Obrazy na stronie
PDF
ePub

Verum age et his, qui se lectori credere malunt,
Quam spectatoris fastidia ferre superbi,
Curam redde brevem; si munus. Apolline dignum
Vis complere libris, et vatibus addere calcar,
Ut studio majore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala sæpe Poëtæ,
(Ut vineta egomet cædam mea) cum tibi librum
Solicito damus, aut fesso; cum lædimur, unum
Si quis amicoram est ausus reprendere versum ;
Cum loca jam recitata revolvimus irrevocati;
Cum lamentamur, non apparere labores
Nostros, et tenui deducta poëmata filo :
Cum speramus eo rem venturam, ut, simul atque
Carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas.
Sed tamen est operæ pretium cognoscere, quales
Ædituos habeat belli spectata domique
Virtus, indigno non committenda poëtæ.
Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Chœrilus, incultis qui versibus et male natis
Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
Sed veluti tractata notam labemque remittunt
Atramenta, fere scriptores carmine fœdo
Splendida facta linunt. Idem rex ille, poëma
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto vetuit ne quis se, præter Apellen,
Pingeret, aut alius Lysippo duceret æra
Fortis Alexandri vultum simulantia. Quod si
Judicium subtile videndis artibus illud

Ad libros et ad hæc Musarum dona vocares,
Bœotûm in crasso jurares aëre natum.
At neque dedecorant tua de se judicia, atque
Munera, quæ multa dantis cum laude tulerunt,
Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtæ :
Nec magis expressi vultus per ahenea signa,
Quam per vatis opus mores animique virorum
Clarorum apparent. Nec sermones ego mallem
Repentes per humum, quam res componere gestas,
Terrarumque situs et flumina dicere, et arces
Montibus impositas, et barbara regna, tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem,
Claustraque custodem pacis cohibentia Janum,
Et formidatam Parthis te principe Romam;
Si, quantum cuperem, possem quoque. Sed neque parvum
Carmen majestas recipit tua, nec meus audet
Rem tentare pudor, quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem, stulte quem diligit, urguet;
Præcipue cum se numeris commendat et arte:
Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium quod me gravat: ac neque ficto
In pejus vultu proponi cereus usquam,
Nec prave factis decorari versibus opto :
Ne rubeam pingui donatus munere, et una
Cum scriptore meo capsa porrectus aperta,
Deferar in vicum vendentem tus et odores,
Et piper, et quicquid chartis amicitur ineptis.

EPISTOLA II.

AD JULIUM FLORUM.

FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni,
Si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat; Hic et
Candidus, et talos a vertice pulcher ad imos,
Fiet eritque tuus nummorum millibus octo;
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles;
Litterulis Græcis imbutus, idoneus arti
Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda:
Quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti :
Multa fidem promissa levant, ubi plenius æquo
Laudat venales, qui vult extrudere, merces :
Res urguet me nulla; meo sum pauper in ære:
Nemo hoc mangonum faceret tibi: non temere a me
Quivis ferret idem; semel hic cessavit, et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenæ.
Des nummos, excepta nihil te si fuga lædit.
Ille ferat pretium, pœnæ securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex:
Insequeris tamen hunc, et lite moraris iniqua.
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
Talibus officiis prope mancum; ne mea sævus
Jurgares ad te quod epistola nulla veniret.
Quid tum profeci, mecum facientia jura

Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod Exspectata tibi non mittam carmina mendax.

Luculli miles collecta viatica multis

Ærumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

Perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti

Iratus pariter, jejunis dentibus acer,

Præsidium regale loco dejecit, ut aiunt,
Summe munito, et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum, donis ornatur honestis;
Accipit et bis dena super sestertia nummûm.
Forte sub hoc tempus castellum evertere prætor
Nescio quod cupiens, hortari cœpit eundem
Verbis, quæ timido quoque possent addere mentem.
I, bone, quo virtus tua te vocat; i pede fausto,
Grandia laturus meritorum præmia: quid stas ?
Post hæc ille catus, quantumvis rusticus, Ibit,
Ibit eo quo vis, qui zonam perdidit, inquit.
Romæ nutriri mihi contigit, atque doceri
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adjecere bonæ paulo plus artis Athenæ;
Scilicet ut possem curvo dignoscere rectum,
Atque inter silvas Academi quærere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato;
Civilisque rudem belli tulit æstus in arma,
Cæsaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis, inopemque paterni
Et laris et fundi, paupertas impulit audax

Ut versus facerem: sed, quod non desit, habentem

Quæ poterunt unquam satis expurgare cicutæ,
Ni melius dormire putem quam scribere versus ?
Singula de nobis anni prædantur euntes;
Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poëmata. Quid faciam vis ?
Denique non omnes eadem mirantur amantque:
Carmine tu gaudes; hic delectatur Iambis;
Ille Bioneis sermonibus, et sale nigro.
Tres mihi convivæ prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.

Quid dem? quid non dem? renuis tu, quod jubet alter ;
Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Præter cetera, me Romæne poëmata censes
Scribere posse, inter tot curas totque labores ?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
Omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino; visendus uterque;
Intervalla vides humane commoda.
Verum

Puræ sunt plateæ, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemtor;
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum ;
Tristia robustis luctantur funera plaustris;
Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus.
I nunc, et versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbes
Rite cliens Bacchi, somno gaudentis et umbra :
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere, et contracta sequi vestigia vatum ?
Ingenium, sibi quod vacuas desumsit Athenas,

« PoprzedniaDalej »