Obrazy na stronie
PDF
ePub

rici, aut ipsius Hermanni, aut ex scriptura alia ve- A igitur, quod meminisse potest lector, supra probateri et authentica? Ostendat, si quod ejusmodi reperit,et veritatis radium nobis non invideat,ut et ipsi, quod æquum est, credamus; si autem, quod autumo,nihil tale invenit, quid tam audacter quod nescit affirmat? Sed quid acerbius in hominem invehor, quem opinor errore suo nihil nobis incommodaturum,sed profuturum plurimum? Si enim ego demonstraro Helpericum longe antequam Hermannus in lucem natus sit, mortem obiisse, nunquid non concidet totum ejus fundamentum? Et cum falsum ess eprobavero Hermannum Helperici discipulum fuisse, annon languescet quoque, si non exstinguatur, opinio, quod putat Hermannum in S. Galli cœnobio monachum fuisse? ita profecto continget: quo enim fragilior infirmiorque isthæc opinio reddita fuerit, eo nostra fortior certiorque evadet. Siquidem cum falsum apparuerit Hermannum Helperico in schola San-Gallensi successisse, minus dein etiam verum apparebit illum in S. Galli monasterio cœnobitam fuisse. Ut ergo errorem hunc citius deprehendamus, necessarium est pervestigare prius quo ævo uterque, tam Helpericus quam etiam Hermannus, floruerit. De Helperici quidem ætate nihil certius possum scribere quam quod San-Gallenges ipsi scriptores tradunt, maxime vero R. P. Jodocus Mezlerus, antiquitatum sui monasterii scriptor et illustrator egregius, qui in libro De viris illustribus monasterii S. Galli, ubi de Walafrido Strabo tractat, sic ait: Nostros certe Patres Helpericum et Werembertum fuisse discipulos ejusdem Rabani scimus, etc. Si ergo Helpericus discipulus Ra- C bani fuit, necesse est fuisse ante annum 847, quo Rabanum archidiæcesi præfectum esse docent Contractus in Chronico, Baronius Annal. tom. X, ad prædictum Christi annum. Hinc vero ulterius colligere licet Hilpericum natum fuisse ante annum 828, cum probabile sit, quando Fuldam e S. Gallo studiorum causa missus est, ad minimum septemdecim annorum fuisse, et duobus aut tribus circiter annis ibidem Rabanum sacras litteras exponentem audivisse, quod, ut dixit, ante annum 847 oportuit fieri. Nam credibile non est Rabanum, jam archiepiscopum gravissimisque curis distentum, scholas habuisse. Hoc ergo veluti fundamento supposito, videbimus præterea quo tempore Helpericus,si Hermanni magister fuit, docere debuerit. Imprimis enim ipse П giam nostram ingressus octavo Kal. Maii, novam S. Hermannus in Chronico scribit se natum anno 013, litteris vero septennem traditum anno 1020. Ergo post annum 102 adhuc vixit Helpericus, imo diutius, quandoquidem a prædicto scriptore dicitur Hermannus in schola S. Galli Helperico succenturiatus ; neque enim Hermannus, septennis adhuc puer gymnasio eidem præfui potuit, sed cum jam prudéntia valeret, et maturus satis esset, quod ante vicesimum quartum ætatis annum vix contigisse credendum est. Si demus ergo Hermanno 24 annos antequam ludimagister San-Gallensis constitutus sit, reperiemus hoc non potuisse fieri ante annum Christi 1037. Cum

verimus Helpericum natum circa annum Christi 827, sequetur illum ultra 200 annos vitam suam produxisse, ut jam Germania etiam novum se habere Nestora gloriari possit, neque suum Græciæ invidere debeat.

Et licet sæpe citatus scriptor ætatem Hilperico satis longam attribuat, dicatque illum ad nonagesimum septimum usque annum pervenisse, ut forte, quod de Hermanni sub Helperico discipulatu finxit, vero similius appareat; non tamen satis finxit. Si enim vult ut fabulosa ejus opinio subsistat, necesse est ut ad nonaginta sex annos centum et quatuordecim alios adjiciat. Perpendant ergo in quantos errores contrariæ opinionis auctores labantur, dum quam semel de Hermanni professione arripuere B sententiam, mordicus connituntur. Neque verosimile est quod aliquis opinari posset, fuisse forte duos Helpericos apud S. Gallum, quorum unus sub Rabano,alter cum Hermanno floruerit ejusque magister esse potuerit. Dico enim me neminem adhuc legisse qui duos hujusce nominis doctores faciat. Trithemius etiam, cujus ab adversariis fides hic miropere extollitur, unum solummodo Helpericum nominat, quem plerumque Hermanno ætate facit parem, aut etiam supparem et juniorem,præsertim in Catalogo de scriptoribus ecclesiasticis, quem post libros De viris illustribus ordinis nostri scripsit. Ibi enim ait Hermannum vixisse sub Henrico IIimpera tore, circa annnm Domini 1040; Helpericum vero circa annum 1069, sub Henrico III imperatore. Ecce ergo quod neque secundum Trithemii opinionem (quam ipsi alias de Hermanni monachatu libenter ut verissimam amplectuntur), Helperico ille in schola San-Gallensi substitui potuerit. Sed quid istis figmentis jam sufficienter improbatis diutius immoror? Prodamus aliquando jam nos quare nobis Hermanni monachatum ascribamus,et cur San-Gallensibus abnegemus. Quod ad nos spectat, dicimus solidiora argumenta ad ejus professionem in Augia emissam probandam non posse produci quam quæ hactenus Arnoldus Wion et Christianus, Urstisius aliique veritatis amantes ex ipsonet Hermanno protulere, qualia sunt quæ habet in Chronico ad annum Christi 1048, ubi sic dicit: Imperator (Henricus II) Ratispona, ubi Pascha egit, digressus, Alemanniam repetit, et in Au

D

Marci evangelistæ patroni nostri basilicam, a Domino Bernone abbate constructam, se præsente a Theodorico Constantiensi episcopo dedicari fecit, et ejusdem sancti festo apud nos octo, Ascensionem Domini Turegi, Pentecostem Soloduro celebravit, etc. Hactenus Hermannus, quem fusius de Augia sermocinantem eo libentius audivimus, quo majus hic nobis suæ professionis locum inveniendi lumen præbuit. Tam luculenter enim hic scripsit, ut ea quæ attulimus non indigeant nostris scholiis illustrari,clarioraque sint quam ut ullo alio interprete opus habeant. Quid enim expressius dicere potuisset, quo sc Augiensem

[ocr errors]

