Sin Lucae atque Matthei, rursum in Mattheo Iohannis et Marci, et in ceteris reliquorum quae aliis propria sunt inueniantur. Cum itaque canones legeris qui subiecti sunt, confusionis errore sublato, et similia omnium scies et singulis sua quaeque restitues. In canone primo concordant quattuor, Mattheus Marcus Lucas Iohannes; in secundo tres, Mattheus Marcus Lucas; in tertio tres, Mattheus Lucas Iohannes; in quarto tres, Mattheus Marcus Iohannes ; in quinto duo, Mattheus Lucas; in sexto duo, Mattheus Marcus; in septimo duo, Mattheus Iohannes; in octauo duo, Lucas Marcus; in nono duo, Lucas Iohannes; in decimo propria unusquisque, quae non habentur in aliis, ediderunt. gulis euangeliis ab uno incipiens usque ad finem librorum dispar numerus increscit. Hic nigro colore praescriptus sub se habet alium ex minio numerum discolorem, qui ad decem usque procedens indicat, prior numerus in quo sit canone requirendus. Cum igitur aperto codice uerbi gratia illud siue illud capitulum scire uolueris cuius canonis sit, statim ex subiecto numero doceberis, et recurrens ad principia in quibus canonum est distincta congeries, eodemque statim canone ex titulo frontis inuento, illum quem quaerebas numerum eiusdem euangelistae qui et ipse ex inscriptione signatur inuenies, atque e uicinia ceterorum tramitibus inspectis quos numeros e regione habeant adnotabis ; et cum scieris, recurres ad uolumina singulorum, et sine mora, repertis numeris quos ante signaueras, reperies et loca in quibus uel eadem uel uicina dixerunt. Opto ut in Christo ualeas et memineris mei, papa beatissime. EXPLICIT EPISTULA HIERONYMI Mc Ioh 18 8 26 CANON IIII, IN QUO TRES 204 115 135 Mt Mc Ioh Mt Mc Ioh. 279 161 72 307 188 164 125 133 168 152 323 203 174 107 329 207 185 329 207 187 333 211 203 161 77 53 277 159 98 299 180 103 204 115 91 |