Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hoc modo quam plures, carnaliter heu ! sapientes, A Hic,quia cœlestis, paribus quoque pascitur escis
Et Christi nomen verbotenus accipientes,
Auditu tantum decernunt esse legendum,
Non attendentes quia Paulus dicat ad omnes:
Legis non auditores,sed eam facientes,
Hi potius justi censentur ab Omnipotente.
Quos infrunitos nunquam studeas imitari.
Quin hæc sola sibi sit causa legendi,

Ut facienda scias et ut hæc operando revisas.
Ne quod scire datur tibi, judicium statuatur.
CAPITULUM XII.

De spirituali Scripturæ sacræ iutelligentia.
Undique falluntur, etiam nil scire probantur
Qui priscæ legis vel dicta sacræ novitatis
Carnali tantum sensu perpendere quærunt.
Omnis Scriptura quia cœlitus insinuata,
Quamvis omne genus assumat ab exteriori.
Ut
per carnale doceat nos spirituale,

Ad speciem nostri solum datur interioris,

Qui renovatus homo Domini est plasmantis imago,
Atque per hunc cuncta decernimus exteriora ;
Nam cœli regnum,cum terræ sit similatum,
Et præsens vita venturæ sit quasi forma,
Mystice signatur quidquid mundo famulatur;
Tam nota librorum quam cuncia creatio rerum,
Nec quo carnalis aspectus tendere quibit
Interior visus illuc tantummodo debet;
Sed per historiam semper notet allegoriam.
Nunc quid præsentis sit significatio mundi
Et quid Scripturæ species hæc intima sacræ,
De qua sermo agitur, quod planius efficiatur
Exemplum quoddam satis enarrabile ponam:
Ecce vides nasci paleas cum germine grani;
Attamen unius pressura aliud moderatur.
Nunquid cum paleis comedi frumenta parabis?
Quod patet atteritur, ut quod latet hinc renovetur.
Sic,quir per paleas carnalis vita notatur,
Et grani titulis signatur spiritualis.
Spiritus ergo intra patule latet abdita carnis
Quolibet ut granum sub visceribus palearum.
Ni caro terrena, vitiis natalibus orta

Quæ per Adæ culpam cunctis mortalibus hærent,
Instar aristarum pressuram jam patiatur
Et desideriis carnalibus hic moriatur,
Ad spem mandendi venient minus intima grani,
Hoc est,ad requiem flatus nequit ire perennem,
Qua cibus est Domini, quisquis pervenerit illuc.
Quæ loquor, attende; quæ testificor,memorare:
Cur simul exortas secernere niteris herbas?
Jam cibus ergo tuus, tritura purificandus,
Quam plana specie demonstrat significando
Te, qui peccatis conceptus natus haberis

Et posthac forsan delapsus es ad mala multa,
Quæ non natura victus, sed sponte gerebas,
Ad cœnam Domini pariter debere parari,
Si tamen illius mensæ cupis associari.
Nam ceu tu lautas quæris ferventius escas,
Sic cor contritum Deus exigit in holocaustum.
Tu,quia terrenus, carnales diligis esus,

B

Tali namque modo, nec non simili ratione
Visa vel audita sapiens præsentia cuncta,
Quæ bene jam sentis,quibus et carnaliter hæres,
Semper id adverte quid spiritualiter edant:
Sic etiam sacræ Scripturæ ænigmata quæque.
Quamvis corporeas in eis det littera formas
Et sub terrenis maneant expressa figuris,
Ad cœli regnum,quod spirituale probatur,
Transformanda manent in spiritus agnitione.
Carnis enim sensus sicut terrestria sentit,
Sic intellectus divina luce refectus

Atque fides pura sapiunt coelestia jura;
Nil quoniam in cœlis substantivum retinetur,
Cujus in hoc mundo speculum non sit vel imago,
Et de consimili,quod non possit speculari
Inter carnalis ænigmata conditionis,
Quamvis perpigri nos simus ad hoc speculandum.
Sed ne quod refero dubitari possit ab ullo,
Quoddam pro speculo genus exempli perhibebo
Per quod jam melius cognosci cætera possunt :
Scis Dominum terræ merito a propriis venerari,
Haud secus et patrem matremque suis venerandos?
Qui tamen, ad summi nutum Patris æquiparati,
Nil aliud sane constant speculum nisi quoddam
Omnibus appositum, cunctis in corde statutum.
Nunquid nescimus, nunquid sentire nequimus,
Qua ratione Deus cœli terræque Creator,
Omnia complectens et totum numine replens,
Debeat a propriis sator a factis venerari,
Si fixa mentis acie novisse probamur

C Quod factura sibi sic alterutrum veneranda est
Hoc, licet exterius in factis dissimulemus,
Interius certe nobis notum fit aperte,

D

Si tamen esse Deum cognoscimus atque fatemur.
Hinc est quod Dominus, cœlestia dans rudimenta,
Proposuit cuncta per formas parabolarum ;
Scilicet ut notis exponeret alta figuris
Hoc simul ænigma dictavit per sua signa,
Quæ sic exterius mirando fecerat usu,
Ut tamen interius ferrent aliam rationem,
Qua velut in speculo studiosus quisque videbit
Quomodo venturæ præsens vita assimiletur,
Inde etiam vatum quamplurima dicta piorum
Mysterium cœli depromunt parabolatim.

Hinc et Paulus ait: Speculo nunc cernimus illa
Quæ facie ad faciem quandoque videre meremur,
Nam,quod ait speculum, præsens intelligo sæclum
Quod velut impresso similatur cera sigillo,

Ut supra dixi, regno confertur olympi :

Et Christi regnum, quod constat vita perenni,
Ut lapidis firmum semper durare sigillum.
Sed nec in inferno substantivum quid habetur
Cujus in hac vita sit non aliquatenus umbra.
Nam cernens umbram dubitas fore corporis illam ?
Sic quoque præsentem noli diffidere mundum
Et vitæ et mortis formam gestare perennis.
Hic utriusque schola discendi, et nunc erit hora
In qua quisque legat quod se semper velit esse.

Libera colla manent, quodcunque magis placet A Cum Carnalis homo fuerit sortitus honorem,

[omni,

Sive vacare sacris vel adhuc hærere profanis.
Unde magis disee quæ sit sapientia vitæ,
Ut quæ sunt sursum sapias per mystica rerum,
Atque scias clare Scripturæ arcana probare.

Nam studium carnis nihil est nisi formula mortis
Verum cum recolo quorumdam pectora cæca,
Scilicet illorum qui, semet in arte librali
Jactantes tantum, minus hanc factis imitantur,
Inde dolens et compatiens plus dicere cogor
Sim licet inculti, nec non sermonis inepti,
Ast utcunque queo vel paucula profero verba.
Et fortasse juvat, cum de libris perhibemus,
Qui prosint cunctis in lege sacra studiosis,
Ac qui in his typicus doceat nos quærere sensus,
Si mox lectores aliquo sermones monemus,
Ut, qui sint, discant, et ab illicitis resipiscant.
Denique nunc multi diverso errore gravamur;
Idcirco et variis instare libet monimentis,
Ut qui non uno, saltem ex alio ædificetur.

CAPITULUM XIII.

Admonitionis sermo ad clericos: prius quidem ad illos qui in pastorali degunt regimine; deinde vero ad eos qui studio adhærent sæcularis tantummodo scientiæ.

O qui confidens in multiplici ratione.

Temet nosse putas pro falsis vera probare,
Aut idcirco magis imbutum te meditaris
Quatenus ad studium peccandi liberior sis,
Seu Domino majus impune resistere possis,
Aut hujuscemodi vitio quocunque tumescis
Designate Deo sub cleri conditione,
Jam liceat paucis ad te pertingere verbis.
Cur rationalis hoc tale malum meditaris,
Ut per dona Dei, quæ contulerat tibi sponte,
Plus aliis demens hinc extollaris in ipsum?
Ad mentem revoca Judææ plebis olivam,
Quæ Patribus sanctis quamvis exculta fuisset
Ac legis sanctæ meruisset dona tenere,
Hinc licet et Christus juxta carnem foret ortus,
Cum se stare suis vellet confidere ramis,
Atque superbiret de legis traditione,
Contemnens subdi doctrinæ spirituali,
Mox præcisa suis cœpit marcescere ramis,
Si Deus ergo comæ nec naturalis olivæ
Parcere decrevit, dum contra illum male sævit,
Nec tibi, qui gratis miserante Deo repararis,
Et velut abjecto plantatus es ex oleastro,
Si simul insanis, parcet manus Omnipotentis.
Ne sis ingratus tam mirandæ pietati,

Quæ tibi sponte dedit quod jam natura negavit.
Heu genus hoc hominum sublimius attitulatum
Tam cito pro facili vitiorum turbine pelli !
Ah sceleri solitum genus hoc et ad infima pronum,
Tanto se velle Domino magis esse rebellem
Quanto plus aliis præfertur honoribus almis
Est enemin verum quod sermo dat Ecclesiarum.
Quod quoque prædixit psalmorum carmine David:

B

Par est jumentis et consimilis manet illis.
Nos igitur brutum genus hoc sumus et resoluti
Altius edocti sacra moderamina legis,
Qui, cum prælati maneamus in arte librali,
Ut pene vivendi reliquis exempla daremus,
Et, si res peteret, occasio sancta veniret,
Pro fidei sociis etiam mortem pateremur,
Labimur in primis congressibus impietatis
Tanquam nil nisi contra vires inimici;

Et quod adhuc gravius miserabiliusque videtur,
Non solum fugimus quo præcipimur fore murus
Sed commissa etiam lacerantes, more luporum,
Quædam vastamus, quædam male destituemus,
Nam quibus, ut patres, deberemus dare victum,
Si vis ulla loci vel casus posceret anni,
His ut raptores crudeliter advenientes,
Illa asportamus, quod erit miserabile dictu,
Quæ pietas aliena dedit pro nomine Christi :
Cum peccatores malefacta sui metuentes
Ad nos pro veniæ causa fugient capiendæ,
His aut terribiles, plus quam resposeat et usus,
Seu plusquam liceat clementes inveniemur.
Vel designantes super his decernere quidquam
Nostri cautela, tantum committimus illis
Quos sceleratorum socios existere scimus.
Nos, quia constricti sub sollicitudine mundi
Officioque ducis jungentes aut vice regis,
Commissæ plebis curam pensare nequimus:
Indignumque foret tam claros tamque potentes
Degeneri turbæ nos ipsos suppeditare.
C Sunt alii plures, quis conveniat labor ille,

Ut vulgus doceant et ut exemplis bene præsint;
Nos mundi proceres, nos constat ad otia natos,
Utque canum, voluroum sectemur ludicra tantum,
Seu, quæcunque placent, his deliciis potiamur:
Nam vitæ hujus opes illos quærunt seniores,
Qui supra dictis studeant insistere ludis,
Nec fuerit luxus quod mundi postulat usus.
Hæc, si non dictu, tamen affirmantur in actu,
Sicut et ipse probat mos cleri quotidianus.
Est et abduc vitium reliquis compar referendum
Ejus enim crimen qui speratur quid habere
Causa manet nobis ejusdem rebus abuti.
Tunc raptis rebus miscrum non corrigit ullus,
Ut pro commissis aliquatenus hic reparatus

D Possit perpetuæ flammas evadere pœnæ.
Sed quis tam doctus percurrere singula posset
In quibus auotores scelerum convincimur esse,
Nos, qui plus aliis divina negotia scimus?
Dummodo noster honor celebris habeatur in orbe
Et variis pompis rutilantes efficiamur

Nil manet illæsum per nos utcunque patratum
Aut male poscendo seu, quod pejus, rapiendo.
Qui complere nequit damnum, vel mente parabit,
Sic fuga doctorum necis exstat causa sequentum,
Nec gravior pestis, cum pastor erit gregis hostis.
Nam nimis audacter dum clerus abutitur orbe,
Quid tunc indocti possunt aliter meditari,

Ni pariter cunctis perversa licere reantur
Jam merito flemus qui talia corda tenemus.
Imo dies venient, si non purgamur in istis,
Quamvis nunc risus nos occupet immoderatus,
Cum dolor æternus circumvallat cruciandos.
Quid plus Judæis agimus bene vel Pharisæis,
Quos foris albatos legimus, sed pectore fœdos?
Dum tantum lingua volumus complere statuta
Ut mihi fert animus, pejores, heu! sumus illis.
Maxime si quidquam præter legalia scirent,
Hi fortasse minus tam triste nefas sequerentur.
At nas in libris non solum crimen eorum,
Sed quoque multorum cernentes gesta aliorum,
Quædam compisita pro vindicta reproborum,
Pro bravio quædam sperando dicta piorum,
Scire quidem transacta velut præsentia quimus,
Nec tamen a paribus vitiis cessare timemus.
Hos exsecramur, quod tam perversa studebant,
Non attendentes quia nos idem tenet error,
Qui præcepta Dei labiis tantum veneramur.
Ipsi nempe Deum, tanquam nos, ore colebant
Attestante Deo per Isaiæ dicta prophetæ.
Quæ pariter Christus Judæis postea dicit :
Hæc plebs me labiis colit et corde est procul a me.
Sæpe quidem loquimur de cognitione superna
Et cum magnificis perhibemus cœlica verbis,
Pondera ponentes gravia in humeros aliorum,
Quæ nec cum digito volumus contingere nostro
Ceu Domino cura non sit pro talibus ulla
Ac nos peccantes solita non arguat ira.
Eligit ergo locum, quo conveniatis in unum

A Qui sensu pravo dialectica verba frequentas,
Vel quoscunque libros studio mundi pretiosos
Attendis tantum quid sub te sit moderatum,
Quot speciale decus hominis substantia gestet,
Cujus facturæ collatio sit minor ad te ;
Magnum quippe tibi brutis præstare videtur
Et reliquis rebus, quæ consistunt sine sensu,
Non ut in his quæras cur sit distantia talis
Inter eas et te, si tantum sis minor ullo,
Sed quo sublimis Deus in medio videaris
Atque per hoc valeas tanto securior esse,
Illicitis rebus tantoque licentius uti
Quanto præcellis hæc omnia vi rationis
Hæc est namque tuæ conflictio philosophia.
O labor heu qualis, quem fert intentio talis!
Quam tenebrosus amor, quo lucis spernitur Au-
[ctor!

B

Ecce tuum studium coram te stat recitatum,
Ac cujus causa moliris discere multa,
Quam minus agnosci tractans fortasse putasti :
Verum fnr captus et legis more coactus
Prodere quippe valet furti socios, sed et artem,
Nec cujusque doli plus quisquam noverit usus
Quam qui per similis machinas interfuit artis,
Quamvis ad mores convertatur meliores.
Sæpe etiam vitium, quod non cognovimus actu
Alterius dictis aut moribus experiemur.
Sic qui mundanæ recolens figmenta sophiæ
Hæc mea dicta legis, testata tuæ decus artis,
Judice te, testor quia me tuus haud latet error,
Seu recolendo ipsum vel cognoscendo aliunde,

Vos quibus est licitum, nec non concessa potestas C Multa licet referas, ne quo tendas videatur,

Sub pastorali cura convertere mundum,

Ut cum sit tempus veniæ, mores renovemus,
Ac sicut per nos primum frigescere cœpit,
Sic nunc a nobis recalescat amor pietatis;

Nam varios casus, quos perfert hic modo mundus,
Arbitror ex nostris prorsus contingere culpis.
Sic igitur totus corrumpitur undique mundus,
Cum cleri officium sectatur opus laicorum
Et pariter laici statuuntur in ordine cleri.
Sed dispar longe peccatum constat utrumque.
Denique plus peccant, qui plura sciendo proba-

[bant;

Cuique datur multum, quæretur ab hoc quoque

[multum.

Quod simulas scitur, quo tendis et id sapietur.
Nec labor hic magnus vere fit simplicitati,
Ut circumductæ variam paradigma loquela,
In qua spes omnis mundanæ ponitur artis
Cum defferre loqui facundia summa putatur,
Mentis perspicua possit dignoscere luce.
Sed qui verborum conflictu credis in ullo?
Certe per proprios citius cognosceris actus,
Quamvis tot linguas posses retinere quot artus :
Fructibus ergo suis arbor cognoscitur omnis,
Non miramur enim de versuta ratione.
Quis ullum crimen poterit vix ferre stuporem ?
Nam quo cognoscas nos ignaros minus esse,
Ac non mirari quæ sit versutia mundi,

Qui genus et speciem, proprium, commune doce- D Quam tu carnalis appellas philosophiam,

A rationali qui scis differre animale

[ris,

Ex adjectivo, qui summa nosse laboras,
Quo, rogo, subvertit te tanta cupido sciendi,
Ne simul attendas hæc temet cuncta monere
Quatenus agnoscas quid sit Deus et quid homullus.
Numlibet ad lapides vel ad ulla animalia fatur
Ut collata tibi testantur te venerandum?
Te magis alloquitur quidquid mundo retinetur,
Cui sunt cuncta etiam mirando subdita nutu
Ut studio simili sis subditus ipse datori.
Vis autem dici quo mens tua præcipitetur,

En mundi proprium est duplicem sensum retinere:
Unum voce feras, alium sub pectore volvas;
Optima voce quidem, sed pectore pessima nisus;
Pro bonitate malum, pro vero reddere falsum;
Dissimulare quod es, sed quod non es simulare ;
Et quodcunque geras stolidum te nolle videri.
Jam prolata tibi breviter sapientia mundi :
Si placet, esto comes, sin autem, linque quod hor-
[res,

Liber adhuc exstas quo vis tua vota remittas.
Sed si contendas terrestria discere tantum,
Ut tibi sub cœlo valeat compar fore nemo,

In vanum vivis, si non divina requiris.
Nam capite abscisso ceu nil vita potietur,
Sic nos absque Deo remanemus mortis imago.
Nos adjectivum, Deus est monarchia rerum.
Ergo edoctus ad hoc, ut verba arcana resolvas,
Discute quid maneat adjectivum sine summa,
Non sensu carnis, verum moderamine mentis.
Da summam Domino, reliquam partem tibi serva,
Ut tanti capitis membrum fieri merearis.
An, credens aliquem salvari posse sciendo,
Vis tantum nosse quid dicatur Deus esse,
Nec simul ut factis ejus præcepta sequaris?
Primus hic, o lector, qui te subverterit error,
Jam cæcatus eris, jam nulla scientia cordis,
Cum quidquam tale meditaris in Omnipotente,
Ut secreta sui perquiras more rapaci.
Hæc audis surdus, et cernis ad omnia cæcus,
Ni simul in lectis sit tota intentio mentis.
Carnis enim sensus sine spiritus errat ubique.
Nonne Deum tentas, cum sic accedis ad illum,
Ut quid sit discas, et quid jubeat minus addas?
Non poterit falli judex tam cautus in omni.
Verum dico tibi, dictum contemnere noli :
Quo plus mundanæ dilexeris alta sophiæ,
Ethnica verba legens vel in ipsis moribus hærens,
Tam magis insipiens, nec non indignus, haberis
Coram mysteriis divinæ simplicitatis.

CAPITULUN XIV.

A Atque fidem rectis nullatenus exhibuissem,
Maxime quod plures mundi vidi esse sequaces
Hos et præcipue qui doctores perhibentur,
Qui curas animæ jam suscepisse videntur;
Ac mirans primo super hoc errore profundo
Quare duces populi perversa magis sequerentur
Mox simul illectus cum non solum reputarem
Hos inrecta sequi, sed et in sacris documentis
Esse aliquid scriptum quod jure foret reproban-
[dum,

B

De casuum meorum relatione, quam hic adjeci ad
compescendam pertinaciam cleri.
Nunc etiam memorans, quod non utinam ipse pro-
[barem! C

Nullum tam duræ cervicis in omnibus esse
Quam qui divinis imbutus erit documentis,
Si quid in errorem vitiis cogentibus actus
Mentis luxatæ conceperit improbitate,
Tunquam Judæi de catholico ordine lapsi
Ut quoque sunt cuncti, falso pia scita secuti,
Quorum duritiam reor illis æquiparandam :
Propterea monitis subjungo exempla relatis,
Ut qui nequaquam per verba velit renovari
Discat vel casus trepidare mei miserandos.
Nosco equidem, nosco commenta tuæ rationis
Et conjecturam, qua te præcellere credis,
Qui spe mundana dispexeris hoc documenta,
Utpote qui tecum quondam nitebar id ipsum.
Nam perscrutari cupiens sultilia quæque
Quorum notitiam multos gestire videbam,
Charus ut in mundo nec non præstantior essem,
Omne lucrum statui gentilibus associari,
Cum quibus est major studiis liberalibus ardor.
Sed Domini mira pietate interveniente
Multimodi generis obstacula tanta subibant
Ut quo plus cuperem prædicta negotia niti
Tam magis ex aliquo casu depellerer inde;
Nec tamen advertens quid causa hæc significa-

[ret,

Cæcatus vitiis volui desistere cœptis:

Tunc cum converti nullius dogmate vellem

Cui non deberet toto quis credere corde,
Sed carnis sola satis essent exteriora :
Ah, ah, quam stolidus! cum sæpius hæc meditarer
Diffidensque sacris Scripturarum documentis,

His quoniam paucos factis hærere videbam
Et toto nisu conversus ad ethnica scripta
Ne dispar reliquis postponerer undique doctis
Ore quidem Christum, sed amarem pectore mundum,
Et, ceu dignus eram, tutus nusquam remanerem,
Sed magis atque magis diversa clade subactus
Jamque loco quodam noviter veniens habitarem,
Ex improviso cum quadam nocte jacerem
Somno depressus nimio, per somnia vidi
Quemdam prævalido conanime me ferientem;
Tamque diu mira scio me sentire flagella
Ut jam dissolvi cædis gravitate viderer;
Atque hæc interea, velut est visum, meditabar
Ex Domini jussu nullatenus hunc fore missum,
Qui me tam longe cruciaret tamque severe;
Denique si Domini, sciret mihi plus misereri;
Nam qui cædebat vindictæ signa gerebat,
Verbere utrumque latus tanquam discerpere nisus
Nullas dansque moras inter studium feriendi
Ut super objectis saltem mutire valerem;
Multa etenim feriens objecit crimina nota;
Sed velut ex nimia commotus id annuit ira
Nunquam velle mihi vel parcere vel misereri.
O quam prolixa mihimet nox visa erat ipsa !
O quam districtus qui tales ingerit ictus!
En, iterum fateor,quod per Dominum quoque testor,
Tam graviter cæsum, sicut constat mihi visum,
Ut, dum sensissem me primo dehinc vigilantem,
Tam me, quam lecti stramenta quibus recubavi,
Sanguinis ex nimio fluxu madefacta putarem.
Ast, dum corporeo non sensi talia visu,
Hærebam dubius quid circa me foret actum :
D An carne exutus vel adhuc sim corpore functus?
Necdum namque Dei tantam novi bonitatem
Ut dignaretur me vel quemquam sceleratum
Visu hujusmodi prosternere, sive monere,
Quamvis sæpe prius per somnia mira monerer,
Et qamvis etiam pridem tempus memorarer
Quod de Hieronymo narrat scriptura beato:
Sed credens illum meritis ad cœlica raptum
Nil mihi perverso par evenisse sciebam,
Cui nihil est visum, nisi tantum verbera passum.
Mane igitur facto, cum vitæ certior essem
Insolitusque tremor, constringeret omnia membra,
Vestibus exutis quærebam stigmata carnis

Quæ cum vidissem, sed et ex alio didicissem,
Clam per id accito signum monstrare doloris,
Tum demum certus, quid perferret quoque flatus,
Nec tamen ausus eram citius hæc dicere cuiquam.
Post hæc confestim vario languore gravatus,
Et, quod cunctigenis est plus miserabile morbis,
Ut defertur ab his quorum me cura revisit,
Nunc quasi phreneticus vix a multis religatus,
Mox velut exanimis desperatusque jacebam.
Hæc tamen ipse scio, quod per Dominum quoque
[testor,

Sæpe ita me pressum conventu dæmoniorum,
Ut nec pro venia, qua jam moribundus egebam,
Catholicæ fidei tenuissem scita vel ulla.
Interea crebro visu rapiebar amaro,
Quo nimis horrendas potui cognoscere pœnas.
Hoc quoties fuerat mihi visum est esse perenne.
Tunc tendum sensi quid jam mereantur iniqui,
Et memini dictum : Deus inspicit omne secretum,
Qui, hic cuncta mei denudans intima cordis,
Judicio justo dedit me semper inesse,
Quæ olim cum reliquis credere posse putabam.
Nam nihil injustum me jam proferre querebar;
Verum mirabar divinæ vim pietatis