assereret, quam quando dixit: Imperator Augiam A de novo professos esse, non tamen ideo mox assenostram ingressus, S. Marci patroni nostri basilicam dedicari fecit. Festum S. Marci in Augia apud nos egit Rectene San-Gallenses, dum narrare vellent imperatorem in Augia festum S. Marci evangelistæ, ejus loci patroni, celebrasse, dicerent: Imperator apud nos festum S. Marci patroni nostri peregit? Si enim ita dicerent, quis, obsecro, non existimaret imperatorem festum S. Marci apud S. Gallum celebrasse, cum econtra Hermannus dicat in Augia hoc factum ! Quis etiam non inde colligeret S. Marcum evangelistam apud San-Gallenses esse patronum. ejusdemque sacras reliquias ab iis asservari; cum tamen Hermannus ad annum 830 referat solummodo ad Augiense monasterium delatas? Quoniam vero hæc omnia sunt valde absurda et a veritate alienissima, sequitur a nemine alio istud Chronicon potuisse scribi quam a monacho Augiensi. Cum autem constet Hermannum hujus Chronici esse auctorem, sequitur etiam evidenter illum fuisse Augiæ monachum. Nihilominus tamen, etiamsi ista sint verissima, audiamus quid contra respondeat, qualiterque verba ex Hermanno adducta explicet R. P. Jodocus Mezlerus, qui cap. 26 lib. De viris illustribus S. Galli, ubi de Hermanno tractat, sic disserit : Allucinantur vero qui putant Hermannum S. Galli monachum non fuisse. Enim vero ex eo quod Hermannus, cum Augiam nominet suam, « Augia nostra, » imperator Augiam nostram ingressus, S. Marcum nobiscum egit,» similibusque utitur, non plus elicitur quam Hermannum in Augia eo quo imperator advenit tempore fuisse, vel summum illud, Hermannum jam C tum in Augiam receptum, stabilitatem suam in ea fortasse firmasse. Bene enim potuit Hermannus in S. Gallo religionem in principio profiteri et dein in Augiam transmeasse, etc. Hactenus ille. Videsne, lector, quomodo nodum hunc duplici telo conetur perstringere. Posteaquam enim animadvertit primum infirmius esse, etiam secundum adhibuit. Ratus est enim primo Hermannum forte tum in Augia hospitatum illi dedicationi cum aliis extraneis interfuisse. Sed etiamsi fingamus hoc factum, non tamen statim hanc ob causam Hermannus Augiam debuit vocare nostram, neque S. Marcum patronum nostrum. Nullus enim hospes et advena, dum vix alterius monasterii limen salutasset, mox ad illud acquireret jus ut, jam proprii monasterii oblitus, illud in quo hospitaretur vocaret suum. Quis ergo non videt Hermannum, dum talibus Augium verbis descripsit, se quoque inter Augiæ manachos numerasse? Cum proinde Mezlerus perspexisset hac prima sua responsione argumenti vim nondum labefactari,adjecit alteram, divinavitque Hermannum potuisse prius apud San-Gallenses professionem emittere, et dein, quando inAugiam transmeavit,ibidem professionem renovasse stabilitatemque firmasse. At cum hoc probationibus careat, gratis asseritur. Dicet vero allatis exemplis conetur probare ante et post Hermannum Augienses quosdam ad S. Gallum transiisse, ibique

rendnm etiam Hermannum quoque et alios id factitasse, cum rationes cur denuo hoc affirmemus possint dari, pro alio non item. Sed si etiam concederemus hoc factum, nihilominus Hermannus magis ad Augienses quam ad San-Gallenses pertineret. Certum est enim illum, si e S. Gallo in Augiam transiit, ibique stabilitatem firmavit, juri suo, quod ad illud monasterium habuit,prius renuntiasse, vicissimque abbatem San-Gallensem cum conventu eumdem ab obedientia sua absolvisse liberumque dimisisse. Si ergo res ita sese habeat, cur San-Gallenses, qui Hermannum tunc sponte dimiserunt, nunc repetunt et ad se nolentem revocant? Annon Mezterus paulo supra concedere jussus est Hermannum, postquam in Augiam e S. Gallo transmeavit, ibi stabilitatem B suam firmasse? Quomodo autem revocari potest, qui stabilem se in Augia futurum juravit? Noster est ergo, et frustra post tam longam multorum temporum usucapionem repetitur, qui etiam sponte sua ante sexcentos annos indissolubili nexu cum licentia quoque San-Gallensium Augiæ se alligavit. At tandem Mezlerus,ubi neque secundam hanc responsionem animadvertit pro San-Gallensibus stare, in eam denique opinionem inductus est, ut diceret Hermannum in Augia quidem, quando ita scripsit, fuisse, potuisse tamen ad S. Gallum redire, constareque ex Trithemio monachos olim pro pleniore scientia assequenda ad diversa monasteria missos; cumque hoc de discipulis sit certum, de magistris longe fuisse certissimum.

