Obrazy na stronie
PDF
ePub

55dam censebat : uno aut altero arrepto, quieturos alios. Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti, quam frangi, putabat quum tutius, tum facilius, esse.

XXIV. Inter haec major alius terror. Latini equites

cum tumultuoso advolant nuncio: Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.' quae audita_(adeo duas ex una civitate discordia fecerat) longe aliter Patres 5 ac plebem affecere. Exsultare gaudio plebes; 'ultores superbiae Patrum adesse' dicere Deos.' alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potius, quam solos, perituros. Patres militarent, Patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia, essent. 10At vero curia, moesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste, Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rempublicam. Tum consul, misso senatu, in concionem prodit. Ibi, curae esse Patribus,' ostendit, ut 15' consulatur plebi. ceterum deliberationi de maxima qui'dem illa, sed tamen parte civitatis, metum pro universa ' republica intervenisse. 1 nec posse, quum hostes prope ad portas essent, bello praevertisse quicquam: nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede 20 prius accepta, arma pro patria non cepisse: neque Patribus satis decorum, per metum potius, quam postmodo ⚫ voluntate, afflictis civium suorum fortunis consuluisse.' Concioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, 'Ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quo 25' minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret. Ne quis militis, donec in castris esset, bona possideret, ' aut venderet: liberos nepotesve ejus moraretur.' proposito edicto, et, qui aderant, nexi profiteri extemplo nomina; et undique ex tota urbe proripientium se ex priSovato, quum retinendi jus creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri. Magna ea manus fuit; neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. Consul copias contra hostem educit. parvo dirimente intervallo castra ponit.

[ocr errors]
[ocr errors]

6

Hoc

1. Nec posse-quicquam.] They could not attend to any subject before the war, since the enemy were at their gates Praevertere has this signification in other passages in Livy; as Lib. 3. § 22, also Lib. 9 § 17. Cicero uses the word in the same sense in his treatise de Divinatione.

XXV. Proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri possit, tentant castra. Sensere vigiles: excitatus exercitus, signo dato: concursum est ad arma. Ita frustra id inceptum Volscis fuit. reliquum noctis utrinque quieti datum. Pos- 5 tero die prima luce Volsci, fossis repletis, vallum invadunt. Jamque ab omni parte munimenta vellebantur, quum consul, quanquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret, clamabant, experiendi animos militum causa parumpér moratus, postquam satis appare-10 bat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo, militem avidum certaminis emittit. Primo statim incursu pulsi hostes fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa: eques usque ad castra pavidos egit. mox ipsa castra, legionibus circumdatis, quum Volscos inde etiam15 pavor expulisset, capta direptaque. Postero die ad Suessam Pometiam, quo confugerant hostes, legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur: captum praedae datum. inde paulum recreatus egens miles. Consul cum maxima gloria sua victorem exercitum Romam reducit.20 decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. senatusconsulto data pax, ager ademptus.

His ex

XXVI. Confestim et Sabini Romanos territavere: tumultus enim fuit verius, quam bellum. Nocte in urbe nunciatum est, exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse. ibi passim diripi atque incendi villas. Missus extemplo eo cum omnibus copiis -5 equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat. `secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. Plerosque palantes eques circumvenit. nec advenienti pedi tum agmini restitit Sabina legio. Fessi, tum itinere, tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vi-10 noque, vix fugae quod satis esset virium habuere. Nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero die, in magna jam spe undique partae pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat.15 cujus fama, haud procul jam ab Aricia visi, tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine Patres, nec pacatum responsum arma aferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur: nec procul inde cum Auruncis signa collata, proelioque uno debella-20

tum est.

XXVII. Fusis Auruncis, victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat: quum Appius, et insita superbia animo, et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, 5 jus de creditis pecuniis dicere. deinceps et qui ante nexi fuerant, creditoribus tradebantur, et nectebantur alii. Quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat: concursus ad Servilium fiebat, illius promissa jactabant, illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. 10postulabant, ut a aut referret ad senatum, aut ut auxilio esset consul civibus suis, imperator militibus. Movebant consulem haec; sed tergiversari res cogebat. adeo in alteram causam non collega solum praeceps ierat, sed omnis factio nobilium. ita medium se gerendo, nec plebis vi15tavit odium, nec apud Patres gratiam iniit. Patres mollem consulem et ambitiosum rati; plebes fallacem. brevique apparuit, aequasse eum Appii odium. Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercurii aedem. Senatus a se rem ad populum rejecit: utri eorum dedica20tio jussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercàtorem collegium instituere, solennia pro pontifice jussit suscipere. Populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni: quod facile appareret, non tam ad honorem ejus, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum, quam 25ad consulum ignominiam. Saevire inde utique consulum alter, Patresque. sed plebi creverant animi ; et longe alia, quam primo instituerant, via grassabantur. Desperato enim consulum senatusque auxilio, quum in jus duci debitorem vidissent, undique convolabant. neque decretum S0exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat: neque, quum decresset, quisquam obtemperabat. Vi agebatur, metusque omnis et periculum libertatis, quum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant. Super haec timor incessit Sabini 35belli; delectaque decreto, nemo nomen dedit. furente Appio, et insectante ambitionem collegae: qui populari silentio rempublicam proderet, et ad id, quod de credita pecunia jus non dixisset, adjiceret, ut ne delectum quidem ex senatusconsulto haberet. 'non esse tamen desertam 40' omnino rempublicam, neque projectum consulare imperi'um, Se unum et suae et Patrum majestatis vindicem

