Obrazy na stronie
PDF
ePub

sitâ priùs pœnitentiâ publicâ, quæ criminis atrocitati respondeat; ut dum ipsi sese corrigunt, abstergant etiam scandalum quod creârunt: juxta decreta sacrosancti Concilii Tridentini, nostraque in hanc rem statuta in primo, et tertio nostræ Provinciæ Concilio: nec satisfactiones has pœnitentiasque publicas commutare præsumat in secretas, nisi priùs à nobis speciali ad id factâ potestate.

Et ut liberiùs agat cum pœnitente suo (quemadmodùm tanti muneris ratio postulat), majoremque auctoritatem habeat apud eum, iis in rebus quas illius saluti judicabit esse necessarias, non avaritiam tantùm, sed et illius suspicionem omnem à se procul amoveat.

In primis autem nec verbis, nec nutibus, aut alio signo, vel in confessione, vel etiam ratione Confessionis, pecuniam, aut aliam quamlibet rem efflagitabit: quin et palàm faciet omnibus, non verbis tantùm, sed etiam actibus, ab his omnibus sese vehementer abhorrere. Si quandò pœnitenti præscribat ut Missas aliquot celebrandas curet, eas ne sibi aut Ecclesiæ suæ, aut etiam Monasterio applicet.

Idem omninò servabit, si quam satisfactionem imponat, aut propter incerta quædam debita, aut vota fortè commutata, aliaque similia.

Majorem etiam cautionem adhibebit, ne aut pecuniam, aut alia recipiat, quorum facienda sit restitutio, nisi fortè, si celandi poenitentis necessitas urgeat: quo quidem casu, curabit diligenter, ut schedulam ab eo recipiat, cui restitutio facta fuerit, quâ restitutam per eum summam compertum sit; eamdem posteà pœnitenti traditurus. Sic deniquè in omnibus se geret, ut ne vel minima quidem appareat avaritiæ suspicio.

V.

CANONES

ALIQUOT POENITENTIALES,

Ex Burchardo, Ivóne, Anselmo, aliisque collectoribus, tum verò præcipuè ex Pœnitentiali Romano desumpti, et pro Decalogi ratione dispositi.

PRAECEPTUM I.

Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Qui à Fide Catholica desciscens, intimo, summoque præ

UI

varicationis suæ dolore affectus ad Ecclesiam redierit, pœnitentiam aget annis decem. Quo temporis spatio decurso ei communio præstari debet.

Qui cum Judæo cibum sumpserit, pœnitens erit dies decem, pane et aquâ victitans.

Qui auguriis et divinationibus servierit, quive incantationes diabolicas fecerit, pœnitens erit annos septem.

Mulier incantatrix pœnitentiam aget annum, vel ut alio canone cavetur, annos septem.

Qui herbas medicinales cum incantationibus collegerit, pœnitentiam aget dies viginti.

Qui magos consuluerit, quive domum suam induxerit," aliquid arte magicâ exquirendi causâ, in pœnitentia erit annos quinque.

Qui ædes magicis cantionibus lustrat, aliudve tale admittit; et qui ei consentit, quive consulit, in pœnitentia erit annos quinque.

Si quis ligaturas, aut fascinationes fecerit, pœnitens erit annos duos, per legitimas ferias.

Si quis in codicibus, aut in tabulis, sorte ductâ, res futuras requisierit, pœnitens erit dies quadraginta. Respiciens furta in astrolabio, annis duobus.

PRÆCEPTUM II.

Non assumes nomen Dei tui in vanum.

Quicumque sciens pejeraverit, quadraginta dies in pane et aqua; et septem sequentes annos poeniteat, et nunquàm sit sine pœnitentia, et nunquàm in testimonium recipiatur, et post hæc communionem percipiat.

Qui perjurium in Ecclesia fecerit, pœnitentiam aget annos decem.

Si quis per cupiditatem pejeraverit, omnes res suas vendet, et pauperibus distribuet, et monasterium ingressus jugi se pœnitentiæ subdet.

Si quis coactus, necessitateque aliquâ impulsus, perjurium commiserit, in pœnitentia erit quadragesimis tribus.

Qui compellit alium ut falsum juret, quadraginta dies in pane et aqua, et septem annos in pœnitentia erit.

Si quis se jurejurando obstrinxerit, ut cum aliquo litiget, nec pacem cum eo reconciliet, pœnitentiam aget dies quadraginta in pane et aqua, per annum à sacra communione segregatus ad charitatem verò celeriter redeat.

Si quis per capillum Dei, aut per caput ejus juraverit, si semel nesciens fecerit, pœnitens aquâ et pane septem dies victitet: si secundò, ac tertiò monitus, idem fecerit, dies quindecim. Si per cœlum, aut per aliam aliquam creaturam, dies item quindecim.

Si quis blasphemat, tamdiù pœnitens erit, quamdiù impœnitens permansit.

Si quis Deum, vel beatam Mariam Virginem, vel aliquem Sanctum publicè blasphemaverit: pro foribus Ecclesiæ diebus Dominicis septem in manifesto, dum Missarum solemnia aguntur, stet, ultimoque ex illis die sine pallio, et calceamentis, ligatus corrigià circa collum, septemque præceden

tibus feriis sextis in pane et aqua jejunet, Ecclesiam nullo modo tunc ingressurus: singulis item septem illis diebus Dominicis, tres, aut duos, aut unum pauperem pascat, si potest, alioquin aliâ pœnitentiâ afficiatur: recusans Ecclesiæ ingressu interdicatur, in obitu Ecclesiasticâ sepulturâ careat. Dives à Magistratu mulctetur pœnâ solidorum quadraginta, alioqui triginta, seu viginti.

De hoc detestabili peccato extat sanctio Leonis decimi, Pontificis, in Concilio Lateranensi, sessione nonâ.

PRÆCEPTUM III.

Sabbata sanctifices.

Qui opus aliquod servile die Dominico, Festove fecerit, pœnitentiam aget tres dies in pane et aqua.

Qui die Dominico opus terrenum fecerit, qui navigaverit aut equitârit, dies septem pœnitentiam aget.

Si quis ante Ecclesias, vel die Festo, saltationes, quas ballationes vocant, fecerit, emendationem pollicitus, pœnitentiam aget annis tribus. In Græco codice, Clericus deponatur, laicus excommunicetur.

in

Si quis pransus Missæ interfuerit, pœnitens erit dies tres pane et aqua.

Si quis sacram Communionem sumpserit post aliquam, vel minimam degustationem, pœnitentiam aget dies decem in pane et aqua.

Si quis in Ecclesia confabuletur, cùm divina fiunt, pœnitens erit dies decem in pane et aqua.

Si quis jejunia indicta violârit, pœnitentiam aget dies vi ginti in pane et aqua.

In Quadragesima, carne sine inevitabili necessitate vescens in Pascha non communicet, ac prætereà à carne abstineat. Qui in Quadragesima jejunium violaverit, pro uno die pœnitentiam aget dies septem.

Si quis jejunium quatuor temporum non custodierit, pœnitens erit dies quadraginta in pane et aqua.

Qui

Qui neglexerit in quatuor his solemnitatibus, die Cœnæ Domini, in Pascha, Pentecoste, et in Natali Domini sacram communionem sumere, aget pœnitentiam in pane et aqua dies viginti

in

PRÆCEPTUM IV.

Habeas in honore parentes.

Qui parentibus maledixerit, quadraginta dies pœnitens sit pane et aqua.

Qui parentes injuriâ affecerit, tres annos.

Qui percusserit, annos septem.

Qui expulerit, tamdiù poenitens, quamdiù in impietate permanserit.

Si quis contra Episcopum, Pastorem, et Patrem suum insurrexerit, uno in loco, Monasteriove poenitentiam aget omnibus diebus vitæ suæ. Addit Gratianus, ut in primis omnia bona ejus proscriptione publicentur, deindè in uno monasterio, etc.

Eâdem pœnitentiâ afficiatur, qui contra Presbyterum.

Si quis in eo conspiraverit, ut Episcopi doctrinam, vel præcepta irrideat, vel subsannet, aget in pane et aqua pœnitentiam dies quadraginta. Quâ pœnitentiâ etiam afficiatur, si quis ita conspiraverit, ut ejus ministrorum præcepta

contemnat.

Si quis item Presbyteri, Parochive sui præcepta irriserit, pœnitens item erit dies quadraginta in pane et aqua. PRÆCEPTUM V.

Non Occides.

Qui Presbyterum occiderit, pœnitentiam aget annos duodecim

;

Qui vel ipse, vel de ejus consilio, aliquem Ecclesiastici ordinis hominem, aut Psalmistam, Ostiarium, aut Lectorem, aut Exorcistam, aut Acoluthum, aut Subdiaconum, aut Diaconum, aut Presbyterum, per singulos Ordines sin

Hhh

« PoprzedniaDalej »