[ocr errors]

Opinatur tertio Hermannum e S. Gallo in Augiam jam missum,ut juventutem bonis litteris imbueret. Verum et hæc improbabilis responsio prorsus et veritati consentanea minime est. Nam præterquam quod tantum ad vim argumenti nostri declinandam sitexcogitata, probarique aliquot testimonio nequeat, incredibile etiam est hoc contigisse tum quod Augiense monasterium tunc adventitio magistro opus non habebat, cum sub Bernone abbate, editis libris celeberrimo, viris doctissimis ita floruerit, ut omnium scientiarum culmen fastigiumque transcenderet tum etiam, si demus aliquem a S. Gallo magistrum scholæ Augiensi in subsidium missum, non tamen videtur Hermannus potuisse mitti, qui corpore semper et valetudine infirmus, omniumque membrorum ferme destitutus est usu, sed alius corpore vegetior,et iis omnibus sufferendis accommodatior; tum denique etiam, quod non existimem, Hermannum sui ævi facile scientissimum, eruditissimumque, e suo monasterio alio fuisse ablegatum, cum sciamus hodieque thesauros pretiosos et raros diligentius custodiri. Sed attendat loctor quod ultimo denique contra argumenta nostra abjiciat Mezlerus. Hic cum pensiculatius robur eorumdem examinasset, sensissetque humeros suos graviter premere, neque ostium quo erumperet patere, in omnes se partes anxius versavit, ut grave jugum scapulis suis excuteret. Occasionem demum certam elabendi se invenisse

GE

ratus negare incipit, quæ ex Chronico prædicto ad- A nostrum potuisse dicere, qui patrimonii ejus portio duximus, verba esse ab Hermanno scripta, sed esse

ab aliquo alio appendicis loco adjecta, dicitque se in Annalibus suis, a me nec visis nec lectis, hoc demonstrasse.

nulla unquam fuerit,cur et mihi non liceat asserere neminem quoque potuisse S. Marcum patronum nostrum nominare, qui patrimonii ejus etiam portio nulla fuerit unquam. Et revera inde sequi debuit, quod tamen cap. 12 supra refutavimus, Walafridum San-Gallensem fuisse, multo magis sequi debet Hermannum Augiensem fuisse, cum pluribus et diversis vocabulis uno eodemque loco tam luculenter hoc indicet. Jam vero producant etiam adversarii locum aliquem ex Chronico, quo San-Gallensem illum probent. Forte sicut S. Marcum, ita et S. Gallum vocat patronum nostrum, aut ex verbis aliis forsan colligitur fuisse San-Gallensis? Verum ego nuspiam quid tale invenio,imo vero potius contrarium non obscure colligo ex eo quod ad annum Christi 977 scribat B Apud S. Gallum Ymmo abbas præfuit annis octo, qui templum patroni sui adornare studuit, etc. Quis amabo, credat Hermannum fuisse San-Gallensem, cum hic consueto abstineat S. Gallum nominare patronum nostrum, cum tamen si San-Gallensis fuisset, hic minime oporteret ? Cur S. Gallum Ymmonis abbatis solum patronum dixit, et suum præteriit? Certe non aliam ob causam quam quod non ignoravit Augiensem se esse monachum et S. Marci filium.

