Obrazy na stronie
PDF
ePub

129

Iter est longum per praecepta, breve et efficax per EXEMPLA.-SENECA.

NOVI

EBORACI.

LATINE.

MENSE IAN. MDCCCLXXXIV.

"Multa Roga: Retine Docta: Retenta Doce."-COMENIUS.

Lector: Quid tibi vis, O ephemeris parvula?

"Non

Latine: Ut Terenti verba flectam: Latini nihil a me alienum puto. enim tam praeclarum est scire LATINE quam turpe nescire."-CIC. BRUT. CXL.

NISUS ET EURYALUS.

Discite, O amici parvuli, pauca de amicis Trojanis, Niso et Euryalo.*

"Nisus erat portae custos, acerrimus armis.”

Quocum, nocte silenti, vigilabat juvenis Euryalus :

"Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter

Non fuit."

Amici fideles erant :

"His amor unus erat, pariterque in bella ruebant,
Tum quoque communi portam statione tenebant."

Nisus contra hostes sine comitibus ire constituit. Euryalus negat se relinqui, si eat Nisus, posse. Quaerit: "Solum te in tanta pericula mittam?"

At

Sed mater Euryalo est quae pulchrum filium suum maxime amat. Puer lacrimas matris carae perferre non potest; qua de causa eam linquit ignaram et insalutatam. Ad hostes venerunt amici. Multitudinem dormientium interficiunt.

Subito equites hostium eos cernunt. In silvis fugientes viri nostri divisi sunt. Liber est Nisus, Euryalus est captus. Dux hostium, Volscens, Euryalum interfecturus est. Tum exterritus longius se non celat sed conclamat Nisus :

"Me, me adsum qui feci, in me convertite ferrum,

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[graphic][subsumed][merged small]

Sed dum conclamat Euryalus transfixus moritur.
"Purpureus veluti quum flos succisus aratro,
Languescit moriens, lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia quum forte gravantur."

Heu miseram matrem relictam !

"At Nisus ruit in medios, solumque per omnes
Volscentem petit, in solo Volscente moratur."

Volscentem interfecit.

"Tum super exanimum sese projecit amicum
Confossus, placidaque ibi demum morte quievit."

CUPIDO ET PSYCHE. [Alia pars.]

Tum Cerberus canis immanis et formidabilis instructus capite triplici et vasto, faucibus reboantibus instar tonitru allatrat.

Hunc canem terribilem Psyche, una offula injecta,* facile praeterit.

* Aen. 421-423.

Ad Proserpinam ipsam introit Psyche.

Proserpina eam benigne recepit et pulchritudinem a Venere petitam dat.

Psyche repletam conclusamque pyxidem suscipit et, altera offula Cerbero data nummoque reliquo Charoni tradito, celerrime ab inferis revertit.

Tum maxime adorat clarum lumen hujus mundi.

Corripitur tamen mente, quanquam festinans ut absolvat mandata, temeraria curiositate.

Pluto et Proserpina.

"Sane," secum dixit, "ego stulta sum quae fero pulchritudinem divinam, neque tantillum mihi delibo ut sic illi amatori meo placeam."

Et cum dicto aperit pyxidem.

Neque ulla res aut ulla pulchritudo inerat sed infernus sopor qui eam statim invadit.

Caligo densi somni diffunditur in omnes artus ejus et detinet collapsam in ipso vestigio.

Jacebat immobilis-et nihil aliud quam dormiens cadaver!

FABELLA.

VII. Ex multis terris puellae cum coronis rosarum in puellae

patriam ambulant.

1. Quae ex terris ambulant?

2. Unde puellae ambulant?

3. Ex quot terris puellae cum coronis ambulant?

4. Cum quibus puellae ex multis terris ambulant?

5. Nonne puellae multas rosarum coronas in palmis habent? VIII. Et eam puellam adorant ut deam.

1. Nonne puellae puellam formosissimam adorant ut deam? 2. Nonne coronas rosarum ex palmis movent?

3. Nonne puellae rosas puellae dant?

4. Nonne Psyche cum rosis ambulat?

DE AMICORUM VALETUDINE INQUIRERE.

Ut tuus pater valet?

More solito.

Et mater?

Nunquam melius.

Audivi eam aegram.

[ocr errors]

Mulieres continuo aegrae : illarum vita perpetua infirmitas. Corporis an mentis?

Adhuc sub judice lis est.

Non tamen dices tuum corculum aegram; dicen'?

Minime; reddit autem alios aegros. Mea soror aegrotavit : hodie tamen firmiorem se habet: febris eam heri reliquit.

Ast non ultra periculum?

Infirma est et lecto affixa.

Estne periculose infirma?
Magno periculo manet.
Quid incommodi habet?
Frigore affecta est.
Num febriculosa?
Dubitasne?

Mihi dolet de hac re audire. Quamdiu infirma?

Duos menses.

Aegrotabat, et ego nesciebam. Accipitne medicinas?

Cubiculum ejus medicamentaria.

Quis eam curat?

Novis quotidie medicis visitatur.

Sperandum nil mali futurum.

Sic medicus dicit. Valetne reliqua domus?

Infantulus non bene valet. De quo loqueris? an puellula?

Vah! non est puellula sed puer.

Quomodo Domina G.?

Gratias tibi; sana recteque valens.

Et quomodo Dominula M.?

Moriens est.

Mehercle! horresco.

Ita res est.

Non victura frigus neglexit, et en! ejus

ruina irreparabilis est.

Deus avertat!

DIALOGUS DE SCHOLA ROMANA. [Pars.]

P.-Erasne, mi fili, in schola hodie?
F-Certe, mi pater, et multa discebam.

P.-De historia?

H.

F-Multum de historia Romana. Visne audire? Duo Romani in eodem anno nati sunt.

P.-Qui erant ?

F-Cicero et Pompejus: quorum alter orator summus,

alter imperator magnus.

P.-Quali in schola discebant ?

F-In schola Romana, credo.

P.-Quis erat magister?

F-Servus quidam.

P. Quid Cicero et Caesar discebant?

F-O dic mihi, pater! Non est in meo libro.

P.-Bene audis, mi fili care. Narrabo igitur. Initio discebant literarum notas. Potesne legere et scribere?

F-Possum. Epistolam de avibus ad meum praeceptorem misi. Dixit "optime."

P.-Mihi placet. Nunc, parvuli Caesar et Cicero legere et scribere discebant.

F-Qui scriptor id scripsit?

« PoprzedniaDalej »