Obrazy na stronie
PDF
ePub

Balduino abbate argenteis ornamentis fuerit conde- A miraculis liberatori, viro vitæ sanctissimæ ac ideo

corata. Denique ibidem olim ostendebatur imago Crucifixi, quæ S. Joanni caput inclinavit. Hanc vero nuper Florentiam translatam esse dixi § 2, hujus Commentarii num. 18.

151. Hæc omnia Papebrochius noster, testis oculatus confirmat in schedis post mortem relictis, in quibus inter alias itineris sui Italici, anno 1660 cum Henschenio instituti, observationes hæc notavit : « Ad corpus B. Joannis Gualberti celebravimus in monasterio Passiniano. Est istud in proprio sacello post altare intra murum reconditum, marmoreoque obtectum lapide, super quem ipsius Divi ex marmore elegans statua in cubitum innixa jacet, capite versus populum erecto, et manu dextra, quæ ad genu pertingit, crucem tenens. Sub ipso lapide hæc inscriptio legitur :

D. O. M.

D. JoanniGualberto civi Florentino, Vallumbrosani Ordinis Fundatori, Italiæ a Simonia atque hæresi

B

per Cœlestinum III Pont. Max. Kal. Oct MCXCIII Canonizato; Patri Opt. Abbas hujus monasterii Passin, humilis filius, ut ejusdem S. Viri corpus hac in arca, in qua illud nunc jacet, digne conderetur, hæc monumenta pietate erexit an. D. MDLXXX. Obiit IV [Idus] Julii MLXXII.. Vixit annis LXXXVII. »

152. Dubito an Papebrochius hæc festinanter describens non omiserit unum, ætatis annum, ut facile contingit. Nam, ut superius dixi, recepta jam est apud Vallumbrosanos sententia, Sanctum Patrem suum LXXXVIII annis vixisse. Eumdem annorum numerum subscriptum invenio effigiei ejus, quam juxta exemplar Musei serenissimi magni Ducis Etruriæ hic æri incisam exhibeo. Hanc acceptam referimus D. Germano Ruini, sacrista Vallumbrosano, qui in Epistola ad Papebrochium data ait, eam esse veram S. Joannis Gualberti effigiem. Nos eam exactissime delineari curavimus, ut omnibus illam cum Florentino exemplari conferentibus patebit. En ipsam ;

[graphic]

Manum tantummodo pio Regi concessam fuisse tradit cum aliis Vallumbrosanis scriptoribus Bernardus Del Sera, ita apud Franchium lib. 12, p 526, ad marginem citatus: Ludovicus Francia rex, accepta ab abbate Benigno brachii (sinistri partem fuisse vult Hieronymus Radiolensis, teste eodem Franchio lib. 8, pag. 277) manu S. P. N. Joannis, quam efflagitaverat, pro ea monasterio Vallis-Umbrosæ crucem unius palmi auream, petiosissimis gemmis distinctam, cum particula ligni Crucis Christi dono dedit. »

153. Reliqua sacra monumenta a se visa sic de- A Viro templo dicatum est, Vallumbrosella dictum. » scribere pergit Papebrochius : « Caput ibidem est in herma argentea; Maxilla in monasterio S. Trinitatis de Florentia; Brachium in Vallumbrosa in antiquo et eleganti 4 pedum ciborio involutum pannis, ubi et cuspis Dominici clavi,in vicem manu ex hoc brachio missæ,per S.Ludovicum donata, pulchra in remonstrantia spectatur. Ibidem crux lignea vilis, alias magnæ adversus dæmones potestatis, argenteæ grandi inclusa. Crucifixi, qui eidem in templo S. Miniatis caput inclinavit, imago sub eleganti marmoreo tabernaculo ibidem ante chorum visitur, sed coloribus omnino jam exoletis. Ad pedem montis arctissima semita abscedit ad latus, ubi erectum tabernaculum pictura sua locum indicat, in quo inimico occurrens S. Joannes ipsum se vicit. In pariete sinistræ alæ Crucis insertus est lapis religiose tectus, qui corpus S. Joannis Gualberti per 300, et quod excurrit annos texit. Imago altaris ejus miracula repræsentat. >>

