Obrazy na stronie
PDF
ePub

[ocr errors]

'ma.

[ocr errors]

nihil aliud, hostem se fatendo prope denunciavit, ut ar-25 ma caperetis: hic, negando bella esse, arma vobis ademit, nudosque servis vestris et exsulibus objecit./Et vos (C. Claudii pace, et P. Valerii mortui loquar) prius in clivum Capitolinum signa intulistis, quam hos hostes de foro tolleretis? Pudet Deorum hominumque. quum30 'hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum 'dux, profanatis omnibus, in cella Jovis optimi maximi habitaret, Tusculi ante, quam Romae, sumpta sunt arIn dubio fuit, utrum L. Mamilius Tusculanus dux, an P. Valerius et C. Claudius consules Romanam35 arcem liberarent: et qui ante Latinos, ne pro se qui'dem ipsis, quum in finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus; nunc, nisi Latini sua sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus. Hoc est, tribuni, 'auxilium plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam40 objicere? Scilicet, si quis vobis humillimus homo de ve'stra plebe, (quam partem, velut abruptam a cetero po'pulo, vestram patriam peculiaremque rempublicam fecistis,) si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nunciaret, ferendum auxilium putaretis. Jupiter45 optimus maximus, exsulum atque servorum septus ar 'mis, nulla humana ope dignus erat? et hi postulant, ut 'sacrosancti habeantur, quibus ipsi Dii neque sacri, neque sancti sunt? At enim, divinis humanisque obruti sceleribus, legem vos hoc anno perlaturos dictitatis ?05 Tum hercule illo die, quo ego consul sum creatus, male gesta respublica est, pejus multo, quam quum P. Valerius consul periit, si tuleritis. Jam primum omnium,' inquit, Quirites, in Volscos et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo est. Nescio quo fato magis bellantes,55 'quam pacati, propitios habemus Deos. quantum periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito, quam re ipsa 'experiri, est melius.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XX. Moverat plebem oratio consulis: erecti Patres restitutam credebant rempublicam: consul alter, comes animosior, quam auctor, suscepisse collegam priorem actionem tam gravis rei facile passus, in 1 peragendis con

1. Peragendis.] Negotiis, or some similar word, is here to be supplied. The consul claimed, for his part, the performing of the ordinary duties of the consular office.

[ocr errors]
[ocr errors]

5 sularis officii partem ad se vindicabat. Tum tribuni, eludentes velut vana dicta, persequi quaerendo, quonam 'modo exercitum educturi consules essent, quos delectum habere nemo passurus esset?' 'Nobis vero,' inquit Quinctius, nihil delectu opus est; quum, quo tempore 10' P. Valerius ad recipiendum Capitolium arma plebi dedit, 'omnes in verba juraverint, conventuros se jussu consulis, nec injussu abituros. Edicimus itaque, omnes qui in verba jurastis, crastina die armati ad lacum Regillum 'adsitis.' Cavillari tum tribuni, et populum exsolvere 15' religione velle: privatum eo tempore Quinctium fuisse, quum sacramento adacti sint.' Sed nondum haec, quae nunc tenet seculum, negligentia Deum venerat: nec interpretando sibi quisque jusjurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat. Igi20tur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de a proferendo exercitu agere. eo magis, quod, et augures jussos adesse ad Regillum lacum, fama exierat, locumque 1 inaugurari, ubi auspicato cum populo agi posset; ut, quicquid Romae vi tribunicia rogatum esset, id comitiis 25' ibi abrogaretur. Omnes id jussuros, quod consules vellent. neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum: et tribunos, si eo adveniant, in alia turba Quiritium subjectos fore consulari imperio. Terrebant haec sed ille maximus terror animos agitabat, quod 30saepius Quinctius dictitabat, se consulum comitia non habiturum. Non ita civitatem aegram esse, ut consue* tis remediis sisti possit. dictatore opus esse reipublicae, ut, qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis, sentiat, sine provocatione dictaturam esse."

·

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

35 XXI. Senatus in Capitolio erat. eo tribuni cum perturbata plebe veniunt. multitudo clamore ingenti, nunc consulum, nunc Patrum, fidem implorant. nec ante moverunt de sententia consulem, quam tribuni, se in auctoritate Patrum futuros esse, polliciti sunt. Tunc, referente con5 sule de tribunorum et plebis postulatis, senatusconsulta fiunt, Neque tribuni legem eo anno ferrent, neque con'sules ab urbe exercitum educerent. In reliquum magis'tratus continuari, et eosdem tribunos refici, judicare senatum contra rempublicam esse.' Consules fuere in

[ocr errors]

a perterrendo.

1. Inaugurari,] To be consecrated. Vid. § 17. note.

[ocr errors]
[ocr errors]

Patrum potestate: tribuni, reclamantibus consulibus, re-10 fecti. Patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. Nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. Mirer,' inquit, si vana ' vestra, Patres conscripti, auctoritas ad plebem est? Vos 'elevatis eam. quippe, quia plebs senatusconsultum in15 'continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis, ne temeritati multitudinis cedatis: tanquam id sit plus posse in civitate, plus levitatis ac licentiae habere. levius enim vaniusque profecto est, sua decreta et ' consulta tollere, quam aliorum. Imitamini, Patres con-20 'scripti, turbam inconsultam: et, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccetis potius, quam alii vestro recte faciant: dum ego ne imiter tribunos, nec me contra senatusconsultum consulem renunciari patiar. Te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Roma-25 'num hac licentia arceas: et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, ut non honorem meum a te impedi'tum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiamque, quae ex continuato eo impenderet, levatam putem.' Communiter inde edicunt, Ne quis L. Quinctium con-30 sulem faceret. si quis fecisset, se id suffragium non ob'servaturos.'

