Obrazy na stronie
PDF
ePub

sitâ priùs poenitentiâ publicâ, quæ criminis atrocitati respondeat; ut dui ipsi sese corrigunt, abstergant etiam scandaIum quod creârunt: juxta decreta sacrosancti Concilii Tridentini, nostraque in hanc rem statuta in primo, et tertio nostræ Provinciæ Concilio: nec satisfactiones has poenitentiasque publicas commutare præsumat in secretas, nisi priùs à nobis speciali ad id factâ potestate.

Et ut liberiùs agat cum pænitente suo ( quemadmodùm tanti muneris ratio postulat), majoremque auctoritatem habeat apud eum , iis in rebus quas illius saluti judicabit esse necessarias, non avaritiam tantùm, sed et illius suspicionem omnem à se procul amoveat.

In primis autem nec verbis, nec nutibus, aut alio signo, vel in confessione, vel etiam ratione Confessionis, pecuniam, aut aliam quamlibet rem efflagitabit: quin et palàm faciet omnibus, non verbis tantùm , sed etiam actibus, ab his omnibus sese vehementer abhorrere. Si quandò poenitenti præscribat ut Missas aliquot celebrandas curet, eas ne sibi aut Ecclesiæ suæ, aut etiam Monasterio applicet.

Idem omninò servabit, si quam satisfactionem imponat, aut propter incerta quædam debita, aut vota fortè commutata, aliaque similia.

Majorem etiam cautionem adhibebit, ne aut pecuniam , aut alia recipiat, quorum facienda sit restitutio, nisi fortè, si celandi poenitentis necessitas urgeat: quo quidem casu, curabit diligenter, ut schedulam ab eo recipiat, cui restitutio facta fuerit, quâ restitutam per eum summam compertum sit; eamdem posteà poenitenti traditurus. Sic denique in omnibus se geret, ut ne vel minima quidem appareat avaritiæ suspicio.

V.

CANONES ALIQUOT POENITENTIALES, Ex Burchardo, Ivône, Anselmo, aliisque collec

toribus, tum verò præcipuè ex Pænitentiali Romano desumpti, et pro Decalogi ratione dispositi.

PR AE CEPTUM I. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Ourà Fide Catholica desciscens, intimo, summoque præ. varicationis suæ dolore affectus ad Ecclesiam redierit, pæni. tentiam aget annis decem. Quo temporis spatio decurso ei communio præstari debet.

Qui cum Judæo cibum sumpserit, pænitens erit dies decem, pane et aquâ victitans.

Qui auguriis et divinationibus servierit, quive incantationes diabolicas fecerit, pænitens erit annos septem.

Mulier incantatrix pænitentiam aget annum, vel ut alio canone cavetur, annos septem.

Qui herbas medicinales cum incantationibus collegerit, pænitentiam aget dies viginti.

Qui magos consuluerit, quive domum suam induxerit, aliquid arte magicâ exquirendi causâ, in pænitentia erit annos quinque.

Qui ædes magicis cantionibus lustrat, aliudve tale admittit; et qui ei consentit, quive consulit, in pænitentia erit annos quinque.

Si quis ligaturas, aut fascinationes fecerit, pænitens erit annos duos, per legitimas ferias.

; Si quis in codicibus, aut in tabulis, sorte ducta , res futuras requisierit, poenitens erit dies quadraginta.

Respiciens furta in astrolabio, annis duobus.

PRÆCEPTUM II.

Non assumes nomen Dei tui in vanum. Quicumque sciens pejeraverit, quadraginta dies in pane et aqua; et septem sequentes annos poeniteat, et nunquàm sit sine pænitentia, et nunquàm in testimonium recipiatur, et post hæc communionem percipiat.

Qui perjurium in Ecclesia fecerit, poenitentiam aget annos decem.

Si quis per cupiditatem pejeraverit, omnes res suas vendet, et pauperibus distribuet, et monasterium ingressus jugi se poenitentiæ subdet.

Si quis coactus, necessitateque aliquâ impulsus, perjurium commiserit, in poenitentia erit quadragesimis tribus.

Qui compellit alium ut falsum juret , quadraginta dies in pane et aqua, et septem annos in pænitentia erit.

Si quis se jurejurando obstrinxerit, ut cum aliquo litiget, nec pacem cum eo reconciliet, poenitentiam aget dies quadraginta in pane et aqua, per annum à sacra communione segregatus : ad charitatem verò celeriter redeat.

