Obrazy na stronie
PDF

LINGONENSE,

AUCTORITATE ILLUS. ET R. R. D. DOMINI

L. M. A. DE SIMIANE DE GORDES,

EPISCOPl DUCIS LINGONENSIS, EDITUM;

ET AB ILLUS. AC R.R. D. D. JOANNE-FRANCISCO

MARTIN DE BOISVILLE,

EPISCOPO DIVIONENSI,

HECOGNITUM, EMENDATUM, DENUOQUE TYPIS MANDATUM.

[graphic]

DIVIONE,

APUD DOUILLIER, BIBLIOPOLAM,

NEC NON R. R. D. D. EPISCOPI TYPOGRAPHUM.

M. DCCC. XXII.

[ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

DECRETUM.

o Mnibus et singulis Parochis et Presbyteris Dicecesis nostrae, Mandamus et expresse injungimus ut hoc praesenti Rituali Lingonensi a Nobis emendato et de novo in lumen edito, utantur.

Quapropter Joanni-Nicolao-Alex. Douillier, Typographo nostro, facultatem illud lypis mandandi et vendendi, per praesentes concedimus.

Divione, 21 Octobris 1822.

\ JOANNES-FRANCISCUS, Erisc. Diviow. LUDOVICUS MAR. ARMAND.

DE SIMIANE DE GORDES,

Dei et sanctce Sedis Apostolicce gratid Episcopus Dux Lingonensis, Par Francice, primus Regince Eleemosyjiarius j omnibus Parochis et cceteris Presbyteris in Urbe et Dioscesi Lingonensi constitutis:

[ocr errors]

SALUTEM IN CHRISTO JESU.

ix dum ex summa Dei misericordia et benignitate ad apicem Pontificalem nos evecti fuimus , ciim inter praecipuas tanti munerispartes esse duximus, urgentibus cunctis nostrae Diascesis necessitatibus sine cunctationeprovidere. Cum verd Sacramentorum Jidelibus rit£ et sancte ministrandorum ritus inter nobiliora Sacerdotalis Ojficii munera locum habeat, sine ulla temporis intermissione quoquo par fuit studio , in examinandd Sacramentorum dispensationis formd, diligenter incubuimus. Ex quo nobis compertum fuit, Rituali quod tunc erat in usu multa ad Sacerdotum instructionem necessaria deesse; illorum maccimS, qui institutas ab Ecclesia pro rebus sacris dignd tractandis caeremonias, scire atque exercere tenentur; und£ occasio nata est in nostra Dicecesi Romano potiiis Rituali, aliisque extraneis, quam Dioccesano, ad uniuscujusque libitum utendi. Quapropter ut confusam hanc rituum caeremoniarumve njarietatem e medio tolleremus, distractis et usu consumptis veteris Ritualis exemplaribus ad Sacramentorum dignitatem attendentes , ut novum Rituale, omnia ad dignam ipsorum administrationem necessaria complectens, in lucem ederetur, nihil sollicitudinis nostrae Pastoralis praetermisimus. Ciimque ea essent

omnium nostrae Dioecesis Rectorum vota, ut operi inchoato suprema tandemilli manus imponeretur, votis ad Dei gloriam , Ecclesiae suae sanctae decus,plebisque nohis commissae salutem spectantibus , studia nostra libenter contulimus , eoqueJine effecimus, ut quod feliciter c&ptum fuerat absolutd perficeretur: quod cum exactd atque ut expectabamus non sine magno emolumentopraestitum sit. Nos auctoritatepraesentium de Venerabilium Fratrum nostrorum Decani, Canonicorum et Capituli consilio , omnibus ac singulis ad quos Sacramentorum administratio ex officio vel commissione in Diascesi nostra spectat, Mandamus et praecipimus ut hoc praesenti Rituali de novo in lucem edito in posterum utantur. Caeterum per viscera Domini Nostri JESU-CHRISTl Parochos omnes et Presbyteros in Urbe et Diaecesi Lingonensi constitutos adhortamur, ut ad melius et facilius adimplendum sanctum, quoda summo animarum Pastore acceperunt ministerium, semel in anno integrum hoc Rituale attente legant. Quia verd ex rubrieis, seu ritibus in ipso nostro Rituali contentis nihil addiy nihilque detrahi volumus, omnibus Typographis ne absque nostra licentia imprimatur, aut impressumproponatur vel reclpiatur, expressdprohibemus. De Dei misericordid confidimus, fore ut hanc nostram in edendo hoc Rituali sollicitudinem acceptam et gratam habere dignaturus sit, atque deinceps in omnibus nostrae Dicecesis locis Sacramentorum administratio ad Christi Domini Pastorum Principis gloriam, animarum sanctificationem, omniumque fdelium Ecclesiae Ministrorum solatium profutura sit. Datum Lingonis in Palatio nostro Episcopali decimo Kalendas Julii (zz JuniiJ, anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo septuagesimo nono.

« PoprzedniaDalej »