Obrazy na stronie
PDF
ePub

Advertant prætereà non iis solùm negandam esse absolutionem, qui sincerum constansque animi propositum nondùm conceperint abstinendi à peccatis, verùm et iis etiam, qui licèt illud jam jam se concepisse affirment, dicunt tamen non putare se ab iis abstenturos; nisi magna cum animi propensione recipiant se facturos ea omnia, sine quibus prudens Confessarius ad eadem reversuros probabiliter æstimet.

Eos insuper monitos volumus, differendam esse absolutionem, donec aliqua correctio appareat, iis pœnitentibus quos verisimile sit ad eadem semper peccata redituros, quidquid contrà affirment: cujusmodi sunt præsertim juvenes otio ut plurimùm dediti, qui majorem vitæ suæ partem insumunt in ludis, comessationibus, ebrietatibus et impudicitiis, blasphemi, detractores, turpiloquio addicti, innumerisque id genus vitiis, qui semel tantùm quotannis sub finem Quadragesimæ sese Sacerdoti sistunt ad confessionem, sicut et universim omnes, qui per plures annos in iisdem peccatis perseverant, abjecto omni correctionis studio. Sciant deniquè non posse se iis impendere beneficium absolutionis, qui peccati mortalis occasionem omnem fugere seriò non proposue

rint.

Quoniam autem omnium plurimùm interest ut Confessarii sententiam hanc nostram plenè intelligant, fusiùs ea de re disserendum duximus, Vocatur ergò peccati mortalis occasio quidquid illius causa esse potest, sive ad id inducat per se, aut etiam per accidens ex consuetudine pœnitentis, quem habitâ ratione anteactæ vitæ prudenter judicat Confessarius ad peccatum reversurum, quamdiù in eadem occasione versabitur. Inter occasiones primi generis, sive quæ ex se naturaque sua semper, aut ferè semper ad peccatum inducunt, hæc meritò censeri possunt: aleatorium omnem ludum profiteri, aleatores domi suæ recipere et fovere, cum eo aut eâ habitare, qui, cùm soleas Deum offendere, sive idipsa expetierit, sive aliam quamlibet ob causam perseverare in eadem conversatione, colloquiis, aspectibus mutuis, similibusque aliis incentivis libidinis,

Quare

Quare si pœnitens in harum omnium aliqua præsente versetur, putà retineat eam apud se personam, quâ solet abuti ad peccatum, non debet Confessarius, priùs absolutionem impertiri, quàm ab ea reipsâ, et de facto sese separaverit. Quod autem ad alias spectat, ut aleam, conversationem, mutuos aspectus, nutus impudicos, aliaque libidinis incentiva, ad absolutionem percipiendam sufficit, si ab iis in posterum abstinere, sed verè, sincerèque promittat; nisi tamen, si quis datis jam aliàs iisdem promissis, ea fugere neglexerit: quo in casu differendam absolutionem censemus, donec aliqua ejus emendatio appareat. Quia tamen contingit aliquandò, ut citra grave periculum scandalumve ab iis nequeat sese poenitens expedire, præscriptas infrà regulas servabit Confessarius.

Primò differet illius absolutionem, donec certa et indubitata præbeat signa animi in melius commutati. Si verò absolutionem differre non possit, quin pœnitentem exponat gravi infamiæ periculo, tum si contritum certis quibusdam ex notis videat, aut ita mente affectum, ut ad omnia remedia paratus sit, quæ ad illius emendationem necessaria judicaverit prudens Sacerdos, altiora præscribet et utiliora; putà ut solus cum sola nunquàm conveniat; imponet et preces orationesque, imò et corporis macerationem aliquam, et imprimis frequentem Confessionis usum, similiaque exercitia, quæ si in se recipiat, tum debebit eum Confessarius absolvere. Si verò servatâ diligenter hac disciplinâ, aut à se, aut ab alio quolibet Sacerdote, qui ejusdem anteà confessiones exceperit nihiloseriùs corrigatur, absolutionem non antè impertietur, quàm occasionem hanc omnem penitùs resciderit, aut consultis nobis (quod facere debet suppresso semper nomine pœnitentis) deprehenderit aliam nos tenere sententiam.

Occasiones secundi generis eæ sunt, quæ non inducunt per se homines ad peccatum, sed per accidens tantùm habitâ ratione personarum; quales sunt quædam res licitæ quidem ex se, in quibus tamen si diutiùs aliquis perseveraverit, verisimile sit ad eadem quæ commisit peccata rediturum. Talia

G gg

plerisque sunt hodiè sæculi nostri vitia, bellum, mercatura, Magistratus, Advocati Procuratorisque professio, et similia exercitia, in quibus qui sæpiùs mortaliter peccaverit, blasphemiis, furtis, calumniis, odiis, fraudibus, perjuriis, cùm noverit in eodem versari se discrimine, si perseveret, nec ulla ratio suadeat adversùs peccatum firmiorem fore quàm anteà, præsumere debet ad eadem crimina sese reversurum. Quare qui sic affecti sunt, aut professioni suæ renuntiare tenentur, ut sentit Beatus Augustinus, aut eam certè exercere cum consilio pii cujusdam prudentisque Sacerdotis, qui eum non absolvat, cùm probabiliter videt ad eadem peccata rediturum, si iisdem in occasionibus permaneat; sed certum constituat tempus, ut experiatur num verè correctioni studeat. Hoc autem cò diligentiùs observandum est, quod incuriâ Confessariorum, in artes plerasque et professiones irrepserint vitia innumera, gravissimaque peccata, sine quibus jam videtur ne innocentissimas quidem artes posse exerceri.

Cùm recipiuntur Magistratus, ea solemni sæpè Sacramento promittuntur quæ nunquàm servantur; apud Jurisconsultos, Advocatos, et Procuratores, favorem prava litigantium intentio, defensionemque injustitia reperit;

Milites publicè favent duello, odiis, homicidiis, aleæ, blasphemiis, rapinis, et impudicitiis ;

Mercatores usuras palàm exercent, pro sinceris fucatas merces plerumquè proponunt, pretiis justo longè majoribus omnia vendunt, frequentia sunt apud eos perjuria, fraudesque in solvendis peagiis et vectigalibus, aliaque innumera;

Artifices totis diebus Festis operi suo incumbunt, adeò ut plerique jam Deum non colant, nec sacris unquàm concionibus intersint, familiæque inspirent eumdem utriusque contemptum:

Undè fit ut eorum plurimi vitam omnem in peccatis mortalibus traducant; adeòque absolutionis sint prorsùs incapaces. Ante omnia autem danda opera est, ut abstrahantur ab occasionibus quæ improbitatem hanc aluerunt, reddanturque fortiores quàm anteà. Continget autem si paulò accu

ratiùs, exactiùsque Confessarius interroget ut plurimos fortassè deprehendat, qui ne semel quidem integram, et omni ex parte absolutam confessionem fecerit : quod cùm animadverterit, monebit ad perfectam renovationem debere eos, non tantùm certa præbere correctionis indicia, artemque et professionem quæ adeò perniciosa fuerit omninò deserere, sed et accuratam totius vitæ confessionem instituere, et gravia etiam accipere remedia.

Oportebit eum severiorem esse, rigidioremque circa eas actiones et exercitia, quæ reipublicæ inutilia sunt, aut minimè necessaria, quæ licèt ex se, naturâque suâ, certò homines non inducant in peccatum mortale, dant tamen propensionem aliquam ad malum, et sæpissimè pertrahunt ad diversa peccata: Hujusmodi sunt Choreis interesse, cum blasphemis sæpiùs versari, aut rixæ deditis, popinas frequentare, indulgere otio, et id genus alia, quæ consuetudinem afferunt peccandi mortaliter: Tum absolutionem non debet impertiri, quin his omnibus renuntiet pœnitens, spondeatque deinceps ea cavere diligenter.

Si tamen spem aliquam de suo pœnitente Confessarius concipit, semel iterùmque poterit absolutionem indulgere, eâ tamen semper lege, ut si in iis diutiùs immoretur, eam posteà differat, donec certis et evidentibus indiciis constet illum ab his occasionibus penitùs esse segregatum.

Confessarius maximam debet adhibere prudentiam in imponendis pœnitentiis et satisfactionibus, ne si leviores injungat, ludibrio exponat exponat clavium potestatem, et alieni peccati particeps fiat; aut si graviores fuerint, vel eas respuant pœnitentes, vel etiam receptas nunquàm integrè perficiant.

Quamobrem tenetur Confessarius apprimè nosse pœnitentiales Canones. Quamvis enim possit, imò et debeat eos pro sua prudentia temperare, prout videbitur habitâ ratione contritionis, et personæ qualitatis, aliarumque circumstantiarum, convenit tamen ut eos observet semper, et iis tanquam regulis adhærescat. Quamvis enim præscriptas illis Canonibus pœnitentias non injungat, debet tamen eorum ob oculos pœ

nitentis severitatem exponere, ut vehementiorem saltem indè contritionem concipiat, eòque promptior fiat et alacrior ad leviorem subeundam, quò majorem esse noverit erga se Christianosque omnes Ecclesiæ clementiam, quæ bona matris instar, antiquam Ecclesiarum omnium disciplinam pro suorum infirmitate temperet.

Curet Confessarius, ut, quoad fieri poterit, satisfactiones peccatis anteà commissis respondeant; quod fiet, si pro peccatis carnis, e. g. jejunia, vigilias, peregrinationes, cilicia similiaque exercitia præscribat, quibus caro domari et subigi possit.

Pro peccatis Avaritiæ, præter restitutiones necessarias eleemosynas imponet, habitâ tamen semper ratione facultatum pœnitentis.

Superbiæ aliisque peccatis spiritûs conveniens admodùm pœnitentia est oratio, in quâ anima prostrata coram Deo novas ab eodem vires, novumque vigorem recipit, quo fortiùs resistat hujusmodi peccatis.

Iis qui ad discenda Religionis nostræ Mysteria negligentiores fuerint, præscribet ut concionibus intersint, et per aliquod tempus scholas frequentent doctrinæ Christianæ.

Eos qui nullum habent pietatis sensum, tepidos, quosque vix afficiant quæ ad propriam salutem pertinent, jubebit Ecclesias frequentare, officiis divinis interesse, et sæpiùs in oratione versari.

Gravissimas pænitentias blasphemis imponet, pro gravitate criminis juxta præscripta sacrorum Canonum, summorum Pontificum decreta, Lateranense Concilium, et statuta Synodorum hujus nostræ Provinciæ.

Quare debet Confessarius magnam adhibere prudentiam in observanda qualitate conditioneque personarum: sic fiet ut nec pauperes obliget ad erogandas eleemosynas, nec jejunia communiter præscribat iis, qui ex labore manuum suarum

victum

quærunt.

Caveat etiam Confessarius, ne peccatores publicos, quique aliis gravi scandalo fuerint, absolvat unquàm, non impo

« PoprzedniaDalej »