Tempore sub tanto stolidum memet patientis.
Quid mihi tunc Socrates, vel Plato Aristotelesque,
Tullius ipse rhetor, mundanæ dogmatis auctor?
Dic quid enim misero mihi tunc prodesse valebant?
Quos si non legi, per tempora multa cupivi
Affectuque ipso discendi adii loca quædam,
Quæ pro mundanis mihi cultibus optima duxi.
Sed me præveniens Domini clementia ubique,
Quam prius exposui, ratione retraxerat inde.
Illa tripertita Maronis et inclyta verba,
Lectio Lucani, quam maxime tunc adamavi,
Et cui jam nuper, divinæ legis adulter,
Sic intentus eram quod vix agerem reliquum quid,
Atque legentem ipsum cepit me hæc passio primum.
Sec necdum pœnas credens exinde futuras,
Languidus, ut poteram, legi studiosus eumdem,
Donec ullius vigor exstiterat mihi sensus.
Quam veniæ causam qualemque dabant medicinam,
Cum nec signa crucis potuissem ponere fronti,
Et sine spe positus constringerer undique pœnis,
Quas nec proferri facile esse reor neque credi,
Nunc invisibilis patiens tormenta doloris,
Mox ex visibili nimis afflictus cruciatu!
Nam, quo præteream diversa quibus cruciabar,
Unum de multis, quod jam memini, reserabo :
Scilicet in tali versabar sæpe stupore

Ut lux atque dies quid vel sint nescius essem,
Nec carnale aliquid plane dignoscere possem,
Intendens solum quo flatus agone trahebar.
Sed satis hinc dictum. Properemus nunc aliorsum.
Postquam mira Dei clementia me reparavit,
Sanus et ex toto factus sum tempore parvo.
Jam mox oblitus quos passus eram cruciatus
Ac quæ sunt visa reputans ut somnia vana,
Rursus decrevi captare negotia mundi.

A Sed cum perplures, quæ passus sim referentes,
Et quod non frustra fieret correptio tanta,
Ne monachile jugum suaderent ad subeundam,
Re super hac dubius cepit præcordia sensus.
Cumque dies pauci post hæc essent revoluti,
Et iterum subito tati languore gravabar
Ut verrucarum tumor ingens insolitusque,
Horrendo vultum circumdans stigmate cunctum,
Orbibus obductis oculos quoque contenebraret.
Præterea corpus totum capitur paralysi,
Excepto linguæ, sed et officio labiorum,
Quo quæ proferrem fari tantummodo possem.
Interea tali cum comprimerer cruciatu,
Tunc memorans tandem quæ sim passus quoque
[pridem,
Quod contra stimulum sit cuique resistere durum,
Quodque supervacue mundo servire studerem,
Christo promisi me ferre jugo monachili.
Hoc cum vovissem, melius mihi mox fore cœpit
In tantum, ut fruerer incessu mane sequenti.
O miranda Dei pietas et gratia Christi,
Quæ memet miserum totis contraria nisum
Tam pie prostravit, tam clementer reparavit !
CAPITULUM XV.

B

C

Qualiter post ægritudinis variæ flagella ad monastica professionis redii vota.

His ita transactis evasi vincula mortis

Et non post multum rediit vis pristina rursum.
Tunc quamvis vario carnalis pignore nexus
Hoc totum linquens, quali merore, Deus scit,
Ut rudis athleta progressus ad altera bella,
Quæ prius abjeci secreta requirere cœpi.
Nam præter votum quod jam nuperrime feci,
Olim promisi, cum parvus adhuc puer essem
Ac spe discendi pollerem more scholari,
Me submissurum legi sanctæ monachorum.
Quod quia sic gessi nullius jure coactus,
Nec sub teste palam, sed clam compunctus amore
Solius Domini, quoniam bene discere cœpi,
Et quia cum monachis primum discens retinebar,
Proh dolor! hoc votum rebar pueriliter actum
Consilioque levi promissum tale neglexi,
Dum simul et mundus me falleret atque juventus.
Sed quia promittens solvendi debitor exstat
Et semel emissa voti sententia recti,
Quam cito persolvi, nedum quandoque necesse est,
D Dum datur hac vita fungi tanquam rediviva,
Inde jugo leni sic pulsus colla subegi,
Efficiorque pudens et mirans sæpius ex hoc,
Quod tam vix adii servimina suavia Christi.
CAPITULA XVI.

Quia non solum palam professus, sed etiam quovis
occulte mundo renuntians illicite mundana repetat.
Quæ tamen idcirco volui depromere scriptis,
Ut si forte pari se voto quis liget unquam,
Jure procul dubio solvendum mox sciat esse.
Non loquor hoc tantum, si coram abbate professus
Induerit habitum juxta normam monachorum,
Cujus in Ecclesia fuerit conversio nota;

« PoprzedniaDalej »