Obrazy na stronie
PDF
ePub

Liberum et erectum, præsens hortatur et aptat ?
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar îsdem;
Nec sequar aut fugiam, quæ diligit ipse vel odit:
Olim quod vulpes ægroto cauta leoni
Respondit, referam: Quia me vestigia terrent
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Belua multorum es capitum : nam quid sequar? aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica: sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant:
Multis occulto crescit res fœnore. Verum
Esto, aliis alios rebus studiisque teneri;
Iidem eadem possunt horam durare probantes ?
Nullus in orbe sinus Baiis prælucet amœnis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est ?
Nil ait esse prius, melius nil cœlibe vita;
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo ?
Quid pauper? ride: mutat cœnacula, lectos,
Balnea, tonsores; conducto navigio æque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curtatus inæquali tonsore capillos
Occurri, rides: si forte subucula pexæ
Trita subest tunicæ, vel si toga dissidet impar,
Rides. Quid, mea cum pugnat sententia secum ?

Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit ?
Æstuat, et vitæ disconvenit ordine toto ?
Diruit, ædificat, mutat quadrata rotundis ?
Insanire putas solennia me, neque rides,
Nec medici credis, nec curatoris egere
A prætore dati; rerum tutela mearum
Cum sis, et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam, sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum ;
Præcipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

EPISTOLA II.

AD LOLLIUM.

TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romæ, Præneste relegi;
Qui, quid sit pulchrum, quid turpe; quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Græcia Barbariæ lento collisa duello,
Stultorum regum et populorum continet æstus.
Antenor censet belli præcidere causam :
Quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden:

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi.

Seditione, dolis, scelere, atque libidine, et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulyssem;
Qui domitor Trojæ, multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit; latumque per æquor,
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circæ pocula nosti;
Quæ si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus, vel amica luto sus.
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopæ, nebulones, Alcinoique
In cute curanda plus æquo operata juventus;
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
Ad strepitum citharæ cessatum ducere curam.
Ut jugulent hominem, surgunt de nocte latrones;
Ut teipsum serves, non expergisceris? atqui
Si noles sanus, curres hydropicus: et ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis et rebus honestis;
Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur,
Quæ lædunt oculum, festinas demere; si quid
Est animum, differs curandi tempus in annum ?
Dimidium facti, qui cœpit, habet: sapere aude;
Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam,

Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
Labitur, et labetur in omne volubilis ævum.
Quæritur argentum, puerisque beata creandis
Uxor, et incultæ pacantur vomere silvæ.
Quod satis est cui contigit, hic nihil amplius optet.
Non domus et fundus, non æris acervus et auri
Ægroto domini deduxit corpore febres,
Non animo curas. Valeat possessor oportet,
Si comportatis rebus bene cogitat uti.

Qui cupit aut metuit, juvat illum sic domus et res,
Ut lippum pictæ tabulæ, fomenta podagram,
Auriculas citharæ collecta sorde dolentes.

Sincerum est nisi vas; quodcumque infundis, acescit.
Sperne voluptates: nocet emta dolore voluptas.
Semper avarus eget: certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis:
Invidia Siculi non invenere tyranni

Majus tormentum. Qui non moderabitur iræ,
Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,
Dum pœnas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est: animum rege: qui, nisi paret,
Imperat: hunc frænis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam qua monstret eques. Venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta reçens, servabit odorem

Testa diu. Quod si cessas, aut strenuus anteis
Nec tardum opperior, nec præcedentibus insto.

EPISTOLA III.

AD JULIUM FLORUM.

JULI Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos, Hebrusque nivali compede vinctus,
An freta vicinas inter currentia turres,

An pingues Asiæ campi collesque morantur ?

Quid studiosa cohors operum struit? Hæc quoque curo;
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit ?
Bella quis et paces longum diffundit in ævum ?
Quid Titius, Romana brevi venturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
Fastidire lacus et rivos ausus apertos ?

Ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet, auspice Musa ?
An tragica desævit et ampullatur in arte?
Quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus,
Privatas ut quærat opes, et tangere vitet
Scripta, Palatinus quæcunque recepit Apollo;
Ne, si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus. Ipse quid audes ?
Quæ circumvolitas agilis thyma ? non tibi parvum

« PoprzedniaDalej »