Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tutem in armis habeat: usurum se eorum opera, si bellum cum Vejentibus foret. ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens: 5 cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoria sua10 tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum imma- f turo amore ad sponsum, inquit, 'oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. Sic eat, quaecunque Roma' na lugebit hostem." Atrox visum id facinus Patribus15 plebique: sed recens meritum facto obstabat. tamen raptus 15 in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut, secundum judicium, supplicii auctor esset, concilio populi advocato, Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem judicent, secundum legem facio.'20 Lex horrendi carminis erat: Duumviri perduellionem judicent. Si a Duumviris provocarit, provocatione certato si vincent, caput obnubito: infelici arbori reste 'suspendito: verberato vel intra pomoerium, vel extra pomoerium. Hac lege Duumviri creati, qui se absolvere25 non rebantur ea lege, ne innoxium quidem, posse, quum condemnassent; tum alter ex his, P. Horati, tibi perduellionem judico,' inquit: I, lictor, colliga manus.' Accesserat lictor, injiciebatque laqueum. tum Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete, Provoco.' inquit.30 a ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio patre proclamante, se filiam jure caesam judicare. ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent,35 orbum liberis facerent. Inter haec senex, juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans, Hunccine,' aiebat, quem 'modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et crucia-40 'tus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam de'forme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo Romano pe

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

a Itaque.

I legave

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

'pererunt. I, caput obnube liberatoris urbis hujus arbori 45 infelici suspende: verbera, vel intra pomoerium, modo inter illa pila et spolia hostium; vel extra pomoerium, modo intra sepulchra Curiatiorum. Quo enim ducere hunc juvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent? Non tulit populus nec 50patris lacrimas, nec ipsius parem in omni periculo animum: absolveruntque admiratione magis virtutis, quam jure causae. Itaque, ut caedes manifesta, aliquo tamen piaculo, lueretur, imperatum patri, ut filium expiaret pecunia publica. Is, quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae 55deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite adoperto, velut sub jugum misit juvenem. Id hodie quoque publice semper refectum manet. Sororium tigillum vocant. Horatiae sepulchrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.

XXVII. Nec diu pax Albana mansit. invidia vulgi, qued tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris corrupit; et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare populari5 um animos coepit. Igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus, quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos: suis per speciem societatis proditionem reservat. Fidenates, colonia Ro10mana, Vejentibus sociis consilii assumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Quum Fidenae aperte descissent, Tullus Metto, exercituque ejus ab Alba accito, contra hostes ducit. ubi Anienem transiit, ad confluentes collocat castra. Inter eum locum et Fide15nas Vejentium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Vejentem hostem dirigit suos: Albanos contra legionem Fidenatium collocat. Albano non plus animi erat, quam 20fidei. nec manere ergo, nec transire aperte ausus, sensim ad montes succedit. Inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem: fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat. Consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse Romanis, qui 25proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt: inde eques c citato equo nunciat regi, abire Al

[ocr errors]

banos. Tullus in re trepida duodecim vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori. equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium' jubet: nihil tre 'pidatione opus esse: suo jussu circumduci Albanum ex-30 ercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant.' idem imperat, ut hastas equites erigere jubeat. Id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersepsit. qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes tran-35 sit: et audiverant clara voce dictum : et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant. Itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus, fusoque Fidenatium cornu, in Vejentem, alieno40 pavore perculsum, ferocior redit. Nec illi tulere impetum: sed ab effusa fuga flumen objectum a tergo arcebat. Quo postquam fuga inclinavit: alii, arma foede jactantes, in aquam caeci ruebant; alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante45 Romana pugna atrocior fuit.

