Obrazy na stronie
PDF
ePub

instituto publicabit Festa mobilia anni currentis juxta infrascriptam formulam, et diem Synodi diocesanæ suo loco promulgabit, licèt in formula infrascripta, Dominica secunda post Pascha no

tata sit.

3 Toni.

Nove-ri-tis, fratres charis-simi, quòd annu

[ocr errors]

ente Dei mise-ricordi-a, sicut de Nativita-te

[ocr errors][merged small][merged small]

i-ta et de Resurrecti-one ejusdem Salvatoris

nostri gaudium vobis annunti-a - mus. Di-e

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

alia

in Septu-age - sima. Vige-sima (uti et in sequentibus.)

Februarii.

ejusdem dies Ci-nerum, et

Martii.

in-i-tium jeju

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Christi cum gaudio celebra-bimus. Domi-nica

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

scensi-o Domi-ni nostri Je-su Chri-sti.

[blocks in formation]
[ocr errors]

+

(ejusdem) Festum sacra-tis-si-mi

Corporis Chri- sti.

Novembris.
Decembris.

Do

mini-ca prima Adventus Domini nostri

+

Jesu Christi, cu-i est honor et glori-a,

[merged small][merged small][merged small][graphic]

I

-N capite Quadragesima solemniter pœnitentes de Ecclesia ejiciuntur, hoc modo.

Pœnitentes, quibus secundùm jus vel consuetudinem, pro gravioribus criminibus solemnis pœnitentia est imponenda, hac die hora quasi

[ocr errors]

tertia conveniunt ad Ecclesiam Cathedralem, in vilibus vestimentis, nudis pedibus, et vultibus ad terram demissis, quorum nomina scribi debent; accipientes pœnitentiam juxta modum culpæ ab Episcopi Pœnitentiario, vel ab aliis, quibus hoc officium commissum est; et postea omnes emittuntur, et manent ante fores Ecclesiæ. Pontifex interim, dicta Sexta, si non sit celebraturus paratur supra rochetum (vel si sit religiosus supra superpelliceum) amictu, alba, cingulo, stola, pluviali, violaceis, mitra simplici, et baculo Pastorali. Si autem Pontifex est celebraturus, dum dicitur Nona, more solito accipit sandalia, et cætera paramenta Pontificalia, usque ad dalmaticam inclusivè, et desuper pluviale coloris violacei, et mitram simplicem ; et benedicit cineres, atque imponit. Quíbus peractis, Pontifex cum ministris, schola, et toto Clero, cruce, aqua benedicta, et duobus cereis præcedentibus, egreditur chorum circa medium Ecclesiæ, ubi parata sit sedes. Tunc Clerus dividitur per duos choros, hinc, indè, versùs valvas Ecclesiæ. Pœnitentes verò omnes ingressi prosternunt se cum lacrymis in Ecclesiæ pavimento coram Pontifice inter utrumque chorum. Tunc Pontifex sedens cum mitra, vel Archipresbyter stans imponit cineres super capita singulorum dicens :

Memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris age pœnitentiam, ut habeas vitam

æternam.

Et unus ex Canonicis aspergit eos aqua benedicta. Posteà Pontifex stans, deposita mitra, benedicit cilicia, in hunc modum.

. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cœlum, et terram.

TOM. III.

2

. Domine, exaudi orationem meam. B. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Ο

Oremus.

MNIPOTENS et misericors Deus, qui peccatoribus pietatis tuæ misericordiam quærentibus hoc indumento vestitis, misericordiam tuam et veniam tribuisti, obsecramus clementiam tuam, ut hoc indumentum, quod vocatur cilicium benedicere, et sanctificare digneris; ut quicumque eo pro peccatis suis indutus fuerit et misericordiam tuam imploraverit, veniam et indulgentiam tuæ sanctæ misericordiæ consequatur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Aspergantur aqua benedicta. Benedictis ciliciis. Pontifex capita eorum coöperit cum eis, dicens:

[ocr errors]
[graphic]
« PoprzedniaDalej »