Obrazy na stronie
PDF
ePub

Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos

Sit licet, hoc, Cerinthe, tuo tenerum est femur, aut crus
Rectius; atque etiam melius persæpe togatæ.

Adde huc, quod mercem sine fucis gestat; aperte
Quod venale habet, ostendit; nec, si quid honesti est,
Jactat habetque palam, quærit quo turpia celet.
Regibus hic mos est, ubi equos mercantur, opertos
Inspiciunt; ne si facies (ut sæpe) decora
Molli fulta pede est, emtorem inducat hiantem;
Quod pulchræ clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte? ne corporis optima Lynceis
Contemplere oculis, Hypsæa cæcior illa

Quæ mala sunt spectes. O crus! O brachia! verum
Depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronæ, præter faciem, nil cernere possis,
Cætera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
Hoc facit insanum) multæ tibi tum officient res :
Custodes, lectica, ciniflones, parasitæ ;
Ad talos stola demissa, et circumdata palla ;
Plurima, quæ invideant pure apparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Cois tibi pæne videre est
Ut nudam; ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri, pretiumque avellier, ante
Quam mercem ostendi? Leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit :

Cantat et apponit. Meus est amor huic similis; nam
Transvolat in medio posita, et fugientia captat.
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores,
Atque æstus, curasque graves e pectore pelli ?
Nonne cupidinibus statuit natura modum? quem,
Quid latura, sibi quid sit dolitura negatum,
Quærere plus prodest, et inane abscindere soldo ?
Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quæris
Pocula? num esuriens fastidis omnia præter

Pavonem rhombumque ? tument tibi cum inguina, num, si
Ancilla aut verna est præsto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi ?

[ocr errors]

Non ego; namque parabilem amo Venerem, facilemque.
Illam, Post paulo; Sed pluris; Si exierit vir ;
Gallis; hanc, Philodemus ait, sibi, quæ neque magno
Stet pretio, neque cunctetur, cum est jussa, venire :
Candida rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa
Nec magis alba velit, quam det natura, videri.
Hæc, ubi supposuit dextro corpus mihi lævum,
Ilia et Ægeria est: do nomen quodlibet illi.
Nec vereor ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet;
Cruribus hæc metuat, doti deprensa, egomet mî;
Discincta tunica fugiendum est, ac pede nudo,
Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama.
Deprendi miserum est: Fabio vel judice vincam.

SATIRA III.

IN OBTRECTATORES ET SUPERCILIUM STOICUM.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati;
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quicquam proficeret: si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret, Io Bacche! modo summa
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quattuor ima.
Nil æquale homini fuit illi: sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem; persæpe velut qui
Junonis sacra ferret: habebat sæpe ducentos,
Sæpe decem servos: modo reges atque tetrarchas
Omnia magna, loquens : modo, Sit mihi mensa tripes, et
Ccha salis puri, et toga quæ defendere frigus,
lamvis crassa, queat. Decies centena dedisses
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis: noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi, Quid tu ?
Nullane habes vitia? Imo alia, et fortasse minora.
Mænius absentem Novium cum carperet; Heus tu,
Quidam ait, ignoras te? an ut ignotum dare nobis
Verba putas? Egomet mî ignosco, Mænius inquit.

Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,

Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,

Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius? At tibi contra

Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.

Iracundior est paulo ? minus aptus acutis
Naribus horum hominum? rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus
In pede calceus hæret? At est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam: at tibi amicus: at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur; amatorem quod amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant; veluti Balbinum polypus Hagnæ.
Vellem in amicitia sic erraremus, et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At, pater ut gnati, sic nos debemus, amici
Si quod sit vitium, non fastidire: strabonem
Appellat Pætum pater: et Pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus: hunc Varum, distortis cruribus; illum
Balbutit Scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit? frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paulo est? concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior, atque
Plus æquo liber? simplex fortisque habeatur.

Caldior est? acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit? multum est demissus homo: illi
Tardo, cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum ?
(Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina) pro bene sano
Ac non incauto, fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis, et est, qualem me sæpe libenter
Obtulerim tibi, Mæcenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone? molestus!
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!.
Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est,
Qui minimis urguetur. Amicus dulcis, ut æquum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet: amari
Si volet hac lege, in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius. Æquum est,
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,
Cætera item nequeunt stultis hærentia: cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur? ac res
Ut quæque est, ita suppliciis delicta coërcet ?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus
Semesos pisces tepidumque ligurrierit jus,

« PoprzedniaDalej »