At si huc tandem veniendum erat, poteram omittere ea quæ hactenus probavimus, poterat et Mezlerus tres a se magno studio excogitatas responsiones præterire, et unico neganti verbo totum argumenti robur dejicere, omnemque litem componere. Verum est enim, si ea verba Hermanni non sunt, nos hactenus parum probasse; si autem sint, ut nullus ambigo, verum quoque est nos Hermannum nobis evidenter asseruisse. Licet vero ille dicat se in suis Annalibus hoc demonstrasse, miror tamen certe unde probet. Etenim, si divinare liceat, suspicor illum inde velle colligere quod in Chronico auctiori, ab Henrico Canisio edito, multa reperiantur quæ sint ab aliis interjecta. Et tametsi non ignorem hoc verissimum esse, verba tamen illa quæ supra posuimus, certum est esse Hermanni; siquidem in omnibus, quas quidem me videre contigit, editionibus et antiquis et recentioribus, tam auctioribus quam diminutioribus, reperiuntur, ut nihil etiam de manuscriptis aliis dicam. In nostro certe pervetusto exemplari (quod penes me habeo, quodque ab aliquibus ipsum autographum credebatur,etc.) licet a recentiore manu plura sint apposita, quæ etiam in editionem Canisii irrepsere, verba tamen suprascripta continuato et veteri simillimo charactere in ordine suo posita cernuntur. Ostendant adversarii,si tale aliquod vetus manuscriptum habent, ubi hæc C verba non inveniantur. Et licet etiam tale haberent, et ostendere possent, non tamen probabunt supradicta verba ab alio superaddita, cum vero simile sit Hermannum Chronicon suum non semel duntaxat composuisse, sed post aliquos annos correxisse, et rebus aliis etiam auxisse, prout aperte etiam indicant Urstitius et Canisius, affirmantque illam tam multarum editionum varietatem diversitatemque inde solum oriri. Atque de his fusius hucusque disputavimus, ut scilicet ostenderemus locum quo flermannus in Chronico Augiensem se insinuavit, non adeo segniter tanquam obscurum, aut Chronico noviter affictum et adulterinum esse prætereundum, sed veluti clarum imprimis, luculentum et genuinum esse notandum, ut merito, si etiam aliud argumentum non suppetat, Hermannum nobis astruxisse constare possit. Unde mirum est Mezlerum asserere ex eo loco nihil contra San-Gallenses probari. Ut enim præteream, quod supra uberius pertractavi, unum hoc, quod Hermannus S. Marcum patronum nostrum dixerit, ad persuadendum in Augia illum cænobitam fuisse, sufficere Mezlero poterat. Meminisse enim debebat, se supra persimili argumento probasse, Walafridum sub disciplina abbatis S. Galli vixisse, quod videlicet in prologo Vitæ S. Galli eumdem vocitaverit patronum nostrum. Si ergo Mezlero subinferre licuit neminem S. Gallum patronum

D

Hactenus ergo evidenter ex ipso Hermanno probavimus eum Augiensem non San-Gallensem fuisse Frustra igitur nobis Trithemii dissentientis auctori tas obtruditur, qui historiarum diversissimarum varietate obrutus, particularibus istis quæstionibus examinandis minus insudare potuit. Etenim præter ipsummet Hermannum opponimus Bellarminum De scriptoribus ecclesiasticis; Antonium Possevinum in Apparatu sacro; Antonium de Yepes Hispanum in Chronico generali ord. S. Bened. ;Arnoldum Wion in Lig. Vita; Henricum Canisium, Carolum Stengelium,Christianum Urstisium, aliosque innumeros, qui omnes concorditer asserunt, Hermannum Augiæ fuisse monachum ; pluresque eorum inde suspicantur Trithemii errorem fuisse ortum, quod forte prima illa et vulgata Hermanni editio ex codice San-Gallensi fuerit transcripta. Hinc etiam non subticendum existimo Hermannum ubique in veteribus manuscriptis exemplaribus vocari monachum Augiensem, nunquam San-Gallensem, quod Arnoldus Wion diserte testatur. Unde longe aberrant a vero qui nostram de Hermanni monachatu Augiensi sententiam vocant novam, putantque primum ab eo qui Francofordianam editionem promovit inventam. Hoc enim melius refelli non potest quam si vetera inspiciantur exemplaria, quæ aliquot centenis annis ante Francofordianam editionem scripta sunt, quæque Hermanni monachi Augiensis nomen in fronte exaratum gestart. Tale exemplar reperitur Augustæ apud S. Udalricum, ex quo Henricus Canisius suam editionem exscripsit. Tale etiam fuit illud quo Urstisius fuit usus, talia fuerunt ea quæ Arnoldus Wion se vidisse aut legisse asserit; talia sunt multa

hinc inde in variis bibliothecis asservata. Quomodo A certissimum est, et in Chronico auctiori per Cani

ergo (quod quidam dixit) nemo unquam dubitavit Hermannum fuisse S. Galli monachum antequam ejus Chronicon Francoforti prodiret? Verius proinde dixerim ego ante Trithemii tempora neminem exstitisse qui non crederet Hermannum fuisse Augiensem, quod antiqua exemplaria, de quibus modo dixi, docere possunt. Porro ut tandem controversiam hanc finiamus,audire etiam ultimo liberet quæ SanGallenses argumenta, quas rationes quosque antiquos codices pro se adducant, quibus Hermannum sibi ascribant. Hactenus enim nihil allatum est quo San Gallensis probaretur. Quare si etiam sciretur non fuisse Augiensis, nondum tamen constaret esse San-Gallensem. Unde præposteram esse censes eam disputandi rationem, quando audacter quidem alienæ sententiæ, quantumvis munitæ, insultatur, propria vero negligitur,nullisque argumentis obfirmatur.Si ergo San-Gallensium rationes nostris aliquando efficaciores perspexerimus, nemo ambigat nos veritati libenter locum daturos, litemque mox omnem sepulturos. Verumtamen donec ab iis certiora inveniantur, noster maneat tantisper Hermannus, et cum speremus fore ut vix certiora inveniant, nobiscum etiam perennabit.

APPENDIX.

B

C

Jam a me isthæc controversa de Hermanni professione concertatio finita erat,et sæpius memorato R. P. Mezlero San-Gallensi transmissa, ut, si quid minus in ea videretur firmum et solidum,annotaret, ac contrariis, si robustiora haberet, argumentis refelleret. At nihil ille,præter antiquam illam suam toties repetitam crambem recoxit, asserens verba illa Chronici,quibus supra fusius relatis probaveramus Hermannum Augiensem esse, non esse fetum Hermanni, addiditque totam reliquam Chronici partem quæ est ab anno 1040 esse supposititiam,et auctarii loco ab aliquo alio superadjectam ; quod evidenter ratus est inde se demonstrasse quod videlicet in antiquiori Chronico mors et laudes Hermanni ad annum Christi 1054 descriptæ inveniantur. Hoc autem certe Hermannum præstare nequaquam potuisse, sed necessum esse ab alio factum; de quo ego plane non ambigo,et libenter ipse fateor mortem ejus ab alio esse descriptam, sicut et alia quæ ejus obitum secuta sunt. At intelligere ego nulla ratione possum cur statim etiam ea omnia quæ D mortem ejus præcedunt,ab anno scilicet 1040 usque ad annum 1054, in quem obitus ejus incidit, Hermanno adjudicanda sint. Equidem suspicor non aliam ob causam hoc excogitatum quam ut verba illa anno Christi 1048 posita, quibus Hermannum Augiensem fuisse aperte conviceramus, spuria et incerta redderentur. Unde si nihil aliud superesset, totum sententiæ nostræ fundamentum rueret,et per consequens San-Gallensium opinio fortior evaderet. Si dicas diversitatem styli et methodi diversum etiam auctorem loqui, dicam ego stylum et methodum eamdem, eumdem auctorem clamare, quod

