Obrazy na stronie
PDF
ePub

sit. quem postquam castra ponere, et ad urbem accessurum10 Vejentes audivere; obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi, viribus nulla arte adjutis, tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit: persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit :15 agros rediens vastat, ulciscendi magis quam praedae studío. Eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Vejentes, pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte mulctatis in centum annos induciae datae. Haec ferme, Romulo regnante, domi militiaeque gesta: quorum20 nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae fuit; non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. ab illo enim profectu viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.25 multitudini tamen gratior fuit quam patribus; longe ante alios acceptissimus militum animis. trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum, sed etiam in расе, habuit.

XVI. His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit. nec deinde in terris Romulus 5 fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen, velut orbitatis metu icta, moestum aliquamdiu silentium ob-10 tinuit. Deinde, a paucis initio facto, Deum Deo natum, regem parentemque urbis Romanae salvere universi Romulum jubent. pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus15 taciti arguerent: manavit enim haec quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Julius, sollicita civitate desiderio regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur,201

1. Obtinuit silentium.] In silentio erat. Thus Pliny, admir a tionem obtinere, in admiratione esse.

[ocr errors]

quamvis magnae rei auctor, in concionem prodit. Ro mulus,' inquit, Quirites, parens urbis hujus, prima ho'dierna luce coelo repente delapsus, se mihi obvium dedit. 'quum, perfusus horrore venerabundusque adstitissem, 25' petens precibus, ut contra intueri fas esset; Abi, nuncia, 'inquit, Romanis, Coelestes ita velle, ut mea Roma caput 'orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant; sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis 'Romanis resistere posse. haec,' inquit, locutus, sublimis 30' abiit.' Mirum, quantum illi viro, nuncianti haec, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit.

XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. a nec dum a singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones: inter ordines certabatur. oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii 5 mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde Pa10tres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatum irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur. et esse igitur aliquod caput placebat ; et nemo alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque 15in singulas decurias creatis, qui summae rerum praees sent, consociant. decem imperitabant, unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat: annuumque intervallum regni fuit. id ab re, quod nunc quoque tenet 20nomen, Interregnum appellatum. Fremere deinde plebs ; multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultra rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa po25testate populo permissa, ut non plus darent juris, quam detinerent, decreverunt enim, ut, cum populus regem jussisset, id sie ratum esset, si Patres auctores fierent

a Nec dum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat. factionibus inter ordines certabatur.

hodieque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem jus, vi adempta. priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt.30 Tum interrex, concione advocata: Quod bonum, faustum, felixque sit,' inquit, Quirites, Regem create; ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fient.' Adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio videren-35 tur, id modo sciscerent juberentque, ut Senatus decerneret, qui Romae regnaret.

XVIII. Inclyta justitia religioque ea tempestate Numae Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam aetate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinae ejus, quia non extat alius, falso Samium Pythagoran edunt: quem, Ser- 5 vio Tullio regnante Romae, centum amplius post annos, in ultima Italiae ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum aemulantium studia coetus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabínos, aut quo linguae commercio, quenquam10" ad cupiditatem discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque non tam peregrinis artibus, quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum: quo15 genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numae, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur; tamen, neque se quisquam, nec factionís suae alium, nec denique Patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi, ad unum 20 omnes Numae Pompilio regnum deferendam decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque Deos consuli jussit. inde ab augure (cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad25 a Qua fuma.

1. Hodieque funt.] A difficult passage.-Glareanus proposes that it should read ademptum-Sigonius understands vi as referring to the tribunitian power; others approve the following version, In the enacting of laws and the election of magistrates this same right is now claimed by the people, its efficacy being lost; the Senate determining the question by their authority before the people vote.

meridiem versus consedit. Augur ad laevam ejus, capite" velato, sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, regiones 30ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit. Signum contra, quo longissime conspectum oculi ferebant; animo finivit. Tum, lituo in laevam manum translato, dextra in caput Numae imposita, precatus est ita: Jupiter pater, si est 35' fas, hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, 'regem Romae esse, a uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines, quos feci.' Tum peregit verbis auspicia, quae mitti vellet. quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

3

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam, legibusque ac moribus de integro condere parat. quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militia animos; mitigandum fero5 cem populum armorum desuetudine ratus, Janum, ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit: apertus, ut in armis esse civitatem; clausus, pacatos circa omnespopulos, significaret. Bis deinde post Numae_regnum clausus fuit: semel T. Manlio consule, post Punicum 10primum perfectum bellum: iterum, quod nostrae aetati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab Imperatore Caesare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac foederibus junxisset animos, positis externorum periculo15rum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis seculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est. qui. quum descendere ad animos sine aliquo commento mira20culi non posset, simulat sibi cum Dea Egeria congressus nocturnos esse: ejus se monitu, quae acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum. praeficere. Atque omnium primum, ad cursum lunae, in duodecim menses describit annum. quem (quia tricenos 25dies singulis mensibus luna. non explet, desuntque dies solido anno, qui1 solstitiali circumagitur orbe) intercalaa Ut tua signa nobis certa ac clara sint.

1. Solstitiali.] Solari. For an account of the ancient cycles see Priestley's Lectures on History-Lect. 14.

ribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis, dies congruerent. 1Idem nefastos dies fastosque fecit: quia aliquando nihil cum30 populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quanquam ipse plurima sacra obibat; ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quam Numae, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella; ne sacra regiae vicis de- 5 sererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. huic duos flamines adjecit: Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum. his, ut assiduae templi1 antistites essent, stipendium de publico statuit: virgini tate aliisque ceremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicaeque pictae insigne dedit, et super tunicam aeneum pectori tegumen: coelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ; ac per15 urbem ire canentes carmina eum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontificem deinde Numam Marciam, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pe-20cunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit: ut esset, 2 quo consültüm plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec coelestes modo ceremonias, sed justa quoque funebria pla-25 candosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quaeque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque curarentur: ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

1. Ilem-fecit.] Dies fasti were days when public business was. transacted: dies nefasti were days when no public assemblies were held, and justice was not administered at the tribunals.

2. Quo.] The ancients declined qui and quis without changing the q into c in the dative; which, to distinguish from the nominative, they wrote quoi: the i was afterwards dropped, and hence we find quo in the dative,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »