Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Dedicatio ecclesiæ S. Andreæ de Socarrats in diœcesi Gerundensi: anno MCXVII. (Vid. pág. 127.)

Ex autogr. in archiv. eccl. Gerunden.

Anno Dominica Incarnationis millesimo CXVII venit do→ mnus Berengarius Dei gratia Sanctae Sedis Girundensis Episcopus ad consecrandam ecclesiam in honore Sancti Andreæ constructam in comitatu Bisullunensi in loco qui dicitur Soccarrads, in qua die consecrationis dedit jam dictus Præsul prefatæ ecclesiæ decimas et primicias et oblationes fidelium tam vivorum quam etiam defunctorum, et insuper ex omni parte cymiterium habens XXX legitimos passus quod sub tali deffensione et quietudine constituit ut aliquis homo euiuscumque ordinis, honoris vel ætatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non inferat, sed ob honorem et reve rentiam ecclesiæ salvo munimine consistat. Terminus autem parrochiæ prefate celesiæ ita se habet: ab oriente terminatur in parrochia Sancti Stephani de Olot, et in illa de Ba gudan, de meridie in illa Sancti Andreæ de Collo, ab occiduo in illa Sanctae Margarita de Bianna, a parte vero circit in illa Sancti Martini de Cuil sec. Redditus vero huius ecclesiæ est per singulos annos libra I. ceræ. Preterea subdidit Presul prefatam ecclesiam taliter ditioni Sedis Girundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutis et preceptionibus pareat, et bis in anno ad synoduny in prelibatam Sedem veniat. Seripta hæc dos idus januarit anno VIIII regnante Ludovico Rege. Berengarius Dei gratia Girundensis Ecclesiæ Episcopus. Geucefredus Bisullunensis Archilevita. Berengarius Caput scola. Arnallus Johannis presbiter qui hanc dotem scripsi et subscripsi prenotato die et anno.

[ocr errors]

XXXIV

Dedicatio ecclesiæ S. Stephani de Ull in diœcesi Gerundensi: anno MCXIX. (Vid. pág. 128.)

Ex autogr. in arch. eccle. Gerunden.

Anno Dominica Incarnacionis millesimo CXVIIII eraMCXL (a) venit domnus Berengarius Sanctae Sedis Gerundensis Episcopus ad consecrandam ecclesiam in honore. San eti Stefani Proto Martiris, et Sancti Salvatoris constructam in comitatu, scilicet Bisullunensi, in loco qui dicitur ad Occulum. In qua die consecrationis dedit jam dictus Presul prefatæ, ecclesiæ decimas et primicias et oblaciones fidelium tam vivorum, quam etiam defunctorum, et insuper ex omni parte cymiterium habens XXX legitimos passus. Quod sub tali defensione et quietudine constituit, ut aliquis homo cuiuscumque ordinis, honoris, vel etatis ibi aliquam violenciam quocumque tempore non inferat, sed ob honorem et reverentiam æcclesie salvo munimine consistat. Terminus autem parrochie huius prefatæ ecclesiæ ita se habet: ab oriental, parte terminatur in collo qui dicitur de Basso, et de Terruciode meridie in Petra Lavant, ab occidentali parte in strata Saneli Quintini, a parte vero circii in fonte de Bulidura. Confirmavit etiam eadem die prefatus Presul jam dictæ ecclesia omnia alodia quæ sibi collata erant, et adhuc, Deo annueni te, habitura erat, et sub prefata quietudine posuit atque constituit. Redditus vero huius ecclesiæ est per singulos annos modium I frumenti, et alium ordei. Preterea subdidit predictus Presul prefatam ecclesiam taliter dicioni Sedis Gerundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutis et precepcionibus pareat, et bis in anno ad sinodum in prelibatam Sedem veniat. Scripta hæc dos III kalendas februarii anno XI regnante Ludovico Rege.—Berengarius Dei gratia Girundensis ecclesiæ Episcopus. Gaucefredus Bisullunensis Archilevita. Berengarius Girundensis Archidiaconus. Arnallus Johannis presbiter qui hanc dotem scripsi, et ss. prenotato die et anno.

(a) Certe MCLX et rectius MCLVII.

1

XXXV.

Dedicatio ecclesiæ S. Aciscli in comitatu Emporitano: anno MCXXIII. (Vid. pág. 129.)

Ex arch. S. Petri Roden.

Anno Incarnationis Dominicæ CXXIII post millesimum, era millesima CLXI.......... venit domnus Berengarius Episcopus Santa Gerundensis Sedis ad consecrandam ecclesiam in honore Sancti Aciscli constructam in comitatu Impuritanensi in loco qui vocatur Sanctus Acisclus. In qua die consecrationis dedit jam dictus Præsul prædictæ ecclesiæ decimas et primitias ac oblationes fidelium tam vivorum quam etiam defunctorum. Et insuper ex omni parte cimiterium habens XXX. legitimos passus. Quod sub tali defensione et quietudine constituit ut aliquis......... cuiuscumque ordinis, honoris vel etatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non inferat, set ob honorem et reverentiam ecclesiæ salvo munimine consistat. Ideoque nos Poncius Guillermi, et Bernardus Mironis, et Raimundus Mironis et Eichulina, necnon et Petrus Ermengaudi, et Arbertus Ermengaudi, et Guillermus Ermengaudi, et Guisla donamus et concedimus præfatæ ecclesiæ ob amorem Dei et remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum totum illud alodium quod habemus intra XXX prænominatos passus scilicet ecclesiasticos nos et homines per nos, eo tenore ut teneamus nos et posteritas nostra jam dictum alodium per vocem huius ecclesiæ Sancti Aciscli, et solvamus inde per unumquemque annum præfatæ ecclesiæ duas libras ceræ. Ex quibus ego Poncius Guillermi et posteritas mea dabimus unam, cæterique donatores et illorum posteritas alteram, quæ dabuntur annuatim Jerundensi Sedi per sinodum in festivitate Sancti Aciscli. Terminus autem prefatæ ecclesiæ ita se abet: ab orientali parte terminatur in finibus parrochiæ de Serra, scilicet in flumine Adaronis et Caneti vel in ipsa guardiola, de meridie in flumine Adaronis et in terminio Sancti Christofori de Fonoleres, ab occidentali vero parte concluditur a finibus parrochiarum, scilicet Palati¡ Ravani et.......... mortui, a parte vero circii terminatur in fi→

nibus Sanctæ Columbae de Matella. Preterea subdidit jam dictus Præsul prænominata ecclesia taliter dicioni Sedis Gerundensis, ut omni anno xrisma inde accipiat, et in omnibus eius institutionibus et præceptionibus pareat, et bis in anno ad synodum in prælibatam Sedem veniat. Scripta hæc dos XVII kalendas......... anno et tempore præfixo. Quod si utriusque sexus omo contra hanc donationem venerit, ad inrumpendum non hoc valeat vindicare quod requisierit, sed componat prædietam donationen jam dicto Sancto Acisclo, et postmodum hæc donatio firma maneat homni tempore.

XXXVI.

Bina carte sponsionis facta a Poncio Comite Empuriarum super reslituendis juribus ecclesiæ Gerundensi: anno MCXXVIII. (Vid. pág. 132.)

Ex Lib. virid. Cap. eccl. Gerun. fol. 174 b.

Hoe est translatum fideliter sumptum a duobus instrumen

tis sive scripturis publicis inventis registratis a quodam libro magno pergameno in archivo palacii Barchinonæ Illustrissimi ac Magnifici Principis et domini Domini Petri Dei gratia Regis Aragonum recondito, quarum tenores sériatim sequuntur in his verbis: Hæc pacificationis et concordiæ scriptura quæ est facta inter Raymundum Comitem Barchinonensem et filium eius Raymundum et Poncium Ugonis, Comitem Impuritanensem. Convenit namque predictus Poncius Comes jam dicto Raymundo Comiti et filio eius quod honorem quem Gerundensis Ecclesia habet in parrochia Sanctæ Mariæ de Castilione et jam dictus Poncius aufert Gerundensi Sedi reddat et confirmet ac quiele dimittat prefatæ Sedi et eius canonicis sicut in scripturis resonat.

(que) factæ fuerunt inter jam dictum Comitem Poncium et patrem eius Ugonem Comitem et Gerundensem Episcopum et eius canonicos. Deinde convenit predictus Poncius Comes jam dicto Raymundo Comiti et filio eius quod vallos de Casteion et fortitudinem novam quam ibi fecit postquam fuit homo eius, totum destruat, repleat et vallos in Casteion de cætero non faciat aut fortitudinem novam, et in tolo

lionore sui comitatus fortitudinem novam non faciat, preterquam ibi habuit Ugo pater eius, et predictos vallos repleat per laudamentum Pelri et Bernardi de Belloch et G. de Pinos et B. de Lucan. Et convenit predictus Poncius jam dicto Comiti et filio ejus quod recuperet feuda quæ dedit comitoribus Bisullenensis comitatus, scilicet Arnallo de Lercio et B. Adalberti de Navata, et R. Adalberti de Avinione, et sol- · vat eis hominium et juramentum, et sacramentalia eis reddat, et eos contra jam dictum Comitem et filium eius non manuteneat, et in hominio et juramento unquam eos recipiat vel habeat, et homines Bisullunensis comitatus et Gerundensis non manuteneat, et caminos non frangat per mare vel per terram, nec aliqua persona per eum et habitatoribus Barchinonæ nichil consuetudinis requirat, et aliis iterantibus dehi tam consuetudinem requirat. Quod jam dictus Poncius Comes convenit prefato Comiti et filio eius quod placitum firmiter teneat quod fecit cum Comite de Rosseion et de treua quam ei dedit quod inde fregit, si recognoverit jam dictus Poncius emendet Comiti de Roseion, et si non recognoverit eam fregisse expiet se per unum militem de lerra sua ad alterum militem Comitis de Rosseion, et de hac treua jam dictus Poncius Comes mittat jam dicto Comiti aut filio eius. R. Renardi, B. de Valle Guarnera, P. Raymundi de Padret, B. Petri de Trebais, B. Saguer, B. Sendreli, B. Jacoberți de hiis VII militibus mittat tres obsides per III milia solidor. Comiti et filio eius quod quando exierit de captione jam dictus Poncius jam dictam treuam modo prescripto emendet aut spiet, et hoc faciat Poncius quando Comes vel filius eius ei mandaverit. Quod predictus Poncius donet Berengario Renardi honorem suum, sicut pater eius per eum habuit et Barengarius faciat conveniencias Poncio Comiti quas Páter suus ei fecerat et jam dictus Berengarius non donet potestalem de castellis quæ per eum habet Poncio Comiti jam dicto hinc ad V annos et predictus Poncius non requirat ei inde potestatem, et prædictus Poncius Comes jam dicto Berengario non tollat nec tollere faciat prefatta castella nec homo vel fœmina per suum stabilimentum vel consilium, et convenit predictus Poncius Comes prefato Comiti et filio suo quod non vetet suos homines ire ad merchad de Perallada et die sabbati mercatum de Casteion non faciat cum Umberto et Riemballo in laudamento de amicis eorum placitum

« PoprzedniaDalej »