Obrazy na stronie
PDF
ePub

At iam de primo rerum statu sit satis: ad primam diem accedamus. Quorumdam opinio fuit 1, primam coeli et terrae creationem aut saltem rerum statum v. 2. descriptum, ad primum diem in quo postea lux adparuit, pertinere. Verum hic dies, alii observant, videtur probabilius incipire a divino mandato (Et dixit Deus: sit lux), non secus ac Deo iubente initium habent quinque posteriores dies. Praeterea, cum dies sit lux (v. 5. ), non videtur diei pars ante primam lucem esse ponenda. Certe prima creatio diem omnem praecessit. Tamen animadvertendum est, vix aliquid interesse, si illi dies sunt indeterminati temporis periodi, utrum longior fiat prima periodus, ei addendo tempus praecedens primordialium tenebrarum, aut contra fiat brevior, et illi praeponatur alia periodus tenebrosa omni die anterior.

1 In apocrypho L. Esdrae IV. C. VI, 38 est. « O Domine, loquens locutus es ab initio creaturae, in primo die dicens. Fiat coclum et

terra: et tuum ver

bum opus perfectum.

DE OPERE PRIMAE DIEI

(vv. 3. 4. 5.)

1

XXXI. Dixit Deus: fiat lux, et facta est lux. (v. 3.) Hic primo Hebraeorum legislator, naturae Legislatorem loquentem et imperantem inducit. Vera voce Deum usum putavit Theodorus Mopsuestenus apud Philoponum qui hoc deridet et absurdum iudicat. Nihilominus Basilius Seleuciensis Theodoro adstipulatur, nec non Theodoretus 2 qui id a Deo factum asserit in gratiam Angelorum el virtutum invisibilium, ut scirent, ipso iubente, ea quae non sunt subsistere. Qui angelos corporatos putabant, quae multorum veterum opinio fuit, non adeo absurde cogitare poterant, illorum caussa mundi opificem voce usum esse. Dum autem eos omnino spiritales facimus, supervacaneam in designandis operibus sonoram illam vocem esse intelligimus. Quocirca communis iste etiam veterum sensus est et multo magis recentiorum, nullam tum a Deo vocem editam fuisse, sed figurate ita scribere Mosen,quoniam propter eos qui docentur utilius esse censemus speciatim figurare praeceptum, ait M. Basilius 3. Theodoretus ipse 4 locutionem Dei ait esse eius voluntatem. Audiendus Ambrosius 5 « Ple<< na vox luminis, non dispositionis apparatum significat, sed opera<<< tionis resplendet effectu. Naturae opifex lucem locutus est et crea<< vit. Sermo Dei voluntas est, opus Dei natura est. »

Quaesitum est, cur Deus vocem nullam protulisse dicatur,dum coe

1 Ioan. Philop. L. I. De opif. c. 22.

2 Quaest. IX. in Gen.

3 Orat. II.

4 Loc. cit.

5 Hexaëm. L. I. c. 9.

emissionis systema demonstravit. Addit Voltairius, lucem a Deo diffusam per spartium, ut a sole commota mundum illuminaret, et ipsa sic divideretur a tenebris diemque efficeret, non potuisse, antequam esset sol, ista praestare: hoc esse omnino tum physicae scientiae, tum rationi contrarium. Quibus profecto nihil insulsius dici potest, aut physicae doctrinae ac rationi contrarium magis; immo et communi sensui et vulgari experientiae magis repugnans. An non apparet lux, neque tenebras pellit, neque ab eis dividitur, etiam quum sol abest, si corpus quodcumque ignitum aut inflammatum adsit? Aurorae boreales, montes ignivomi, magnae urbis aut sylvae incendium, festivi ignes arte elaborati, plurimis lucentes facibus viae, aulae, urbes, templa, theatra an non lucem emittunt, an non tenebras fugant? Nemo ita bardus et stupidus homo est (canes etiam et feles testari poteram) qui ignoret, lucernarum lumine cubicula per noctem illuminari, satisque culinam et aulam,vel camini igne, splendescere. Quomodo igitur Voltairius lucem absque sole imaginari non poterat? Satis erat, primis temporibus a luce qualibet tellurem nostram aut magnam eius partem illuminari, ut esset dies: Dies enim Mosi lucis temput est, non tempus solis. Appellavit Deus lucem diem (v. 5.).