* aut dele.

fore. Quum circumstaret quotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum jussit. Ille, quum a lictoribus jam traheretur, provocavit; nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi45 judicium, nisi aegre victa pertinacia foret, consilio magis et auctoritate principum, quam populi clamore. adeo supererant animi ad sustinendam invidiam. Crescere inde malum in dies, non clamoribus modo apertis, sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque colloquiis.50 Tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius Patribus mire gratus.

[ocr errors]
[ocr errors]

XXVIII. A. Virginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. Tum vero plebes, incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Aventino, facere; ne in foro subitis trepidaret consiliis, et omnia temere ac fortuito ageret. Eam rem consules rati, 5 ut erat, perniciosam, ad Patres deferunt: sed delatam consulere ordine non licuit. adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione Patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam ejus consules ad senatum rejicerent. Profecto si essent in republica 10 magistratus, nullum futurum fuisse Romae, nisi publicum, concilium. Nunc in mille curias concionesque (quum alia in Esquiliis, alia in Aventino fiant concilia) dispersam et dissipatam esse rempublicam. Unum, Hercule, virum, (id enim plus esse, quam consulem,) qualis15 Ap. Claudius fuerit, momento temporis dicussurum illos 'coetus fuisse.' Correpti consules quum, quid ergo se facere vellent, (nihil enim segnius molliusve, quam Patribus placeat, acturos,) percunctarentur, decernunt, ut delectum quam acerrimum habeant. otio lascivire plebem.20 Dimisso senatu, consules in tribunal ascendunt. citant nominatim juniores. Quum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in concionis modum negare, decipi plebem posse. Nunquam unum militem habituros, ni praestaretur fides publica. libertatem unicuique25 prius reddendam esse, quam arma danda: ut pro patria civibusque, non pro dominis, pugnent.' Consules, quid mandatum esset a senatu, videbant: sed eorum, qui intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse, invidiae suae participem: et apparebat atrox cum plebe50 certamen. Prius itaque, quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit. tum vero ad sellas consu

[ocr errors]
[ocr errors]

• Ultra

lum a prope convolavere minimus quisque natu Patrum, abdicari consulatum jubentes, et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.

XXIX. Utraque re satis experta, tum demum consules : Ne praedictum negetis, Patres conscripti, adest ingens seditio. Postulamus, ut ii, qui maxime ignaviam incre'pant, adsint nobis habentibus delectum. Acerrimi cu5 jusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus.' Redeunt in tribunal; citari nominatim unum ex iis, qui in conspectu erant, dedita opera jubent. Quum staret tacitus, et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. quo re10pulso, tum vero, indignum facinus esse,' clamitantes, qui Patrum consulibus aderant, devolant de tribunali, ut lictori auxilio essent. Sed ab lictore, nihil aliud quam prehendere prohibito, quum conversus in Patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est: in qua tamen, 15sine lapide, sine telo, plus clamoris atque irarum, quam, injuriae fuerat. Senatus, tumultuose vocatus, tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis, qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque, non sententiis magis, quam clamore et strepitu. Tandem, quum irae 20resedissent, exprobrantibus consulibus, nihilo plus sanitatis in curia, quam in foro, esse, ordine consuli coepit. Tres fuere sententiae. P. Virginius rem non vulgabat: de iis tantum, qui, fidem secuti P. Servilii consulis, Volsco, Aurunco, Sabinoque militassent bello, agendum? 25censebat. T. Lartius, Non id tempus esse, ut merita ' tantummodo exsolverentur. totam plebem aere alieno ' demersam esse: nec sisti posse, ni omnibus consulatur. quin, si alia aliorum sit conditio, accendi magis discordiam, quam sedari.' Ap. Claudius, et natura immitis, et 30efferatus hinc plebis odio, illinc Patrum laudibus, 'Non miseriis,' ait, sed licentia, tantum concitum turbarum ; ' et lascivire magis plebem, quam saevire. Id adeo malum ex provocatione natum. quippe minas esse consulum, non imperium ; ubi ad eos, qui una peccaverint, provoca35' re liceat. Agedum,' inquit, dictatorem, a quo provoca'tio non est, creemus. Jam hic, quo nunc omnia ardent, conticescet furor. Pulset tum mihi lictorem, qui sciet, 'jus de tergo vitaque sua penes unum illum esse, cujus majestatem violavit.'

[ocr errors]
[ocr errors]

с

propere.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »