Obrazy na stronie
PDF
ePub

Phil.-Nonne Ciceronis vita multo melior quam Romanorum vita permultorum, praeceptaque ejus sapientissima "Somnium" ei veritatem esse habitum nobis persuadent?

Polit.-Spes ejus fidesque erant, me judice, quae erant viro habendae summa diligentia quotidianis studiis dedito officiisque omnibus quae ad homines pertinerent. Has Ciceronis sententias de humano genere cuique viro, omni civi fideli esse oportet.

Phil.-Cicero quidem ut Africanus, his verbis: "Nec enim tu es, quem forma ista declarat; sed mens cujusque, is est quisque, non ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse; siquidem deus est, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus: et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet." Quanto tamen gaudio, ceteris relictis, ad teneritatem et pacem et pulchritudinem et spiritum divinum Phaedonis revertimus.

CICERONIS CATO MAJOR, XXI.

Quae mihi quo magis ante oculos videantur, amici,
Hoc propius ripam accedam irremeabilis undae,
Cur taceam? Qui vos genuere viri mihi cari,
Hos vitam optandam solam nunc vivere credo.
Nam velut inclusi ferro et compagibus artis,
Fungimur impositis nobis in carcere duris :
Est animus vero nobis divinaque origo
Nativa depressa domo, caligine tecta.
Credo immortales animos in corpora sparsos
Humana ab Superis, posthac coelum tuituros.
Quae ratione mea non polliceor mihi fretus,
Sed veterum verbis sapientum quos veneramur :
Talia vir Samius docuit juvenes Italorum :
Talia, quem dixit sapientem magnus Apollo,
Fatus spemque tulit jam tum moriturus amicis :

* "Spes magna est, clarum pretium": quo ne timeamus.

* Phaedo, LXII.

R.

SYMBOLUM VULGO APOSTOLORUM APPELLATUM.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae et in Iesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, Sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

ROBERTI, GALLIAE REGIS, HYMNUS. [Ad Spiritum Sanctum.] Veni, Sancte Spiritus,

Et emitte caelitus

Lucis tuae radium.

Veni, pater pauperum,

Veni, dator munerum,

Veni, lumen cordium ;

Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium :
In labore requies,
In aestu temperies,
In fletu solatium.

O lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium!
Sine tuo numine
Nihil est in homine,

Nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum,
Riga quod est avidum,
Sana quod est sancium;
Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium!

Da tuis fidelibus

In te confidentibus

Sacrum septenarium ;*
Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,

Da perenne gaudium!

IV. Q. SEPTIMIUS FLORENS TERTULLIANUS,

Carthaginensis, centurionis proconsularis filius, ethnicus olim, causarum patronus, normam veritatis Christianae, circiter annum clxxxv, amplexus. Vir fuit ingenii vehementis, et in omni disciplinarum genere eruditissimus. Septimo post conversionem anno, presbyter factus, nimiam morum asperitatem induxit. Quum hoc nomine primo suspicionis occasionem praebuisset, tandem Montanistarum coetui palam se adjunxit, et infelix sectam viriliter propugnavit; editis quam plurimis libris, in quibus disciplinae suae rigorem a contemptu vindicavit, aliisque, in quibus in Ecclesiam Catholicam, sub nomine Psychicorum, invectus est. Obiit decrepita jam aetate, fortasse anno salutis ccxx, ob ingenium, inter alias hac Vincentii laude ornatus. "Iam porro orationis suae laudes quis exsequi valeat, quae tanta nescio qua rationum necessitate conserta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat, cujus quot pene verba, tol sententiae sunt, quot sensus tot victoriae."

REV. H. M. MASON.

V. TERTULLIANI LIBER APOLOGETICUS ADVERSUS GENTES.

XVII. Quod colimus [nost], deus unus est; qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, qui iussit, ratione, qua disposuit, virtute, qua potuit, de nihilo expressit,# in ornamentum maiestatis suae: unde et Graeci nomen mundo κóσμov accommodarerunt. Invisibilis est, etsi videatur ; incomprehensibilis, etsi humanis sensibus aestimetur; ideo verus et tantus est. Ceterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aesti

* I. e., the seven gifts of the Spirit. Cf. Is. xi, 2, 3: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini. + Sc. Christiani. #fashioned.

+= apparatu.

mari potest, minus est et oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur,* et sensibus quibus invenitur. Quod vero immensum est, soli sibi notum est. Hoc est quod deum aestimari facit, dum aestimari non capit. Ita eum vis mågnitudinis et notum hominibus objicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt. Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio comprobemus? # Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus || pravis circumscripta, licet libidinibus ac concupiscentiis evigorata, licet falsis diis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur,^ deum nominat, hoc solo nomine, quia proprio dei veri : Deus magnus, Deus bonus, et quod Deus dederit, omnium vox est. Iudicem quoque contestatur ◊ illum, Deus videt,† et Deo commendo, et Deus mihi reddet. O testimonium animae naturaliter Christianae ! Denique pronuntians haec, non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Novit enim sedem dei vivi; ab illo, et inde ↓ descendit.

PSALMUS CXXXIII.

1. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, 2. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

3. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et

terram.

NOTITIA DEI.

"Notitia Dei naturalis ad salutem procurandam, aut salutem damnationem arcendam, sufficiens non est, nec ullus mortalium per eam solam vel ad salutem perductus fuit, vel perduci potuit." Quenstedt.

* Used in its literal sense. presents.

| education, training.

◊ (Sc. anima) bears witness.

I. e., from his abode.

+ With non, does not admit of.
#Sc. that He exists.

A

experiences.

† I. e., in thesc and similar expressions.

"Est tum insita (innata) i. e. habitus primorum principiorum de Deo, intellectui per naturam sine mentis opera impressus, eundemque perficiens ac aptum reddens ad actualiter cognoscendum Deum; tum acquisita i. e. habitus Dei cognitionis accurata rerum creatarum contemplatione vi discursus naturalis, comparatus." König.

"Animae a primordio conscientia Dei dos est, eadem in Ægyptiis et in Syris et in Ponto."

Tertullianus c. Marcion.

"Cognoscitur Deus tum ex lumine naturae, tum ex lumine gratiae; illa cognitio naturalis, haec supernaturalis et revelata dicitur."

König.

"Notitia Dei naturalis est, qua homo ex lumine naturae potest cognoscere esse aliquod supremum numen, idemque sapientia et potentia sua moderari totum hoc universum et res omnes a se conditas." Quenstedt.

“Duo sunt, quae in cognitionem Dei ducunt: creatura et scriptura."

QUID EST DEUS.

Gerhard.

"Spiritus purissimus et perfectissimus, mundi creator et rector, adeoque vперкоσμог." (Apuleius.) "Deus Deum, ὑπερκόσμιος. magnorum potior, majorum summus, summorum maximus, maximum regnator."

Ammon.

'Spiritus absolute perfectus omnium rerum auctor et moderator sanctissimus et sapientissimus."

FABELLA.

I. Psyche puella est.

Quaestiones: 1. Estne Psyche puella?

2. Esne tu, Iulia, puella?

Wegscheider.

Scribe Latine: (a) Lydia is a girl. (b) Georgia is a girl. (c) He is not a girl.

II. Psyche filia reginae est.

1. Nonne Psyche est filia reginae?
2. Estne regina in Britannia?

3. Quae est regina Britanniae?
4. Estne Victoria regina Americae ?

« PoprzedniaDalej »