B

154. Præter hæc sacra monumenta a Papebrochio memorata, aliæ in variis Italiæ locis reperiuntur ejusdem Sancti reliquiæ. Franchius lib. 12, pag. 526, ait, dentem aliasque ossium partes a D. Tiberio Corsellino Romam fuisse delatas, atque anno 1585 in ecclesia S. Praxedis collocatas; pagina vero sequenti scribit, partem digiti sinistræ manus in ecclesiam Foroliviense m S. Mercurialis anno 1587 fuisse translatam, ac ibidem in sacello, quod eidem Sancto dedicatum est, honorari. Idem scriptor lib. 7. pag 187, asserit, cucullum S. Joannis Gualberti in monasterio S. Salvii a monachabus Vallumbrosanis conservari; C hujus cuculli partem, articulo digiti majorem, a P.Janningo nostro mihi traditam, studiose conservo, una cum Italico testimonio, quo D. Bruno Tozzi Cancellarius Ordinis anno 1700, die 4 Aprilis fidem facit, has veras esse S. Gualberti Reliquias.Paulus Masinius in sua Bonomia perlustrata XII Julii invenit in templo Religiosarum S. Catharinæ in platea majore ejusdem Sancti reliquias, additque illic esse puteum jam a multo tempore extructum, in quo est aqua e fonte S. Joannis Gualberti, ad quam devote hauriendam multi homines concurrunt. Non dubito quin etiam in alia ejusdem Ordinis monasteria dispertitæ sint aliquæ ejusdem Sancti exuviæ. Sed hæ sunt præcipuæ,quas post operosam inquisitionem inItalia invenire potui. Nunc etiam de iis agemus, quæ in D alias regiones dicuntur translatæ.

155. Non intra solos Italiæ fines sacra Joannis Gualberti lipsana continentur, sed a regibus expetita, in Galliam et Hispaniam fuerunt transmissa. De translatione Reliquiarum in Galliam præter Thesaurum Velium, Locatellum, Franchium aliosque Vallumbrosanos, Michael Pocciantius Ordinis servorum B. Mariæ Virginis in Catalogo scriptorum Florentinorum pag. 20, agens de Benigno abbate Vallumbrosano, hæc scribit: « Hic Pater Ludovico Francorum regi brachium S. Joannis Gualberti concessit, quod postmodum Parisiis delatum; [et] eidem S.

156. Historici Vallumbrosani cum Pecciantio mox citato narrant, S. Ludovicum, præter veneranda Dominicæ Passionis instrumenta, ad Vallem Umbrosam ingrati animi signum transmissa S. Joannis Gualberti honori templum ac monasterium Parisiis ædificasse. Id inter alios Bernardus Del Sera, apud Franchium lib. pag. 276 citatus, asserit his verbis: « Rex Franciæ, accepta a B. Benigno S. Joannis dextri brachii manu, ad Dei et ipsius sancti honorem instituit Ordini magnum monasterium, quod Vallumbrosella apppllavit, in quo multa divitiarum ornamenta collocavit. » Addit Locatellus lib. 1, cap, 90, ex testimonio Hieronymi Radiolensis, quosdam monachos Gallos ex hoc monasterio Vallumbrosellensi anno 1450 venisse ad Vallem Umbrosam, qui testabantur, per hanc sanctam manum in Gallia plurima et maxima patrari miracula. Quidquid sit de hujus templi ac monasterii fundatione, de qua ne vel minimam dubii suspicionem movere volo, saltem nulla hoc tempore utriusque memoria Parisiis exstat, ut fatentur illi, qui antiquitates Parisienses sedulo examinarunt. Utrum autem hi monachi Vallumbrosellenses omnino desierint, an mutato nomine in aliam religiosamCongregationem transierint, ignoro.