XXXIII. Multa de hac luce primae diei disputata sunt. Dubitavit Augustinus spiritalis ne illa an corporea fuerit 1. Ac si spiritualis fuit, non illa vera, ait 2, Patri coaeterna intelligenda est, per quam facta sunt omnia, et quae illuminat omnem hominem; sed illa de qua dici potuit: Prior omnium creata est sapientia. Multo minus corpoream lucem illam Deo coaeternam pateretur Augustinus, quam Graeci Palamitae et Eugubinus posuere. Itaque, quamlibet lucem significet, ait ipse, factam tamen et creatam debemus accipere. Ac spiritalem lucem 3, vel angelicam naturam, vel huius illustrationem interpretatur, aut eiusmodi aliquid. Sed corpoream et aspectabilem Mosen significasse, fere omnes credunt; atque hic est huius loci solus sensus Jitteralis.

Quae huius lucis occasione veteres scribebant, quum nondum in naturae scientia facta erat lux, et nil fortasse in physicis luce erat obscurius, ea nunc referre et examini subiicere, vanum saltem foret. 1 De Gen. imp. C. 1 et s.

2 De Gen. ad lit. I. c. 3 et 17.

3 De Gen. ad lit. I. c. 3. De Civ. Dei. II, 7 et 9. Conf. II, 9 et 16.

Veniam antiquis. Physica tamen disciplina sententiam quorumdam veterum Hebraeorum non improbaret, dicentium, lucem illam fuisse lucem solis, quamvis terrae nondum conspicui 1. Hanc sententiam secutus est s. Thomas 2, et post eum Augustinus Eugubinus 3, Catharinus, Nicolaus Garcia de Londagno 4, Quadros, et Pererius qui scripsit, et fortasse cum veritate, alio modo eam explicare conantes, prope modum inexplicabilibus difficultatibus impeditos et implicatos teneri. Putat Scheuzerus 5 solis iam creati suaque iam luce fulgentis radios, cum densa quadam atque opaca omnis generis corpusculorum commixtione detinerentur, ad tellurem in principio non pervenisse : postea vero, opacis illis moleculis magna ex parte praecipitatis, penetrasse solarem lucem usque ad terrae superficiem, non tamen solis faciem telluri fuisse conspicuam eo quod magna vis aquei vaporis, ingentesque nebulae coelum contegerent. Plane ut et modo fit, quando nubilosum est coelum. Ita sentiunt et Angli Scriptores historiae universalis. Haec certe neque rationi, neque scientiae adversantur: densos autem vapores circa terram primis temporibus fuisse agglomeratos, bene indicatur in libro lob (XXXVIH 9). Verum cum in hac Scheuzerii sententia ponatur iam a primo die spatium atmosphaericum, seu hoc primum coelum, nonnihil pellucidum evasisse nec fere in se retinuisse aliud quam aërem et aquam: illud consequeretur, iam a primo ipso die eum fere statum in atmosphaera obtinuisse, cuiusmodi exhibetur nobis post opus diei secundi (vv. 6, 7) in quo atmosphaera constituta narratur. Praeterea in hac sententia manifestatio solis die quarto (v. 14-18) fuit solummodo atmosphaericae defaecationis complementum, quod astra telluri visibilia fecit. Haec igitur defaecatio, obiectum divini imperii, sallem bis, atque opus saltem duorum e sex diebus, primi nempe et quarti, fuisset. Saltem dixi: nam si iam a primo die atmosphaera erat nec illa valde a praesenti diversa, esto fuerit multo magis uda; quodnam, quaeso, secundi diei opus fuit, nisi minus imperfecta eiusdem aëris defaecatio, qua illa atmosphaerae

1 Ap. Maiemonidem. More Nevochim p. 276. Ed. Buxtorf., et Manasses ap. Vatablum h. 1.

2 In II sent. dist. 13. q. unic. ar. 3, Sum. I. P. q. 67. ar. 4. ad 1. 3 In Cosmopoeia.

4 Exam. synops. I. qq. 6, 7, 8.

5 Phys. Sacr. in Gen.

« PoprzedniaDalej »