sium edito, et nunc etiam tom.IX Biblioth.Patrum inserto manifeste apparet, prout æqui et sapientes rerum censores, quorum arbitrio judicium nostrum libenter subjicimus, dispicere possunt. Verum quidem est ordinem in antiquiori illo Chronico ab anno 1040 ad finem usque longe videri diversum, tum quod multo fusior et longior hic sit,tum etiam quod in antecedentibus singulos etiam annos regiminis Romanorum imperatorum apposuerit,qui in posteriori parte omissi sunt, Christi annis solummodo notatis.At revera Chronicon novum et auctius nunc evulgatum,quod pro genuino et legitimo Hermanni fetu habendum est, ubique simile prorsus est. Causa vero quare in posteriori parte prolixior sit, sine dubio illa est,quod ea quæ recentiora fuerunt, et ætate sua evenerunt, explicatius et majori cura sibi duxerit scribenda, quam ea quæ ab orbe creato ad sua usque tempora contigere,quæ,ut opus suum chronologicum omni ex parte perfectum appareret, compendiosissime potius attingere quam exponere studuit,quod nimirum sciret ab aliis antiquioribus hoc uberius præstitum, illud vero minime. Ad hæc non possum non mirari cur Hermannus, qui ad usque sua tempora succincte quidem, sed accurate historiam suam perduxit,ea,quæ suo ævo accidere, prætermisisse dicatur. Quis enim sibi persuadeat hominem laboris cupidum et historiæ amantem totis 14 annis, quibus ab anno Christi 1040 inter vivos adhuc fuit, a scribendo cessasse et otiatum fuisse? At vero, ut conjecturas alias intactas relinquamus, aliud inseparabile argumenti robur se nobis offert, quoad versariorum male fultam opinionem facillimo negotio subruamus, quod credo illos dissimulasse potius quam non advertisse.Tam enim perspicuum est, ut etiam a modici in historia versato non possit non deprehendi. Et quodnam, inquies, illud? Hoc certe quod in illa, quam negant Hermanni telam esse, Chronici posteriore parte ad annum Christi 1052 mors Hiltrudis comitissæ, Hermanni matris, talibus verbis describatur qualibus nemo alius præter Hermannum, utpote ejus filium, uti potuit. Ex quibus proinde clarissimum fiat eam Chronici partem nemini nisi Hermanno posse ascribi. Verba autem sunt ista: Eodem tempore v Idus Januarii mater mea Hiltrudis, Wolferadi comitis uxor admodum pia, diem ultimum clausit, etc.; cui ut pro epitaphio hos scribere versus libuit:

Mater egenorum, spes auxiliumque suorum, etc. Hæc ille.

Fateantur ergo necesse est istud epitaphium Hermanni esse fetum, sicut et dicta verba ad Christi annum 1052 de Hiltrudis obitu dicta. Hoc cum ita se habere fateri adversarii velint nolint cogantur, quis non videt optime sequi verba quoque superius sæpius inculcata, quibus iilum Augiensemfeceramus, Hermanno esse attribuenda, cum ea quæ sequuntur, quæque antecedunt, absque ulla controversia

ab omnibus Hermannni esse censeantur? Quo vero A positum; sed solent illi quæ sunt incerta examinare; Hermannus loco historiam suam terminaverit,meum non est definire,cum hoc ad tricam nostram exterminandam nihil momenti afferre possit.Nihilominus tamen certum esse debet eum adhuc annum 1052 inchoasse, quod ex obitu Hiltrudis ibi descripto liquere potest, annum vero 105 non complesse; quod itidem inde constare potest quod eo anno mortuus scribatur.A quo vero mors ejus fuerit adnotata, et reliqua deinceps appendix adnexa, me fugit.Modo scire sufficit ea omnia,quæ annum 1054 præcedunt, germanam Hermanni telam esse, quæ auctorem ipsa suum Augiensem fuisse monachum manifeste prodat. Restaret nunc porro novum alium cujusdam Crispiniani errorem propulsare,nisi ipsa sui absurditate ab omni peritorum historicorum schola exploderetur. Fabulatur enim iste auctor Hermannum nostrum ncn modo cœnobitam SanGallensem fuisse, sed præterea somniat illum ejusdem S. Galli monasterii abbatem et dein præsulem Constantiensem factum, prout Augustinus Wickman Antuerpiensis, canonicus Norbertinus,in suo Sabbatismo Mariano, nuperrime typis evulgato, eum refert et sequitur. Siccine quæ nocturnis somniis objiciuntur, aut anus commentatione confinguntur, historicorum etiam mox pro pura pula veritate et indubitatis oraculis venditare ? Hæcne bonorum consuetudo auctorum,ut quæ triviali cujusdam stipitis cerebello efficta circumferuntur, mox calculo quoque suo soleant approbare et per omnium ora promulgare? Nequaquam bonis viris est hoc in more