157. In Hispaniam etiam ejusdem Sancti reliquiæ summa cum veneratione receptæ fuerunt ; qua de re Chrysostomus Palentus in oratione panegyrica B. Attonis ita loquitur pag. 19. « Vallimbrosana respublica inclytæ recordationis Philippo secundo jure inumeras debet gratias, quod, a serenissimo Francisco Mediceo Etruriæ magno duce sanctissimi Patris nostri sinistræ manus articulo quodam obtento, gloriosum illius nomen in tota Hispania celeberrimum fecit. » Non dubito quin per has aliasque S. Joannis Gualberti Reliquias multa recentiora facta sint miracula quæ ad nostram notitiam non pervenerunt. Quis enim salutiferam virtutem sacris ossibus deneget, si aqua solo sancti Viri attactu sacrata tantam habeat vim ad appellandos morbos, ut ad eam hauriendam febricitantes certatim confluant,et sæpe sanitatem, diu frustra optatam, obtineant. Id testantur fontes et putei Bononiæ, Florentiæ et alibi, S. Joannis memoria et miraculis celebres, quorum efficaciam prodigiosis quibusdam exemplis probat Locatellus lib. 1, cap. 112. Nimis longum foret singulis hisce gloriæ posthumæ monumentis immorari; sufficiet de præcipuis pauca dixisse.

severasse testatur Didacus Franchius lib. 4, pag. 89; additque fagum illam anno, quo scripsit aut impressit S. Joannis Gualberti Vitam, prudenter novo aggere fuisse firmatam, ne paulatim decurrentium aquarum impetu eradicaretur.

158. Fous est in Valle-Umbrosa,in quem sanctus A Quin imo annuum miraculum tempore suo perJoannes sæpe pedes et manus intinxisse fertur. Teste Hieronymo Radiolensi, abest a monasterio quingentis passibus; tanta autem religione olim conservabatur, ut per plura sæcula eodem topho et herba, quemadmodum tempore S. Joannis erat, cingeretur nec vellent antiqui patres Vallumbrosani reverentiæ causa illum exsculptis exornare lapidibus. Idem auctor narrat,hujus fontis aqua varios morbos fuisse curatos; qua de re suo loco postea agemus. Didici autem ex Franchio lib. 4,pag. 79,jam hunc fontem altari et Oratorio esse exornatum (eorum figuram æri incisam in suo indice exhibet) locumque,Sancti Reliquiis sacrum,a peregrinis et ægrotis pietatis causa plurimum frequentari. Alter fons est, testante Locatello, lib. 1,cap. 112, vicinus monasterio Passiniano,etíam miraculis clarus, in quo miraculose dicuntur capti duo lucii, ut narratur in Vita per B. Andream et B. Attonem scripta.

159.Aliud denique prodigiosum Gualbertinæ sanctitatis monumentum in Valle Umbrosa cernitur de quo post B. Andream n. 13 sic scribit Andreas Januensis in Vita cap.11. « Quædam arbor,quæ fagus dicitur,quæ a loco, ubi beatus Joannes morabatur, parumper supereminendo sejungebatur,licet multas arbores circa se ejusdem generis haberet, ante omnes tamen per multos dies omni anno floribus rutilabat, frondibus vernabat, omnesque supergrediens, ceteris amplius flores frondesque conservabat.» Idem prodigium confirmat hic versus, ex hymno Vallumbrosano supra relato desumptus.

Ecce nunc fagus memor est Joannis :
Flore nam cunctis folioque fagis
Singulis annis prior et videtur
Omnibus ista.

160. Joannes Mabilonius de prodigiosa hac fago aliisque monumentis anno 1686 a se visis scribit. sequentia In Itinere suo Italico tom. 1, pag. 183: << Vallumbrosa situm habet maxime solitarium in clivo altissimi montis,qui monasterio ex parte Orientis incumbit. Prospectum habet versus septentrionem in subjectam vallem unius fere milliario. In edito montis aggere sita est cella sancti Joannis Gualberti. . . . . et non longe inde extat fagus,sub qua per multos annos delituit Gualbertus, quæ hactenus, B novis surculis subinde succrescentibus, ante omnes alius fagos virescit, et post omnes virorem suum conservat, Sancti Johannis corpus Passiniani,unum ejus brachium apud Vallumbrosan habetur cum ejusdem Psalterio et manuali precum quotidiana rum; item acies seu acumen clavi Dominici,in suum monasterium a sancto Ludovico Francorum rege (ut perhibent) dono transmissum ; quod sane acumen in clavo illo, quem, ad sanctum Dionysium prope Parisios asservamus, desideratur. In Psalterii litaniis post sanctos Benedictum et Maurum sanctus Placidus invocatur. Multæ sunt ibidem aliæ beatorum domesticorum reliquiæ, quorum elogia Hieronymus de Raggiola ejusdem loci monachus scripsit ad Laurentium Medicem. » Hæc de cultu, reliquiis C et monumentis posthumis dicta sufficiant. Nunc ipsa Sancti Acta ab antiquis ac beatis auctoribus scripta, dein miracula, ac denique solemnem Crucifixi translationem, eo, quo promisimus ordine, exhibeamus.

S. JOANNIS GUALBERTI

VITA,

AUCTORE BEATO ANDREA ABBATE STRUMENSI,

Ex ms. Vallumbrosano, quod nuper e latebris eruit R. D. Joannes Aurelius Casari.

CAPUT PRIMUM.

S. Joannis Gualberti natales, ingressus in monasterium,Simoniaci abbatis derelictio,et in Vallem Umbrosam adventus.

[1.Tempore quo Simoniaca(15), et Nicolaitarum(16)

(15) Hæretici sic dicti a Simone Mago, quia res sacras vendebant et emebant. De qua re vide Petrum Damiani lib. 11, Epist. 2.

(16) Cleric uxorati, inquit S. Petrus Damiani libr. IV, Epist. 3, Nicolaitæ vocantur, quoniam a quodam Nicolao, qui hanc dogmatizavit hæresim,

D hæreses per Tusciam, et pene per totam Italiam diebus Henrici(17) Imperatoris Ecclesiam Catholicam in locis plerisque fœdabant, erat quidam nobilis, Gualbertus nomine,vir militaris, patria Florentinus, habens duos filios, quorum unus Ugo; alter Johan

hujus modi vocabulum sortiuntur.

(17) Is verosimiliter est S.Henricus,qui imperium electus est rex Germaniæ anno autem 1014 coronatus Imperator, post decem annorum anno 1002 obiit, ut vide in ejus Actis, 14 Jnlii.

nes vocabatur. Qui, secundum ctymoloqiam sui A nominis gratia Dei (18,variis virtutum operibus insignitus est, ut in hoc opusculo de ipsius sacra conversione, ac piis moribus, in sequenti clarebit. Iste dum satis carus parentibus ac vicinis, et qui eum noverant,pro honestate morum suorum vehementer existeret, accidit ut quidam, maligno spiritu commotus,quemdam propinquum ejus occideret; unde occursum ejus, aliorumque parentum, qui de consanguinitate defuncti erant,præfatus homicidia modis omnibus devitabat.

2. Sed jam propinquaverat tempus, quo gratia divina misericorditer declararet in Joanne, quis futurus esset; et qualis ac quantus in exemplum humilitatis et misericordiæ fidelibus multis esse deberet. Qui dum uno die cum armigeris suis Florentiam ire disponeret, in eodem itinere præfatum homicidam qui propinquum ejus interfecerat,ex improviso obvium habuit, in loco, quem sic arcta semita comprimebat, ut neuter posset in partem aliam declinare. Quem dum homicida prædictus venientem eminus conspexissset, desperatus vita, protinus semetipsum equo projiciens,in terram vultu demisso, expansis manibus in modum Crucis, moribundus suum interitum expectabat.Juvenis autem benignus videns eum taliter ex nimio timore solo procumbentem, misericordia motus in eum,pro sanctæ Crucis reverentia, quam brachiis et manibus signabat, indulgere sibi (19) disposuit, et ut concite surgeret, nec timeret, admonuit.

4.Disposuit itaque intra semetipsum odium mundi concipere, terrenos honores falsasque divitias ejus prorsus abjicere, ac sollicite cogitare quanta gloria justis, quanta pœna promittatur injustis, et quam vanum sit spem in caducis rebus prius ponere, et post æternis supliciis subjacere. Dum talia, progrediens itinere quo tendebat, anxius cogitaret, venit juxta civitatem, ubi suo armigero præcipiens ait : Vade ad hospitium ubi solemus descendere, et quæ nobis et equis sunt necessaria, concitus præpara. Socius autem, sicut ei dominus imperaverat, fideliter est executus. Recedente eo, servus Domini Johannes, afflatus divino spiritu, ab itinere, quod cœperat, divertit, et ad Monasterium sancti Miniatis absque mora pervenit. Et descendens equo, Monasterii Abbatem mox quæsitum humiliter postulat B audire desiderium suum,et ad effectum,ex charitate Dei producere, aperiens sibi misericordiam quam prædicto homicidæ clementer impenderat, et qualiter ecclesiam post ingressus Crucem sibi flectere caput aspexit, unde suæ conversionis initium concepisset.

3. Postquam autem inimicum in pace transire permisit, ac de cetero libere, quocumque vellet, C abire concessit, progressus paululum, ad quamdam venit ecclesiam; quam cum oraturus ingreditur, Crucem ejusdem ecclesiæ caput sibi flectere contuetur, quasi gratias cidem redderet,quia pro reverentia ipsius suo inimico misericorditer pepercisset. Et quid mirum,si Omnipotens sibi hujusmodi reverentiam per imaginem suæ Crucis tunc voluit exhibere,quem suo timori subditum, obsequio deditum, et circa proximum visceribus charitatis undique plenum vidit? Ipse se amantes amat, servientes remunerat, seque glorificantes glorificat. Eadem vero Crux pro indicio tanti miraculi,in Monasterio sancti Miniatis tunc usque (20) sub multa cautela servatur.

Famulus autem Domini hoc videns, admiratus et nimis pavidus factus,cœpit secum cogitare, quomodo melius posset Deo placere, credens et in animo suo sæpe volvens quanta foret præmia recepturus in cœlo, si Domino pro viribus deserviret, qui tantum tamque præclarum miraculum pro parvo obsequio, sicut ei videbatur, apparuisse cognoverat.

(18) Alludit auctor ad nomen hebraicum Joannis, quod gratiosum significat.

(19) Sibi pro ipsi est phrasis isto sæculo usitatissima,et sæpe in his Actis recurrens : quod semel notasse sufficiat.

(20) Crux illa, teste Mabillonio sæc. vi Benedict. part. 2, pag. 269, nuper translata est in Florentinam saniæ Trinitatis ecclesiam, quæ Vallumbrosani est Ordinis, suburbana sancti Miniatis basilica mona

[ocr errors]

5. Tunc Abbas, audito de Cruce quod ei intimaverat,inauditum miraculum,et stupendum fore (21) perpendens,consuluit ei mundum ejusque gloriam per omnia derelinquere. Verumtamen optans ejus velle plenius scire constantiam, et perseverantiam probare,cœpit ei dura et aspera prædicere, et quod homo, corpore validus, juventute floridus, non facile posset monasticam pauperiem tolerare. Cui Johannes Non,inquit, appetenda est gloria temporalis, quæ cito transit, nec corporis fortitudo, quæ quotidie deficit. Cumque hæc et his similia loquerentur,nec Abbas ad plenum voluntati suæ responderet, famulus quem Florentiam miserat, dominum suum non venire considerans, domum rediit,et quæ facta fuerant de eo genitoribus retulit.

6. Unde pater turbatus Florentiam venit,et totam civitatem per notos inquirit, quid de illo suo factum esset scire desiderans; per ecclesias quoque discurrens,et ad Monasterium sancti Miniatis veniens idem inquirit. Quid multa ? Dum illic filium suum esse audit Gualbertus rogat Abbatem ut filium suum ad se deducat.] Deridet (22), nunc tamen vocetur, et veniat. Ad quem accersendum Abbas per semetipsum accedens,eumque alloquitur sic: Pater tuus adest, et causa te videndi advenit huc. Tu autem vade, et cum eo, quid agendum est, age, Et ille: Desine, Pater mi, desine si placet, quia super hoc tuis precibus obsecundare non audeo: ne forte cum eum adivero, vi me abstrahat de monasterio, secumque reducat.Cumque hæc Gualbertus ille paululum perchorum cætu destituta. De hac cruce fusius egimus in Comment. præv. a num. 19, et ejus translationem dabimus in Appendice post utraque Acta.

(21) Fore pro esse; quem loquendi modum isto sæculo usitatum etiam alibi observavimus.

(22) Hic incipit textus B. Andreæ,qui cum præcedentibus aliunde suppletis non cohæret; ita ut hic aliquid deesse satis appareat.

sensisset, ut mos est obstinatis animo hominibus A meo valde, et qualiter id declinem penitus ignoro.

magna minari, cum aliquando nec possunt facere parva, cœpit magnis vocibus obstrepere, terribiliter minari ac dicere: Nisi protinus redditus fuerit filius meus, in quibus prævaleo, fortiter hoc monasterium adversabor.

7. Tunc magnanimis ille Johannes sancti Spiritus igne adustus, cum patrem audisset talia perstrepentem, ex Fratrum vestimentis unum secum assumit, concitusque ecclesiam petivit, eumque super Altare posuit, et comam capitis sibi semetipse totondit, apprehensoque e regione utraque manu vestimento, se induit, et in claustrum reversus arrepto libro legere cœpit. Nihilominus Abbas cum hæc, quæ erant gesta, perpendisset, blanditer leniterque sciscitari cœpit dicens: Filius tuus non ad te venire vult; tu autem, si libet, veni ad eum. Et cum ad eum venisset Walbertus, et ut erat compositus, vidisset, tam ille quam omnes, qui cum eo venerant, cœperunt pectus tundere, capillos vellere, vestimenta scindere, et in terram semetipsos percutere, magnisque vocibus ejulare, ac dicere: 0 dulcissime, atque amantissime, quare nobis sic fecisti ut clam, nobis dimissis, sic abires? Cumque hæc et alia, atque diu multumque replicassent, tandem Pater ad semetipsum reversus, eum benedixit, et ad propria recessit.

Cui respondit senex : Quod dicis gratum satis habeo, sed quod consilium tibi dem, penitus ignoro. Nam ut sub Simone Mago milites, a me nullo modo consilium accipies. Ad aliud si te in his partibus transferas monasterium, cum te putas dentes fugere leonis, morsum non evades serpentis. Cui Johannes: Nec, Pater, omittas, quin consilium præbeas; nam paratus sum pro sequenda veritate quidquid jusseris facere.

10. Cernens igitur senex viri fidem et constantiam, gratulans dixit ad eum : Perge itaque cum tuo sodale, et in foro publico civitatis, coram omnibus Episcopum et Abbatem exclama esse Simoniacos, et tunc demum cede locum. Qui ejus monita complens, ad forum die, quo sciebat omnes adesse, veniens, B Episcopum et Abbatem appellavit Simoniacos. Quod factum, magnum omnibus intulit pavendum errorem [leg. terrorem], proclamantibus multis : Nullatenus evadat, sed occidatur. Tunc quidam propinquorum illius eruentes eum, clam dimiserunt. Qui ad magnum senem reversi retulerunt quid evenisset sibi. Et ille congratulans præcepit in Romania (26) partibus pergere, et aptum monasterium inquirere, ubi possent Christo servire.

8. Post hæc igitur ille Deo fidelissimus Johannes, gratia Dei undique circumfusus, permansit in eodem monasterio in omni obedientia, et sancta conversatione, usque ad obitum Abbatis, qui eo tempore in eodem monasterio degebat. Tunc itaque in eodem C monasterio erat quidam callidus et ingeniosus monachus, nomine Ubertus (23), qui gloria cupiditatis captus et illectus, per pecuniam regimen ab episcopo Florentinæ civitatis, qui illi monasterio præerat accepit. Quod beatus Joannes comperiens, cum alio sibi favente clam exinde discessit, et civitatem ingressi, ad quemdam magnum, et famosissimum senem, nomine Teuzonem (24), venerunt, qui venerabilis vitæ tunc intra Florentinæ urbis monia in quadam parva cellula juxta monasterium Beatæ Mariæ semper Virginis (25) præfatæ civitatis se concluserat,de qua cunctis salubria dabat monita,et salutifera nemini negabat consilia.

9. Hic publice Simoniacam [hæresim] damnabat, quæ totum Ecclesiasticum Ordinem tempore multo penitus invaserat. Ad quem Vir Dei Johannes accedens, his verbis alloquens : Obsecro, ait, mi Pater, ut mihi in hæsitatione posito non modica, sancta tua ne deneges consilia. Sub simoniaco Patre vivere ti

(23) Forte is Ubertus idem est, qui apud Ughellum et Mabillonium vocatur Obertus, ad quem Benedictus IX scripsit epistolam, quam exhibet Ughellus tom. III Ital., col. 82.

(24) Qui de Teuzone distinctius instrui cupit, videat Baronium ad annum Christi 1063, et Guidonem Grandum Dissert. 2, cap. 4, num. 13.

(25) Juxta Mabillonium in notis ad Vitam S. Joannis Gualberti sæc. vi, part. 2, fol. 270, est

[ocr errors]

11. Pergentibus itaque per diversa monasteria per aliquantos dies, quidam pauper in una die se illis obvium tulit, deprecans ut sibi misericordiam tribuerent. Tunc Vir Dei Johannes ad suum comi tem Mitte manum, inquit, in peram, Frater, et panem,quem habemus, divide, medietatemque pauperi tribue. Renuente illo atque dicente: Per diversa ostia hodie iste gradietur, et abundanter ei tribuetur; nos autem,qui non nisi unum panem habemus, unde sustentabimur? Et ille : Ne cuncteris, Frater, tribuere. Accepto itaque pane pauper gratias agebat; et rursum imperat sodali aliam medietatem tribui. Quo peracto, imperat castrum ingredi, et sumptus sibi necessarios per domos inquiri. Perlustrante itaque eo per diversas domos, ad ultimum reversus : En, inquit, qui panem jussisti tribuere, per totum castrum circumiens non nisi tria ova acquisivi. Tunc quidam pastorum hæc inspicientes, ad castrum pergentes, quæcumque viderant intro nuntiaverunt. Et quidam misericordia motus, illis occurrens, unum panem porrexit, necnon et quædam femina nitenti linteo aliunde tulit, tertium quoque alius condonavit. Tunc Johannes : En Frater, accipe quod dedisti. 12. Peragrantes itaque diversa monasteria, non admodum sibi apta inveniebant: ad Camaldulas (27) venire decrevit, ubi per multos dies degens, absti

celebre hactenus Ordinis Benedicti cœnobium in ipsa urbe Florentina.

(26) Puto hic indicari Romandiolam Florentinam vulgo la Romagna Fiorentina, quæ versus Apennium montem subest magno duci Hetruriæ, estque pars Romandiola majoris; cujus urbes et terminos recenset Baudrand tom. II Geographiæ, pag., 177.

(27) Id est ad eremum Camaldulensem, quæ triginta passuum millibus distat Florentia versus

« PoprzedniaDalej »