Obrazy na stronie
PDF
ePub

SOMNIUM HANNIBALIS. [Ex Cic. et Liv. et Val. Max.]

Hoc item in Sileni, quem Caelius sequitur, Graeca historia est-is autem diligentissume res Hannibalis persecutus est―: Hannibalem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis a Jove in deorum concilium vocari; quo cum venisset, Jovem imperavisse ut Italiae bellum inferret ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse ; tum ei ducem illum praecepisse ne respiceret, illum autem id diutius facere non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum visam beluam vastam et inmanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tesca pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo, quodnam illud esset tale monstrum, et deum respondisse Vastitatem esse Italiae praecepisseque ut pergeret protinus; quid retro atque a tergo fieret ne laboraret.

Cic. De Div.

Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit atque inde profectus praeter maritumam orain Etovissam urbem ad Hiberum ducit. ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divine specie, qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum, deinde cura ingenii humani, cum, quidnam id esset quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse eum, vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum. . tum, quae moles ea quidve prodigii esset, quaerentem audisse, vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

Livius.

Annibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium, cujus non vigiliae tantum, sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit. Hausit enim proposito et votis suis convenientem imaginem, existimavitque missum sibi ab Jove mortali specie excelsiorem juvenem, invadendae Italiae ducem: cujus monitu primo vestigia nullam in partem motis secutus oculis; mox humani

ingenii prona voluntate vetita scrutandi pone respiciens, animadvertit immensae magnitudinis serpentem, concitato impetu, omne quicquid obvium fuerat, proterentem: postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos, lucemque caliginosis involutam tenebris. Attonitus deinde quidnam esset monstri, ecquid portenderet, interrogavit. Hic dux: Italiae vides, inquit, vastitatem: proinde sile et caetera tacitis permitte fatis.

BONDUCA. [Carmen Cowperianum.]

Dux Britonum Bonduca

Quum, Romanis virgis caesa,
Mentem quaesivit Deûm,

Ore tetrico, cruenta,

Sedit sub quercu sagax

Canus in sacris antistes ;

Saevas necnon lugubres

Tervidas emisit voces.

"Quod, regina, injurias

Unicas senex deflebam,

Fecit indignatio

Val. Max.

Linguam comprimens tremendam.

"Disperibit (scribitor

In cruore fatum) Roma!

Exspes, exsecrabilis,

Sons, peribit in ruina !

"Imperatrix millia

Conculcavit Roma regna;

Mox jacebit arrogans

Heus! Est Gallus ante claustra !

"Surgent Romani novi,

Spreta militari palma ;

En cohors certantium

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ALEXANDER JOHANNIS GORDON Professori EDGARO S. SHUMWAY, S. P. D.

Imprudens incrementi, sola duo talenta Americana pro libello menstruo qui inscribitur Latine nuper per manus tuas benignas, vir honoratissime, transmittere ausus sum. Quibus tertium nunc addo, heri certior factus per fasciculum tuum commodum Kal. Octob. datum. Erogatione tua adjungo nescio quid nugarum, quas forsan comiter accipies, quanquam parvi sunt momenti. Nomen propaginem, auctore Fabio Pictore apud Gellium, satis audacter dignioris generis feci. Vive atque vale.

XVII Kal. Novemb. MDCCCLXXXIII.

Μεταβολὴ Πάντων. [Shelley.]

Ridet flos hodie, crastinus interit

Idem: quod cupimus cunque morarier,

Blanda fronte renidens,

Eheu quam cito diffugit!

Vitae quid memorem gaudia praepetis?
Sic fulgentia, sic usque fugacia
Caeli fulgura noctem

Ludunt. Rara fides nimis :
Virtus quam fragilis; Tristia lubricis
Mutans deliciis gaudet inops amor.
Nos utcunque caducis

Istis esse superstites,

Et quidquid proprium est dicere, cogimur.
Ergo, luce nitent caerula dum poli,

Flos dum ridet, amantis

Se mutantia vespere

Sero lumina dum laetificant diem,

Dum furtim hora fugit, somnia credulus
Captes aurea-flebis

Somnos discutiens brevi.

R. S.

CEBETIS TABULA.

In aede Saturni deambulantes, cum alia complura donaria spectabamus, tum tabulam quandam ante facellum dedicatam, quae peregrinas quasdam et peculiares fabulas depictas haberet. Quae cujusmodi et unde essent conjicere non poteramus. Pictura enim neque urbem neque castra prae se ferebat: sed erat septum quoddam, alia duo septa continens, alterum majus, alterum minus. Erat et porta in primo septo; cui magna turba adstare videbatur. Intra septum vero mulieres complures conspiciebantur. In aditu primi vestabuli et septi, senex quidam stabat, eo gestu et habitu, ut ingredienti turbae praecipere aliquid videretur. Eum vero diu inter nos, quid commentum illud sibi vellet, ambigeremus, senex quidam astans: Non mirum, inquit, est, hospites, vos de pictura hac dubitare. Nam et ex indigenis pauci norunt fabulae significationem. Neque enim civitatis nostrae donarium est: sed olim hospes quidam, vir cordatus, et eruditione praestans, qui et dictis et factis Pythagoreae et Parmenideae vitae studium prae se ferret, tam templum hoc, quam picturam Saturno dedicavit. An vero, inquam, ipsum hominem vidisti, et nosti? etiam, inquit, longo tempore fui eum admiratus. Nam junior cum esset, multa

Atqui

praeclare differebat: et hujus ipsius fabulae doctrinam saepe eum audivi exponentem. Obsecro igitur, inquam, nisi magna quaepiam occupatio te impedit, fabulam nobis explica, cujus audiendae avidissimi sumus. Nihil, inquit, obstat, hospites: sed illud vobis tenendum, enarrationem periculi non expertem esse.

[graphic][merged small]

HECTORIS VERBA AD EQUOS SUOS.

Sic fatus, equos adhortabatur, dixitque "Xanthe, et tu Podarge, et Ethon, Lampeque divine, nunc mihi pabulum

Hector Victor.

« PoprzedniaDalej »