quæ vera, approbare; quæ falsa,e suis scriptis eliminare ac exturbare. Sed pudet næniis ac deliramentis istius diuturnius inhærere quæ ration eet fundamento omni carent, veterumque scriptorum nemo unquam quid simile vel scripsit vel dictavit. Legantur qui de rebus San-Gallensibus scripserunt, perlustrentur accuratissime qui antistitum Constantiensium aut catalogos aut historias composuere ; evolvantur exquisitissime a capite ad calcem usque, et mentiar ego si sententiam, si verbum,si litteram hoc super commento dixerint aut scripserint, Quare cum ipsi San-Gallenses rerum suarum scientissimi de præsulatu San-Gallensi Constantiensique per Hermannum administrato nihil memorent, et ex albo suorum abbatum eum excludant, quis exterus adeo B sit stupidus qui se hoc melius scire profiteri audeat?

Manet ergo firmum, ut tandem rem totam finiamus,Hermannum neque abbatem,neque episcopum fuisse creatum unquam,sed monachum Augiæ duntaxat permansisse. Quod si quis allatis in medium argumentis probet eum aliquandiu in cœnobio quoque San-Gallensi degisse, ut quosdam cum Martino Crusio in Annalibus Suevicis scio sensisse,non habebit me veritati contradicentem, sed maxime sibi astipulantem. Quoniam autem hucusque, ut etiam supra monui, nihil quod eorum sententiam stabiliret, inveniri aut excogitari potuit, remanebit Hermannus alumnus et filius S.Marci Augiensium tutelaris,ut quem patronum ipse suum agnoscit, nominat et supplex veneratur.

NOTITIA LITTERARIA.
(Apud Fabricium, Biblioth. med. et inf. Lat.)

Hermannus, a debilitate membrorum qua laboravit C ab infantia dictus Contractus, filius comitis Voringensis et Sulgoviensis in Suevia, monachus S.Galli primum, deinde Augiæ Majoris sive Divitis, ord. Bened., præstans ingenio, Latina, Græcæ et Arabicæ peritus linguæ,et qui variis scientiis animum excoluisset. Diem obiit an. 1054 in prædio suo Aleshusano (1). Deo eo Trithemius cap. 321 de S.E., et 11, 84, illustr. Benedictin. et De scriptoribus Germ. cap. 41; et ex recentioribus, ut innumeros notissimosque præteream, Nic. Hieron. Gundlingius in Gundlingianis tom. I, pag. 51 sq., et B. Joannes Hubnerus noster in Bibliothecæ Historicæ centuria ш, pag. 71 seq. Inter opera ejus præcipuum est Chronicon de sex mundi ætatibus, quod ab rerum originibus perduxit ad annum Christi 1051. Ejus variæ et aliæ aliis locupletiores exstant editiones, quoniam auctor ipse intercedente tempore videtur opus suum repastinasse vel locupletasse. Prima editlo ex codice S. Galli lucem vidit edente Joan. Si

(1) Vide Pagium ad annum 1051, n. 10.

D

chardo Basilea 1529-1536 cum Chronico Eusebii et Hieronymi quod Hermannus, sicut Prosperi, Jornandis et Bedæ quoque in A. C.726 desinentis diligenter est secutus. Deinde in tomo uro Joannis Pistorii Francof. 1583-1613 (et curante V. C. Burchardo Gotthelf Struvio, Ratisbonæ 1726 fol.) cum continuatione ab anno 1054 usque ad annum 1063. Ex meliori hinc codice cœnobii S. Georgii prope Rothwilam, Christianus Urstisius inter scriptores rerum Germanicarum, Francof. 1584 et 1670.Tomo priore Chronicon Hermanni locupletius edidit veteri editione per columnas ex adverso posita,subjunctaque præter continuationem Anonymi ab anno 1054 ad 1065, etiam alia Bertholdi presbyteri Constantiensis ab anno 1053 usque ad annum 1100. Denique Henricus Canisius ex codice biblioth. S.Afræ et Udalrici Augustano Chronicon hoc melius atque locupletius edidit Ingolstad. 4601 4°.tom.I Lectionum antiquar. (tom III editionis novæ, pag. 193) cum continuatione priore usque ad annum 1066. Canisii

« PoprzedniaDalej »