Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXIV. Nonne fama erat incolas immanes ibi viatores necare? XXV. Poeta gracilis amico "caro," "optimo," [Sat. I: 10, 83] "ridendo dicit verum," nonne?

Dis gaudio sunt di. [Emerson, "World Soul."]

[Velim ut mihi hos versus oratione soluta detis.]

DE VENTIS.

"Sed ut ad id, de quo agitur, revertar, venti quattuor sunt, in ortum, occasum, meridiem, septentrionemque divisi. Ceteri, quos variis nominibus appellamus, his applicantur : Eurus ad auroram Nabathaeaque regna recessit, Perfidaque, et radiis iuga subdita matutinis.

Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,

Proxima sunt Zephyro.

Horrifer invasit Boreas.

Scythiam septemque triones

Contraria tellus

Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro.

Vel, si brevius illos complecti mavis, in unam tempestatem (quod fieri nullo modo potest) congregentur :

Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis

Africus:

et qui locum in illa rixa non habuit, Aquilo. Quidam illos duodecim faciunt; quattuor enim caeli partes in ternas dividunt et singulis ventis binos suffectos dant. Hac arte Varro, vir diligens, illos ordinat: nec sine causa. Non enim eodem semper loco sol oritur aut occidit. Sed alius est ortus occasusque aequinoctialis (bis autem aequinoctium est): alius solstitialis, alius hibernus. Qui surgit ab oriente aequinoctiali, subsolanus apud nos dicitur: Graeci illum ảo̟nλwórnv vocant. Ab oriente hiberno Eurus exit: quem nostri vocavere Vulturnum. Et Livius hoc illum nomine appellat, in illa pugna Romanis parum prospera, in qua Hannibal et contra solem orientem exercitum nostrum et contra ventum constituit: cum venti adiutorio ac fulgoris praestringentis oculos hostium vicit. Varro quoque hoc nomen usurpat. Sed et Eurus iam civitate donatus est et nostro sermoni non tanquam alienus intervenit. Ab oriente solstitiali excitatum, Graeci Kaukίav appellant; apud nos sine nomine est. Aequinoctialis occidens Favonium mittit, quem Zephyrum esse

dicent tibi, etiam qui Graece nesciunt loqui. A solstitiali occidente Corus venit, qui apud quosdam Argestes dicitur. Mihi non videtur, quia Cori violenta vis est et in unam partem rapax; Argestes fere mollis est et tam euntibus communis quam redeuntibus. Ab occidente hiberno Africus furibundus et ruens apud Graecos λú dicitur. A septentrionali latere summus est Aquilo, medius Septentrio, imus Thrascias. Huic deest apud nos vocabulum. A meridiano axe Euronotus est; deinde Notus, Latine Auster, deinde Libonotus, qui apud nos sine nomine est.”—Natur. Quaest. L. Annaei Senecae, V, 16.

"Sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab oriente aequinoctiali Subsolanus, ab oriente brumali Volturnus. Illum Apelioten, hunc Graeci Eurum appellant. A meridie Auster et ab occasu brumali Africus. Notum et Liba nominant. Ab occasu aequinoctiali Favonius, ab occasu solstitiali Corus. Zephyrum et Argesten vocant. A septentrionibus Septentrio, interque eum et exortum solstitialem Aquilo, Aparctias et Boreas dicti. Numerosior ratio quattuor his interiecerat, Thrascian media regione inter Septentrionem et occasum solstitialem, itemque Caecian media inter Aquilonem et exortum aequinoctialem ab ortu solstitiali, Phoenica media regione inter ortum brumalem et meridiem, item inter Liba et Notum compositum ex utroque medium inter meridiem et hibernum occidentem Libonotum. Nec finis. Alii quippe Mesen nomine etiamnum addidere inter Borean et Caecian, et inter Eurum Notumque Euronotum. Sunt enim quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes tractum, ut Atheniensibus Sciron, paullo ab Argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. Aliubi flatus idem Olympias vocatur. Consuetudo omnibus his nominibus Argesten intellegi. Et Caecian aliqui vocant Hellespontian, et eosdem alii aliter.". C. Plinii Secundi Nat. Hist. II, 119 sqq.

DE PUBLIO VERGILIO MARONE.

Publii Vergilii Maronis imago, quae tanta fuerat pictoris solertia et artificium, ut nescio quid, prae se ferre divinum magis, quàm reliquorum imagines videretur. Cum vero me de Vergilio quaecunque collegeram, ut recenserem, accin

gerem, intercepit Piso, "Ne quaeso," inquit, "Lili, in Vergilii vita recensenda labores, nam quae a veteribus et recensioribus Grammaticis perscripta sunt, ego et Picus per hosce dies legimus, si quid vero praeterea habes, id nobis tantum expone, ne temporis usura abuti videamur. Nam tametsi Vergilius, nec nimis valde unquam, nec nimis est saepe lau

[graphic][subsumed][merged small]

datus, tamen temporis angustiae nobis suadent, ut nobis potius, quae aliis parum comperta, edifferas, quam quae protrita scriptoribus."

