Opera

Przednia okładka
Harding, Mavor, et Lepard, 1824 - 338

Z wnętrza książki

Spis treści

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 18 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
Strona 77 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Strona 325 - Aut agitur res in scenis aut acta refertur. Segnius irritant animos demissa per aurem, 180 Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus...
Strona 177 - Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.
Strona 323 - Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge. Scriptor honoratum si forte reponis Achillem, 120 Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis ; Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes. Si quid inexpertum scenae committis, et audes 125 Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Strona 38 - PARCUS deorum cultor et infrequens Insanientis dum sapientiae Consultus erro, nunc retrorsum Vela dare atque iterare cursus Cogor relictos : namque Diespiter, Igni corusco nubila dividens Plerumque, per purum tonantes Egit equos volucremque currum, Quo bruta tellus et vaga flumina, Quo Styx et invisi horrida Taenari Sedes Atlanteusque finis Concutitur.
Strona 333 - Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit ; dictae per carmina sortes ; Et vitae monstrata via est; et gratia regum Pieriis tentata modis ; ludusque repertus Et longorum operum finis : ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Strona 266 - Kursus, quid virtus et quid sapientia possit, utile proposuit nobis exemplar Ulixen, qui domitor Troiae multorum providus urbes et mores hominum inspexit latumque per aequor, 20 dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa pertulit, adversis rerum immersabilis undis. Sirenum voces et Circae pocula nosti ; quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, sub domina meretrice fuisset, turpis et excors 25 vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Strona 262 - ... nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles; nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Strona 123 - Monte decurrens velut amnis imbres Quem super notas aluere ripas Fervet immensusque ruit profundo Pindarus ore...

Informacje bibliograficzne