Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nouum Testamentum

Latine

Bible. N.T. Latin 1911. Vulgate

Nouum Testamentum Latine
Secundum Editionem Sancti Hieronymi
Ad Codicum Manuscriptorum Fidem
Recensuerunt

† Iohannes Wordsworth, S.T.P.
Episcopus Sarisburiensis

et

Henricus Iulianus White, A.M., S.T.P.
Noui Testamenti Interpretationis Professor
apud Collegium Regium Londini

Editio Minor

Curante Henrico I. White

Oxonii

E Typographeo Clarendoniano

Londini et Noui Eboraci apud Henricum Frowde

M DCCCC XI

5168
1911

OXONII

Excudebat Horatius Hart
Typographus academicus

Copyright 1911 by Oxford University Press American Branch

PRINTED IN ENGLAND.

PRAEFATIO AD LECTOREM

Novi Testamenti Latini recensionis Hieronymianae, quam iamdudum 'Uulgatam' homines appellare solent, editio haec minor textum exhibet quem editione maiore1 editores Iohannes Wordsworth, Episcopus Sarisburiensis, et Henricus I. White adprobauerunt, usque ad finem S. Pauli ad Romanos Epistulae; in reliquis uero Noui Testamenti libris ad textum componendum tantum eos codices inspexerunt quos maximi esse momenti rati sunt. Quapropter in altera quidem parte polliceri non possunt manum extremam accessisse operi, credunt tamen, cum demum editio maior typis impressa fuerit, fore ut textus eius ab hoc qui lectori beniuolo nunc commendatur haud multum abhorrere uideatur. In priore operis parte nihil a textu editionis maioris. differt, nisi quod continue neque secundum uersiculos Amiatinos, quos 'cola et commata' nuncupant uiri docti, impressus est; quod in nominibus

1 Nouum Testamentum Domini Nostri Iesu Christi secundum editionem Sancti Hieronymi ad codicum manuscriptorum fidem recensuit Iohannes Wordsworth S.T.P., Episcopus Sarisburiensis, in operis societatem adsumto Henrico Iuliano White A.M. Oxonii: E Typographeo Clarendoniano.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »