntur, et pascua inveniunt. Joan., x. 3, 4, 9. Anima ergo Christum quærens, ab ipso petit, ut indicet ubi requiescat, ne post philosophos, aut sapientes hujus sæculi, aut post pseudoprophetas et hæreticos, similitudine quâdam delusa aberret; neque enim sponsum, nisi ipso indicante, invenerit. Ne vagari incipiam: quid enim ero, quasi declinans ad greges sodalium tuorum? Heb. quod concitatius est: vult enim sponsa statim ac facilè invenire sponsum non ab aliis, etiam sodalibus, aut qui sodalitii titulo glorientur, ubi soleat esse, percontari.

7. Si ignoras le: si ignoras tu, Heb. abi post vestigia gregum : atqui hoc erat ipsum quod sponsa verebatur, ne de grege in gregem vagari oporteret. Hic ergo videtur subirasci sponsus,

« PoprzedniaDalej »