[ocr errors]
[ocr errors]

.

6

XXII. Consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. Census actus eo anno. lustrum, propter Capitolium captum, consulem occisum, condi religiosum fuit. Q. Fabio, L. Cornelio consulibus, principio anni statim res turbulentae. Instigabant ple- 5 bem tribuni. bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici nunciabant. jam Antii Volscorum legiones esse: et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam. aegreque impetratum a tribunis, ut bellum praeverti sinerent. Consules inde partiti provincias. Fabio, ut10 Antium legiones duceret, datum: Cornelio, ut Romae praesidio esset; ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum veniret. Hernici et Latini jussi milites dare ex foedere : duaeque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit. Postquam ad diem praestitu-15 tum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde, lustrato exercitu, Antium profectus, haud procul oppido stativisque hostium consedit. Ubi quum

1. Praeverti.] Vid. Lib. 2. § 24. note.

Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimica20re non ausi, quemadmodum quieti vallo se tutarentur, pararent; postero die Fabius, non permixtam unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit. Ipse erat medius cum legionibus Romanis. inde signum observare jussit, ut pariter et 25socii rem inciperent, referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item, suae cuique parti post principia collocat. Ita trifariam adortus castra circumvenit: et, quum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. Transgressus inde munitiones, pavidam Soturbam inclinatamque in partem unam castris expellit. Inde effuse fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat, quum ad id spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus, parte victoriae fruitur, territos caedendo. Magna et in castris et extra munimenta caedes 35fugientium fuit: sed praeda major; quia vix arma secum efferre hostis potuit. deletusque exercitus foret, ni fugientes silvae texissent.

XXIII. Dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi, 2 robore juventutis praemisso, arcem Tusculanam improviso nocte capiunt: reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias. 5 Haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata, movent Romanos haud secus, quam si Capitolium captum nunciaretur. adeo et récens erat Tusculanorum meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium videbatur. Fabius, omissis omnibus, praedam ex 10castris raptim Antium convehit. Ibi modico praesidio relicto, citatum agmen Tusculum rapit. nihil praeter arma, et quod cocti ad manum fuit cibi, ferre militi licuit. Commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. Aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitus consul 15castra Aequorum oppugnabat: partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. Vi nunquam eo subiri potuit. fames postremo inde detraxit hostem. Quo postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub jugum ab Tusculanis missi. hos, ignominiosa fuga 20domum se recipientes, Romanus consul in Algido conse

2. Suae.] Some read sua, referring to principia; others suos, referring to equites. The text may be supported: Virgil.

sua quaque sub arbore poma.

2. Robore juventutis praemisso.] Vid. Lib. 2. § 65. note.

[ocr errors]

cutus, ad unum omnes occidit. Victor ad Columen, (id Ioco nomen est,) exercitu a relicto castra locat. Et alter consul, postquam moenibus jam Romanis, pulso hoste, periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. Ita bifariam consules ingressi hostium fines, ingenti certami-25 ne hinc Volscos, hinc Aequos populantur. Eodem anno descisse Antiates, apud plerosque auctores invenio. L. Cornelium consulem id bellum gessisse, oppidumque cepisse, certum affirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores ejus rei mentio est, non ausim.

30 XXIV. Hoc bello perfecto, tribunicium domi bellum Patres territat. Clamant, fraude fieri, quod foris teneatur exercitus: frustrationem eam legis tollendae esse. se ⚫ nihilo minus rem susceptam peracturos.' Obtinuit tamen P. Lucretius praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in 5 adventum consulum differrentur. Erat et nova exorta causa motus. A. Cornelius et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus haud dubie testis in Kaesonem exstitisset, diem dixerant. multis enim emanabat indiciis, neque fratrem Volscii, ex quo semel fuerit aeger, unquam 10 non modo visum in publico, sed ne assurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensium mortuum: nec his temporibus, in quae testis crimen conjecisset, Kaesonem Romae visum affirmantibus, qui una meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse.15 1ni ita esset, multi privatim ferebant Volscio judices. Quum ad judicium ire non auderet, omnes eae res, in unum congruentes, haud magis dubiam damnationem Volscii, quam Kaesonis Volscio teste fuerat, faciebant. In mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo,20 nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta utraque res in consulum adventum est. Qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant tribunos. At illi, (etenim extremum anni jam erat,) quar-2 tum affectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem

a reducto.

1. Ni ita esset.] This was the form of the sponsin. The plaintiff charged the defendant with the breach of some law, the defendant denies his guilt. The plaintiff then offers to pledge a certain amount to be forfeited ni ita esset. The defendant, in return, offers a pledge of his innocence. In the text, the plaintiff propos es some judge before whom the question should be tried.

-25

« PoprzedniaDalej »