Si quis per capillum Dei, aut per caput ejus juraverit, si semel nesciens fecerit, pænitens aquâ et pane septem dies victitet: si secundo, ac tertiò monitus, idem fecerit, dies quindecim. Si per coelum, aut per aliam aliquam creaturam , dies item quindecim.

Si quis blasphemat, tamdiù pænitens erit , quamdiù impoenitens permansit.

Si quis Deum, vel beatam Mariam Virginem , vel aliquem Sanctum publicè blasphemaverit: pro foribus Ecclesiæ diebus Dominicis septem in manifesto, dum Missarum solemnia aguntur, stet, ultimoque ex illis die sine pallio, et calceamentis, ligatus corrigià circa collum , septemque præceden

CIL

tibus feriis sextis in pane et aqua jejunet, Ecclesiam nullo modo tunc ingressurus : singulis item septem illis diebus Dominicis, tres, aut duos, aut unum pauperem pascat, si potest, alioquin aliâ pænitentiâ afficiatur: recusans Ecclesiæ ingressu interdicatur, in obitu Ecclesiasticâ sepulturâ careat. Dives à Magistratu mulctetur pænâ solidorum quadraginta, alioqui triginta, seu viginti.

De hoc detestabili peccato extat sanctio Leonis decimi, Pontificis, in Concilio Lateranensi, sessione nonâ.

PRÆCEPTUM III.

Sabbata sanctifices. Qui opus aliquod servile die Dominico , Festove fecerit, pænitentiam aget tres dies in pane et aqua.

Qui die Dominico opus terrenum fecerit, qui navigaverit aut equitârit, dies septem poenitentiam aget.

Si quis ante Ecclesias, vel die Festo, saltationes, quas ballationes vocant, fecerit, emendationem pollicitus, pænitentiam aget annis tribus. In Græco codice, Clericus deponatur, laicus excommunicetur.

Si quis pransus Missæ interfuerit, poenitens erit dies tres in pane et aqua.

Si quis sacram Communionem sumpserit post aliquam, vel minimam degustationem, pænitentiam aget dies decem in pane et aqua.

Si quis in Ecclesia confabuletur, cùm divina fiunt, ponitens erit dies decem in pane et aqua.

Si quis jejunia indicta violârit, pænitentiam aget dies viginti in pane et aqua.

In Quadragesima, carne sine inevitabili necessitate vescens in Pascha non communicet, ac prætereà à carne abstineat.

Qui in Quadragesima jejunium violaverit, pro uno die poenitentiam aget dies septem.

Si quis jejunium quatuor temporum non custodierit, pænitens erit dies quadraginta in pane et aqua.

[ocr errors]

Qui neglexerit in quatuor his solemnitatibus, die Conæ Domini, in Pascha, Pentecoste, et in Natali Domini sacram communionem sumere, aget poenitentiam in pane et aqua dies viginti

PRÆCEPTUM IV.

iabeas in honore parentes. Qui parentibus maledixerit, quadraginta dies pænitens sit in pane et aqua.

Qui parentes injuriâ affecerit, tres annos.
Qui percusserit, annos septem.

Qui expulerit, tamdiù poenitens, quamdiù in impietate permanserit. * Si quis contra Episcopum, Pastorem, et Patrem suum insurrexerit, uno in loco, Monasteriove poenitentiam aget' omnibus diebus vitæ suæ. Addit Gratianus, ut in primis omnia bona ejus proscriptione publicentur, deindè in uno monasterio , etc.

Eâdem poenitentiâ afficiatur, qui contra Presbyterum.

Si quis in eo conspiraverit, ut Episcopi doctrinam, vel præcepta irrideat, vel subsannet, aget in pane et aqua poenitentiam dies quadraginta. Quâ poenitentiâ etiam afficiatur, si quis ita conspiraverit, ut ejus ministrorum præcepta contemnat.

Si quis item Presbyteri, Parochive sui præcepta irriserit, poenitens item erit dies quadraginta in pane et aqua.

PRÆCEPTUM V.

Non Occides. Qui Presbyterum occiderit, poenitentiam aget annos duodecim ;

Qui vel ipse, vel de ejus consilio, aliquem Ecclesiastici ordinis hominem, aut Psalmistam, Ostiarium, aut Lectorem, aut Exorcistam, aut Acoluthum, aut Subdiaconum, aut Diaconum, aut Presbyterum, per singulos Ordines sin;

Hhh

« PoprzedniaDalej »