Obrazy na stronie
PDF
ePub

habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his * certaminibus eram : et ob eadem haec, non, si millies 5 senatusconsulto populique jussu revocaretis, rediturus • unquam fuerim. Nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestra fortuna perpulit. quippe, ut in sua sede maneret patria, id agebatur; non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac tacerem li-10 benter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est. Quid enim repetiimus? quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si recuperatam ipsi deserimus? et quum, victoribus Gallis, capta tota urbe, Capi15 tolium tamen atque arcem Diique et homines Romani • tenuerint, habitaverint; victoribus Romanis, recuperata urbe, arx quoque et Capitolium deseretur? et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet, quam adversa fecit? Equidem, si nobis cum urbe simul positae 20 traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam • evidens namen hac tempestate rebus adfuit Romanis, ut omnem negligentiam divini cultus exemptam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res, vel adversas: invenietis omnia prospere eve25 nisse sequentibus Deos, adversa spernentibus. Jam om⚫nium primum Vejens bellum, (per quot annos, quanto labore gestum!) non ante cepit finem, quam monitu Deorum 6 aqua ex lacu Albano emissa est. Quid haec tandem urbis nostrae clades nova? num ante exorta est, quam 30 spreta vox coelo emissa de adventu Gallorum ? quam gentium jus ab legatis nostris violatum? quam a nobis, quum vindicari deberet, eadem negligentia Deorum • praetermissum? Igitur victi captique ac redempti tantum poenarum Diis hominibusque dedimus, ut terrarum $5 orbi documento essemus. Adversae deinde res admon⚫ uerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad Deos, ad sedem Jovis optimi maximi: sacra in ruina rerum ' nostrarum alia terrae celavimus, alia, avecta in finiti'mas urbes, amovimus ab hostium oculis. Deorum cul40' tum, deserti ab Diis hominibusque, tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam, et victoriam, et antiquum belli decus amissum: et in hostes, qui caeci avaritia in pondere auri foedus ac fidem fefellerunt, verte'runt terrorem fugamque et caedem.

6

[ocr errors]
[ocr errors]

LII. Haec culti neglectique numinis tanta monumenta,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

C

[ocr errors]

"in rebus humanis cernentes, ecquid sentitis, Quirites, ' quantum vixdum e naufragiis prioris culpae cladisque 'emergentes paremus nefas? urbem auspicato inauguratoque conditam habemus: nullus locus in ea non religio- 5 num Deorumque est plenus: sacrificiis solennibus non dies magis stati, quam loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes Deos, publicos privatosque, Quirites, deserturi es'tis? Quam par vestrum factum est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente C. Fabio, non minore hosti-10 um admiratione, quam vestra, conspectum est; quum inter Gallica tela degressus ex arce solenne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? An gentilitia sacra ne in 'bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos Deos etiam in pace deseri placet? et pontifices flaminesque15 negligentiores publicarum religionum esse, quam priva'tus in solenni gentis fuerit? Forsitan aliquis dicat, aut Vejis ea nos facturos, aut hue inde missuros sacerdotes ' nostros, qui faciant: quorum neutrum fieri salvis ceremoniis potest. et ne omnia generatim sacra omnesque20 percenseam Deos; in Jovis epulo num alibi, quam in Capitolio, pulvinar suscipi potest? Quid de aeternis • Vestae ignibus signoque, quod imperii pignus custodia ejus templi tenetur, loquar? quid de ancilibus vestris,. Mars Gradive, tuque Quirine pater? haec omnia in pro-25 'fano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis? Et videte, quid inter nos ac majores intersit. illi sacra quaedam in monte Albano Lavinioque nobis facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Ro"mam ad nos transferri sacra religiosum fuit: hinc sine30 piaculo in hostium urbem Vejos transferemus? Recordamini, agitedum, quoties sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu negligentia casuve praetermissum est. Modo quae res, post prodigium Albani lacus, nisi instau ratio sacrorum auspiciorumque renovatio, affectae Vejen-35 'ti bello reipublicae remedio fuit? At etiam, tanquam ' veterum religionum memores, et peregrinos Deos transtulimus Romam, et instituimus novos. Juno regina, trans' vecta a Vejis, nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die ?40 Ajo Locutio templum, propter coelestem vocem exaudi'tam in Nova via, jussimus fieri: Capitolinos ludos solen'nibus aliis addidimus; collegiumque ad id novum, aucto're senatu, condidimus. Quid horum opus fuit suscipi, si

[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

45' una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus? si nom ' voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidio'nis? si ab hostibus metu retenti sumus? De sacris loquimur et de templis: quid tandem de sacerdotibus? Nonne in mentem venit, quantum piaculi committatur ? 50' Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam, praeterquam urbs capta, movit. Flamini Diasi noctem unam manere extra urbem nefas est. Hos Ve 'jentes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales 'tuae te deserent, Vesta? et flainen peregre habitando 55 in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi 'contrahet? Quid alia, quae auspicato agimus omnia fere intra pomoerium, cui oblivioni, aut cui negligentiae da'mus? Comitia curiata, quae rem militarem conti'nent; comitia centuriata, quibus consules tribunosque 60 militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Vejosne haec transferemus? an comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab 'Diis hominibusque urbem conveniet?

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

LIII. Sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem, et ad integra omnia Vejos migrare, nec 'hic aedificando inopem plebem vexare. Hanc autem 'jactari magis causam, quam veram esse, ut ego non di5 cam, apparere vobis, Quirites, puto; qui meministis, ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam es'se, ut Vejos transmigraremus. Et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, 10' etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contra, (nec id mirati sitis prius, quam, quale sit, audieritis,) etiamsi tunc migrandum fuisset, incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. Quippe tum causa nobis in urbem cap15 tam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. non enim reliquisse victores, sed 'amisisse victi, patriam videbimur. hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessita20 tis imposuisse, ut desereremus penates nostros, exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus. et Galli evertere potuerunt Romam, quam Romani restituere non videbantur potaisse? Quid restat, nisi ut, si jam novis copiis veniant, (con

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

.6

6

stat enim vix credibilem multitudinem esse,) et habitare25 in capta ab se, deserta a vobis, hac urbe velint, sinatis? Quid? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, Aequi Volscive, faciant, ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos, vos Vejentes esse? an malitis hanc solitudinem vestram, quam urbein hostium, esse? non equidem80 video, quid magis nefas sit. Haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis ? Si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit, quam casa illa conditoris est nostri, non in casis, ritu pastorum agrestiumque, habitare est satius inter sacra penatesque35 vestros, quam exsulatum publice ire? Majores nostri, convenae pastoresque, quum in his locis nihil, praeter silvas paludesque, esset, novam urbem tam brevi aedificarunt: no Capitolio, arce incolumi, stantibus templis Deorum, aedificare a incensa piget? et, quod singuli40 facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?

[ocr errors]

LIV. Quid tandem ? si fraude, si casu Vejis incen⚫dium ortum sit, ventoque, (ut fieri potest,) diffusa flamma magnam partem urbis absumat; Fidenas inde, aut Gabios, aliamve quam urbem quaesituri sumus, quo transmigremus? Adeo nihil tenet solum patriae, nec haec 5 terra, quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet? Equidem, fatebor vobis, etsi minus injuriae vestrae, quam meae calamitatis, meminisse juvat, quum abessem, quotiescunque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles,10 campique, et Tiberis, et assueta oculis regio, et hoc coelum, sub quo natus educatusque essem. quae vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua, ut maneatis in sede vestra, quam postea, quum reliqueritis ea, macerent desiderio. Non sine causa Dii hominesque hunc15 urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur; mare vicinuin ad commoditates, nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum: regionum 20 “Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum. Argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis. - trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

a incensam.

[ocr errors]

'agitur: inter tot veterrimos populos tamdiu bella geritis; 25' quum interea, ne singulas loquar urbes, non conjuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etraria, tantum terra marique pollens, atque inter duo ma'ria latitudinem obtinens Italiae, bello vobis par est. Quod quum ita sit, quae, (malum,) ratio est, expertis alia -30 experiri, quum jam, ut virtus vestra transire alio possit, 'fortuna certe loci hujus transferri non possit? Hic Cap⚫itolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est, eo loco caput rerum summamque imperii fore. hic, quum augurato liberaretur Capitolium, Juventas 35' Terminusque maximo gaudio patrum nostrorum moveri se non passi. hic Vestae ignes, hic ancilia coelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis Dii.'

LV. Movisse cos Camillus quum alia oratione, tum ea, quae ad religiones pertinebat, maxime dicitur. sed rem dubiam decrevit vox a opportuna emissa; quod, quum senatis post paulo de his rebus in curia Hostilia habere5 tur, cohortesque, ex praesidiis revertentes, forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: 'Signifer, statue signum hic manebit.us optime.' qua voce audita, et senatus, accipere se omen,' ex curia egressus, conclamavit, et plebs circumfusa approbavit. Antiqua10ta deinde lege, promiscue urbs aedificari coepta. Tegula publice praebita est: saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet, jus factum; praedibus acceptis, eo anno aedificia perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum, omisso sui alienique discrimine, in 15vacuo aedificant. Ea est causa, ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta; formaque urbis sit occupatae magis, quam divisae, similis.

1

a opportune.

1. Praedibus acceptis.] Bonds or sureties being received.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »