Obrazy na stronie
PDF
ePub

$5 bem: patet via in Sacrum montem aliosque colles: rapi 'ant frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere. Utantur annona, quam furore suo fecere. 'Audeo dicere, hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli pro40' hibeant.' Haud tam facile dictu est, faciendumne fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut, conditionibus laxandi annonam, et tribuniciam potestatem, et omnia invitis jura imposita Patres demerent sibi.

Con⭑

XXXV. Et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit. Fame se jam, sicut hostes, peti; cibo victuque fraudari: peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore 5' rapi, nisi C. Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo 'plebis Romanae satisfiat. Eum sibi carnificem novum 'exortum, qui aut mori, aut servire jubeat.' In exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. Ibi ira est suppressa. se judicem quisque, se 10dominum vitae necisque inimici factum videbat. temptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae, jus datum illi potestati; plebisque, non Patrum, tribunos esse. Sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset Patribus. Restiterunt tamen 15adversa invidia, usique sunt, qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. Ac primo tentata res est, si, dispositis clientibus, absterrendo singulos a coitionibus consiliisque, disjicere rem possent. Universi deinde processere, (quicquid erat Patrum, reos diceres,) precibus plebem 20exposcentes ; 'unum sibi civem, unum senatorem, si 'innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.' Ipse quum die dicta non adesset, perseveratum in ira» est. Damnatus absens in Volscos exsulatum abiit, minitans patriae, hostilesque jam tum spiritus gerens. Venientem 25 Volsci benigne excepere; benigniusque in dies colebant, quo major ira in suos eminebat, crebraeque nunc querelae, nunc minae percipiebantur. Hospitio utebatur Attii Tulli. Longe is tum princeps Volsci nominis erat, Romanisque semper infestus. ita quum alterum vetus SOodium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facile credebant, plebem suam impelli posse, ut toties infeliciter tentata arma caperent. multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa juventute,

a furto suam fecere.

fractos spiritus esse: arte agendum in exoleto jam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.35 XXXVI. Ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. instaurandi haec causa fuerat. Ludis mane servum quidam paterfamiliae, nondum commisso spectaculo, sub furca caesum medio egerat circo. coepti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haud 5 ita multo post, Ti. Atinio, de plebe homini, somnium fuit. Visus Jupiter dicere, Sibi ludis praesultatorem 'displicuisse: nisi magnifice instaurarentur hi ludi, periculum urbi fore. iret, ea consulibus nunciaret.' Quanquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen10 majestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit. filium namque intra paucos dies amisit. cujus repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, Satin' magnam spreti15 'numinis haberet mercedem? majorem instare, ni eat propere, ac nunciet consulibus.' Jam praesentior res erat: cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita. tum enimvero Deorum ira admonuit. fessus igitur malis praeteritis instantibusque,20 consilio propinquorum adhibito quum visa atque audita, et obversatum toties somno Jovem, minas irasque coelestes, representatas casibus suis exposuisset; consensu inde haud dubio omnium, qui aderant, în forum ad consules lectica adfertur. inde in curiam jussu consulum delatus, eadem25 illa quum Patribus ingenti omnium admiratione enarrasset; ecce aliud miraculum: qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum rediisse, traditum memoriae est.

[ocr errors]

XXXVII. Ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. Ad eos ludos, auctore Attio Tullo, vis magna Volscorum venit. Priusquam committerentur ludi, Tullus, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit. dicit esse, quae secreto agere de republica velit. Arbitris 5 remotis, 'Invitus,' inquit, quod sequius sit, de meis 'civibus loquor. Non tamen admissum quicquam ab iis 'criminatum venio, sed cautum, ne admittant. Nimio plus, quam velim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis ⚫id cladibus sensimus. Quippe, qui non nostro merito, sed10 vestra patientia, incolumes simus. Magna hic nunc Volscorum multitudo est. ludi sunt. spectaculo intenta

'civitas erit. Memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum juventute in hac urbe commissum sit. horret 15' animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Haec, nostra ' vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum. 'Quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo 'est, ne cujus facti dictive contagione praesens violer.' Haec locutus abiit. Consules quum ad Patres rem dubiam 20sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res, ad praecavendum vel ex supervacuo movit. factoque senatusconsulto, ut urbem excederent Volsci, praecones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem juberent. Ingens pavor primo disqurrentes ad suas res tollendas in 25hospitia perculit. Proficiscentibus deinde indignatio oborta: Se, ut consceleratos contaminatosque, ab ludis, festis diebus, coetu quodammodo hominum Deorumque, abactos esse.'