Et ego, Recte tu quidem, inquam, nam nec ullius indiget praeconio Maro, nam et illi pridem explosi, qui si Dîs placet, quandam quasi in eo, ut sic dicam, Mantuanitatem se deprehendisse jactabant, ut illud Sceleratum frigus. Ipse, inquam, Vergilius amplissimum ubique sui praeconium facit, modo sano judicio et non corrupto legatur. Ubique enim ille sibi constat, idem ubique Vergilius, hoc est, ut planius

uno verbo dicam, poetarum Deus. Atque, inquam, ô bone Deus, quid nunc nos quasi aliud agimus, aut quid aliud optamus, si Vergilium habemus? Quo fit, ut vos identidem, et quos amo, caeteros admonitos velim, ut (quod mihi puero non praestitere doctores mei) vos etiam atque etiam hortor huic uni poetae tandin incumbere, insudare, donec non tantum animus imbutus ipse, sed eo tritae quoque aures videantur. Nam proh facinus, quae quorundam est tanta perversitas, ut viventeis pridem frugibus, rudi adhuc glande vescantur, hoc est, dum divina Vergilii lectione imbui possunt nescio quos, Archithrenios et Anticlaudianos, ne illos quidem poetarum umbras, ne Semiolos dicam, totos toto ore, totis animis hauriant, et amplectantur? Sed nunc hac de re satis, nunc pauca de vita. Natus est Maro prope Mantuam, in vico cui tunc nomen Andes (unde Andinus ipse, et Musae Andiades a quibusdam cognominatae) nunc Pictole vulgo. Natus, inquam, Pompeio et Crasso coss. LXXVII supra centesimam Olympiadem. Brundusii vero mortuus, teste Eusebio, Saturnino et Lucretio coss. Ossa Neapolim tralata, secundo ab Urbe lapide. Corpore fuit et statura grandi, colore aquilino, hoc est, subfusco facie prope rusticana adeo ut nostro Vidae non adeo absimilis videri fuisse possit. Valetudine varia stomacho nonnunquam laborasse traditur, quare et crudus fuit, quod et Horatius poeta innuit. Sane verò animo et ore verecundus adeo, ut ex moribus vulgo Parthenias cognomen invenerit, tanto etiam in honore habitus a Senatu populoque Romano, ut auditis ejus versibus, in theatro universus populus illi assurrexerit, ipsumque, ut scribit Corn. Tacitus, forte praesentem spectantemque veneratus est sic, quasi Augustum Caesarem. Illud etiam adnotant Grammatici, cum M. Tullius quosdam forte Vergilii versus ex Bucolicis recitari audivisset, carminis majestate motum dixisse,

"Spes altera Romae,"

se primam esse significans: quod hemistichium ipse mox poeta in Æneide retulit, quod an ipse astruam, haud facile dixerim. Alexander quo que Imperator et Caesar eum poetarum Platonem, ut scribit Lampridius, appellare solitus. fuit, tametsi praeposteri in hoc judicii Adrianus, Ennium

Vergilio, hoc est, stercus auro praeponeret, et fatui judicii Caligula, qui eum et damnaret, et incesseret. Sed quid hi ad Augustum et M. Tullium? At vero Graeci cum opibus et imperio florebant, Vergilium adeo coluere, ut ejus opera in Graecam linguam, nec semel, transtulerint, verum et Christodorus in sua Ecphrasi haec carmina de Vergilio ediderit : "Cygnus, et Ausoniis divinum nectar ab ore

Vergilius spargens aderat quem Martia Romae

Eloquia ipsa suum patrio nutrivit Homerum."

Sed demum ut cognoscatis, divini poeta quanta semper fuerit observata eruditio, et sapiens quaesita doctrina, accipite, quos et quales viros in Vergilii carminibus commentaria condidisse ipse comperi.

Fuit et Bathyllus per ea tempora, poeta mediocris, qui ut alienis cornicula pennis, ita ipse Vergilii versibus illustrari volebat. Nam cum Vergilius versus clam Augusti valvis affixisset, non nominato autore, diuque quaesisset Augustus, cujusnam essent, nec inveniretur, caeteris tacentibus, eos sibi Bathyllus ascripsit, quamobrem donatus honoratusque a Caesare fuit. Quod videns Vergilius iisdem valvis affixit quater hoc hemistichion,

"Sic vos, non vobis,"

quaerente Augusto, ut compleretur, id cum plerique frustra conati essent, Vergilius praeposito hoc Monosticho, sic subjunxit, "Hos ego versiculos feci, tulit alter honores."

Ob perversam, ut ait Donatus naturam (C. Cornificius), Vergilium ferre non poterat. Carpente ergo quotidie Vergilium Cornificio, et oblatrante, amicus quidam Vergilio Cornificii maledicta detulit. Tum, "Quam putas," inquit Vergilius, "hujusce malevolentiae causam? Nunquam enim ego Cornificium offendi, quin potius ipsum amo. An non

illius sententiae Hesiodi meministi, qua architectum ait architecto invidere, et poetam poetae? De malis," inquit, "Graecus ille intellexit, boni etiam eruditiones amant. Sed magna cum mea laude et gloria," respondet, "vindictam in manu habeo, majore enim cura et studio virtutibus intendam, atque quo ego elegantior fiam, eo ille vehementius invidia rumpetur." LILIUS GREGORIUS GYRALDUS, MDXLIV.

« PoprzedniaDalej »