XXVIII. Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettus Tullo devictos hostes gratulatur: contra Tullus Mettum benigne alloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris jungere jubet: sacrificium lustrale in diem posterum parat. Ubi illuxit, 5 paratis omnibus, ut assolet, vocari ad concionem utrumque' exercitum jubet. Praecones, ab extremo orsi, primos excivere Albanos. hi, novitate etiam rei moti, ut regem Romanum concionantem audirent, proximi constitere. Ex composito armata circumdatur Romana legio. centurioni-10 bus datum negotium erat, ut sine mora imperia exsequerentur. Tum ita Tullus infit: Romani, si unquam ante ' alias ullo in bello fuit, quod primum Diis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hester'num id proelium fuit. Dimicatum est enim non magis15 cum hostibus, quam, quae dimicatio major atque pericu'losior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, injussu meo Albani subiere ad montes: nec imperium illud meum, se! consilium et im'perii simulatio fuit: ut nec, vobis ignorantibus deseri vos,20 'averteretur a certamine animus, et hostibus, circumveniri 'se a tergo ratis, terror ac fuga injiceretur. Nec ea culpa

[ocr errors]
[ocr errors]

'quam arguo, omnium Albanorum est. ducem secuti sunt: ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, 25' fecissetis. Mettus ille est ductor itineris hujus, Mettus 'idem hujus machinator belli, Mettus foederis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc 'insigne jam, documentum mortalibus dedero.' Centuriones armati Mettum circumsistunt. rex cetera, ut orsus 30erat, peragit. Quod bonum, faustum, felixque sit populo Romano ac mihi, vobisque, Albani, populum omnem Al'banum Romam traducere in animo est; civitatem dare'piebi; primores in Patres legere; unam urbem, unam. rempublicam facere. Ut ex uno quondam in duos popu-35' los divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.". Ad: haec Albana pubes, inermis ab armatis septa, in variis voluntatibus, communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus, Mette Fuffeti,' inquit, si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a 40' me adhibita esset. Nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea 'sancta credere, quae a te violata sunt. Ut igitur paulo 'ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipi'tem gessisti, ita jam corpus passim distrahendum dabis.'. 45 Exinde, duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum illigat Mettum. deinde in diversum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes. Avertere omnes a tanta foe-ditate spectaculi oculos.. Primum ultimumque illud sup-, 50plicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit. in aliis gloriari licet, nulli gentium mitiores placuisse poenas..

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XXIX. Inter haec jam praemissi Albam erant equites,: qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde, ductae ad diruendam urbem. quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum. 5 esse urbium solet; quum, effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita moestitia ita defixit omnium animos, ut, prae met obliti, quid relinquerent, quid secum 10ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, 1 ultimum.

L. Ultimum illud.] Supply tempus. Thus Cicero, hoc primums/ Valerius Flaccus, hoc extremum.

illud visuri, pervagarentur. Ut vero jam equitum clamor exire jubentium instabat, jam fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia imple-15 verat; raptim, quibus quisque poterat, elatis, quum larem ac penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset, relinquentes exirent: jam continens agmen migrantium impleverat vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles ex-20 audiebantur; mulierum praecipue, quum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent Deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac25 ruinis dedit. Templis tamen Deum (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est./

XXX. Roma interim crescit Albae ruinis. duplicatur civium numerus. Coelius additur urbi mons: et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae capit, ibique habitavit. Principes Albanorum in Patres, ut ea quoque pars reipublicae cresceret, legit Tullios, Servilios, 5 Quintios, Geganios, Curiatios, Cloelios: templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. et, ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adjiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit. Legiones et veteres eo-10 dem supplemento explevit, et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus Sabinís bellum indicit; genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrinque injuriae factae, ac res nequicquam erant repetitae. Tullus, ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores15 Romanos comprehensos, querebatur: Sabini, suos prius in lucum confugisse, ac Romae retentos. hae causae belli ferebantur. Sabini, haud parum memores, et suarum virium partem. Romae ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adjectione populi Albani auctam, circumspi-20 cere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Vejentes. Inde, ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis, voluntarios traxere. et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit. Publico auxilio nullo adjuti sunt. valuitque25 apud Vejentes (nam de ceteris minus mirum est) pacta

« PoprzedniaDalej »