[ocr errors]

XXXVIII. Quum prope continuato agmine irent, praegressus Tullus ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens, quaerendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda irae verba, et per eos 5 multitudinem aliam in subjectum viae campum deduxit. Ibi in concionis modum orationem exorsus, Veteres populi Romani injurias, cladesque gentis Volscorum, ut om'nia,' inquit, obliviscamini alia, hodiernam hanc contu'meliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ig10' nominiam ludos commisere? An non sensistis, triumpha'tum hodie de vobis esse? Vos omnibus, civibus, pere'grinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse ? Vestras conjuges, vestros liberos traductos per ora hom'inum? Quid eos, qui audivere vocem praeconis? quid, 15' qui vos videre abeuntes? quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis? nisi aliquod profecto nefas esse, quo, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos, piaculumque merituri; ideo nos ab sede piorum, coetu, concilioque abigi. Quid, deinde? illud 20' non succurrit, vivere nos, quod maturarimus proficisci ? 'si hoc profectio, et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi, si unuin diem morati essetis, mori'endum omnibus fuit? Bellum vobis indictum est; magno eorum malo, qui indixere, si viri estis.' Ita et sua 25sponte irarum pleni, et incitati, domos inde digressi sunt;

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

a

a maturavimus.

instigandoque suos quisque populos effecere, ut omne Volscum nomen deficeret.

XXXIX. Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullus et C. Martius exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. Quam spem nequaquam fefellit: ut facile appareret, ducibus validiorem, quam exercitu, rem Romanam esse. Circejos profec- 5 tus, primum colonos inde Romanos expulit, liberamque eam urbem Volscis tradidit. Inde, in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, a novella haec Romanis oppida ademit. Inde Lavinium recepit: tunc deinceps Corbionem, Vitel-10 liam, Trebiam, Lavicos, Pedum cepit. Postremum ad urbem a Pedo ducit; et, ad fossas Cluilias quinque ab urbe millia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum; custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent: sive infensus plebí magis, sive ut15 discordia inde inter Patres plebemque oriretur. Quae profecto orta esset, adeo tribuni jam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant. sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se jungebat animos. Id modo non conve-20 niebat; quod senatus consulesque nusquam alibi spem, quam in armis, ponebant: plebes omnia, quam bellum, malebat. Sp. Nautius jam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuen-25 tes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit. deinde vocare senatum, referre de legatis ad C. Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem Patres; postquam apparuit, labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum30 retulerunt:Si Volscis ager redderetur, posse agi de 'pace: : fi praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium injuriae, et hospitum beneficii, adnisurum, ut appareat, exsilio sibi irritatos, non fractos, animos esse." Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. cerdotes quoque, suis insignibus velatos, isse supplices ad castra hostium, traditum est, nihilo magis quam legatos flexisse animum.

[ocr errors]

Sa-35

XL. Tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani,

a Novellam.

[ocr errors]
[ocr errors]

Volumniamque uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium, an muliebris timor fuerit, parum invenio. Pervicere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Vo5 lumnia, duos parvos ex Marcio ferens filios, secum in castra hostium irent: et, quam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra ventum est, nunciatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen, in primo (ut qui nec publica 10majestate in legatis, nec in sacedotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset) multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem moestitia inter ceteras cognoverat Veturiam, inter nurum nepotesque stantem, Nisi me frus15' trantur,' inquit, oculi, mater tibi conjuxque et liberi ad'sunt.' Coriolanus, prope ut amens consternatus, ab sede sua quum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus versa, Sine, priusquam complexum accipio, sciam,' inquit, ad hostem, an ad filium, venerim: cap20' tiva materne in castris tuis sim? in hoc me longa vita, ' et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem vi⚫derem? Potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque 'aluit? Non tibi, quamvis infesto anime et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? non, quum in con25' spectu Roma fuit, succurrit, intra illa moenia domus ac 'penates mei sunt, mater, conjux, liberique? Ergo ego 'nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil jam pati, nec tibi turpius quam mihi miserius, pos30 sum: nec, ut sim miserrima, diu futura sum. De his vi

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

'deris: quos, si pergis, aut immatura mors, aut longa servitus manet.' Uxor deinde ac liberi amplexi : fletusque ab omni turba mulierum ortus, et comploratio sui patriaeque, fregere tandem virum. complexus inde suos dimittit: ip35se retro ab urbe castra movit. Abductus deinde legionibus ex agro Romano, invidia rei oppressum perisse tradunt; alii alio leto. Apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio. Refert certe, hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vo40cem, Multo miserius seni exsilium esse.' Non inviderunt laudes suas mulieribus viri Romani. adeo sine obtrectatione, gloriae alienae vivebatur. Monumento quoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. Rediere Volsci adjunctis Aequis, in

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »