Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina. Quid rides ? mutato nomine, de te Fabula narratur. Congestis undique saccis Indormis inhians, et tanquam parcere sacris Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis. Nescis quo valeat nummus? quem præbeat usum ? Panis ematur, olus, vini sextarius: adde, Queis humana sibi doleat natura negatis. An vigilare metu exanimem, noctesque diesque Formidare malos fures, incendia, servos, Ne te compilent fugientes: hoc juvat? horum Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. At si condoluit tentatum frigore corpus, Aut alius casus lecto te affixit; habes qui Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te Suscitet, ac reddat natis carisque propinquis ? Non uxor salvum te vult, non filius: omnes Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ. Miraris, cum tu argento post omnia ponas, Si nemo præstet quem non merearis amorem ? Au, si cognatos, nullo natura labore Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos; Infelix operam perdas; ut si quis asellum In campo doceat parentem currere frænis ? Denique sit finis quærendi; quoque habeas plus, Pauperiem metuas minus; et finire laborem Incipias, parto quod avebas; ne facias quod
Ummidius quidam (non longa est fabula) dives Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se Non unquam servo melius vestiret; ad usque Supremum tempus, ne se penuria victus Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
Quid mi igitur suades? ut vivam Nævius? aut sic Ut Nomentanus? Pergis pugnantia secum Frontibus adversis componere? non ego, avarum Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem. Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli. Est modus in rebus; sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Illuc, unde abii, redeo; nemon' ut avarus A Se probet? at potius laudet diversa sequentes ? Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat? neque se majori pauperiorum Turbæ comparet? hunc atque hunc superare laboret ? Sic festinanti semper locupletior obstat: Ut cum carceribus missos rapit ungula currus, Instat equis auriga suos vincentibus, illum Præteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum Dicat, et exacto contentus tempore vitæ Cedat, uti conviva satur, reperire queamus. Jam satis est; ne me Crispini scrinia lippi Compilasse putes, verbum non amplius addam.
AMBUBAIARUM collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne Mæstum ac solicitum est cantoris morte Tigellî; Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse Dicatur, metuens, inopi dare nolit amico, Frigus quo duramque famem depellere possit. Hunc si perconteris, avi cur atque parentis Præclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, Omnia conductis coëmens obsonia nummis ; Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis. Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis, Dives agris, dives positis in fænore nummis. Quinas hic capiti mercedes exsecat; atque Quanto perditior quisque est, tanto acrius urguet; Nomina sectatur, modo sumta veste virili, Sub patribus duris, tironum. Maxime, quis non, Juppiter, exclamat, simul atque audivit? Pro quæstu sumtum facit hic. Vix credere possis, Quam sibi non sit amicus: ita ut pater ille, Terentî Fabula quem miserum nato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.
Si quis nunc quærat, Quo res hæc pertinet? Illuc; Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. Malthinus tunicis demissis ambulat; est qui Inguen ad obscænum subductis usque facetus : Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum: Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas, Quarum subsuta talos tegat instita veste : Contra alius nullam, nisi olente in fornice stantem. Quidam notus homo cum exiret fornice; Macte Virtute esto, inquit sententia dia Catonis.
Nam simul ac venas inflavit tetra libido,
Huc juvenes æquum est descendere, non alienas
Permolere uxores. Nolim laudarier, inquit,
Sic me, mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operæ pretium, procedere recte Qui mœchis non vultis, ut omni parte laborent; Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque hæc rara cadat dura inter sæpe pericla. Hic se præcipitem tecto dedit: ille flagellis Ad mortem cæsus: fugiens hic decidit acrem Prædonum in turbam: dedit hic pro corpore nummos : Hunc perminxerunt calones: quin etiam illud Accidit, ut quidam testes caudamque salacem Demeteret ferrum. Jure omnes. Galba negabat. Tutior at quanto merx est in classe secunda! Libertinarum dico, Sallustius in quas
Non minus insanit, quam qui mœchatur: at hic, si, Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus Esse; daret quantum satis esset, nec sibi damno Dedecorique foret: verum hoc se amplectitur uno: Hoc amat, hoc laudat; Matronam nullam ego tango: Ut quondam Marsæus, amator Originis, ille Qui patrium mimæ donat fundumque laremque, Nil fuerit mî, inquit, cum uxoribus unquam alienis ; Verum est cum mimis, est cum meretricibus; unde Fama malum gravius, quam res, trahit. An tibi abunde Personam satis est, non illud, quicquid ubique
Officit, evitare? bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter- Est in matrona, ancilla, peccesve togata ?
Villius in Fausta Sullæ gener, hoc miser uno Nomine deceptus, pœnas dedit usque superque Quam satis est; pugnis cæsus, ferroque petitus; Exclusus fore, cum Longarenus foret intus. Huic si mutonis verbis mala tanta videntis
Diceret hæc animus; Quid vis tibi ? numquid ego a te Magno prognatum deposco consule cunnum Velatumque stola, mea cum conferbuit ira ? Quid responderet? Magno patre nata puella est. At quanto meliora monet, pugnantiaque istis, Dives opis natura suæ, si tu modo recte Dispensare velis, ac non fugienda petendis Immiscere! Tuo vitio, rerumne labores, Nil referre putas ? Quare, ne pœniteat te, Desine matronas sectarier, unde laboris
« PoprzedniaDalej » |