CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE Græcorum, QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATIONIS RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICUS, IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIE LATINE ACCURANTE J.-P. MIGNE, BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSÆ, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. PATROLOGIE LATINA TOMUS CXLVI. OTHLO MONACHUS S. EMMERAMMI, ADAMUS CANONICUS BREMENSIS, S. JOANNES GUALBERTUS ABBAS VALLUMBROSANUS, TOMUS UNICUS. PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, IN VIA DICTA: AVENUE DU MAINE, 189, Olim chaussée du maine, 127. - 1884 OTHLONI MONACHI S. EMMERAMMI, OPERA OMNIA AD FIDEM EDITIONUM MELIORIS NOTE RECOGNITA EXPRESSA ET EMENDATA. ACCEDUNT ADAMI CANONICI BREMENSIS, GUNDECHARI EISCHTETTENSIS EPISCOPI LAMBERTI HERSFELDENSIS, PETRI MALLEACENSIS. ANNALES ET CHRONICA. INTERMISCENTUR ALEXANDRI II PAPE, S. JOANNIS GUALBERTI ABBATIS VALLUMBROSANI, S. LIET- APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, - 1884 ANNO DOMIND MLXXIII OTHLONUS PRESBYTER ET MONACHUS COENOBII S. EMMERAMMI RATISBONENSIS. DE VITA ET SCRIPTIS OTHLONI DISQUISITIO. (Apud R. P. Bernardum Pezium, Dissertatio isagogica in tom. III Thesauri Anecd., pag. x.) B Res Othloni vel Othlohi apud plerosque recen- A « ante solitum tempus discendi, sine jussu magistri, tiores, Browerum putamus, Oudinum, Pinium, Mabillonium aliosque, quotquot ejus mentionem injecerunt, obscurissimæ sunt, licet eas ipse Othlonus amplissime candidissimeque perscriptas ad posteros transmiserit. Paucis omnia complectimur: ille ipse Anonymus Ratisponensis, cujus libellum de suis tentationibus, varia fortuna et scriptis Joannes Mabillonius ex codice Emmerammensi in tomo Analectorum a pag. 404 in lucem extulit, hic noster Othlonus, monachus et Decanus imperialis monasterii S. Emmerammi fuit. Idem conjecit quidem acutissimus Mabillonius in Admonitione prævia ad dictum Anonymum, nihil tamen certi pronuntiare ausus est, non visis omnibus, quæ a se edita fuisse commemorat Anonymus,opusculis, præsertim Dialogo de tribus quæstionibus in quo personam et suam et Henrici monachi Augiensis patefecisse se scribit. Sed omne, si quod esse potuit, dubium sustulere duo insignes manu exarati codices, ambo quingentorum annorum,quorum unum in bibliotheca Lambacensi in-4o, alterum in Sanct-Crucensi in-folio reperimus, in quibus ille Dialogus, expressis intorlocutorum nominibus, Henrici videlicet et Othloni, conservatus est. Ut adeo nihil certius esse possit quam Anonymum illum Ratisponensem De tentationibus, varia fortuna et scriptis suis a Mabillonio evulgatuni, unum eumdemque esse atque Othlonum monachum Emmerammensem. Itaque qui ejus vitæ historiam nosse cupit, citatum tomum 4 Analectorum Mabillonii evolvat. Ne tamen quibus Analecta ad manum non sunt, nihil de Othloni vita dedisse C videamur, en ejus veluti epitomen. Editus in lucem fuit Othlonus circa annum 1013, in diœcesi Frisingensi, ut ex variis scriptorum ejus locis intelligitur. Ingenium docile ac facile nactus a prima pueritia singularis diligentiæ specimina dedit, artem litteras eleganter pingendi sine magistri ope ac institutione discere aggressus. Rem ipse Othlonus in libro De tentationibus et scriptis suis in hunc modum enarrat: « Cum parvus scholari disciplinæ traditus fuissem, « litterasque celeriter didicissem, cœpi etiam longe PATROL. CXLVI. « artem discere scribendi. Furtivo enim et insolito «< modo, nec non sine docente nisus sum eamdem artem scribendi apprehendere. Qua de re contigit <<< ut pennam ad scribendum inrecto usu retinere «< consuescerem, nec postea ab ullo docente super « hoc corrigi valerem. Nimius namque usus pro«hibuit me emendare. Quod cum viderent plures, << dixerunt omnes nunquam me bene scripturum. << Sed aliter evenit ex gratia Dei, sicut plurimis « notum est. Nam cum in pueritia ipsoque tempore <«< quo tabula mihi data est cum aliis pueris, ad << discendam scripturam viderer aliquid scribere « nosse, miraculum non parvum præbui videntibus. << Deinde vero non post longum tempus tam bene << scribere cœpi, tantumque affectum ad hoc habui, <«< ut et in loco illo, quo talia didici, id est in cœ<< nobio Tegernsee dicto, multos libros scripsissem <«<et in Franciam (Orientalem seu Franconiam) << translatus adhuc puer, ibique in tantum multa << scribendo laborassem, ut inde rediens pene visu << privatus fuissem. Quæ ideo,» subjungit Othlonus, « proferre decrevi, ut aliquos incitarem ad « similem affectum laborandi, gratiamque Dei,quæ « tanta mihi beneficia præbuit, aliis narrans, eos << ad magnificandam eamdem gratiam Dei mecum << traham. » Et profecto tot volumina juvenis diligentissimus conscripsit, ut, nisi ipse sub finem citati libri singula recenseret, nemo facile ut credat animum posset inducere. Quædam ipsi in bibliotheca Tegernseensi et Emmerammensi spectavimus in manus et litterarum elegantiam et accuratissimam conformationem defixi. Cæterum Othlonus e Francia reversus paulo post liberalium artium disciplinis se imbuendum magistris præbuit, adeo annuentibus Musis ut contentionis laude omnes sodales facile anteiret. Poeticis præcipue, ut ipse testatur, delectabatur, ardebatque tanto proticiendi æstu, ut Deum constanter rogaret ut sibi <«<locum præstaret, in quo copiam haberet librorum. » Inde e scholis egressus clericali militiæ ascriptus est, patre filium opulento cuidam sa1 123395 |