Obrazy na stronie
PDF
ePub

no illius. Exprimendum autem est, illudne peccatum, quod revelatur, verè fuerit commissum, an confictum : num referatur asserendo, dubitando, vel ex auditu aliorum qui fide parùm digni sunt: an multorum vel unius tantùm peccatum renuntietur, an apud unum tantùm vel multos referatur, si indè notabilis aut levis infamia vel damnum aliud secutum sit?

An in re gravi murmuraverit de vita aliorum maximè hominum honoratorum, ut sunt Prælati, Sacerdotes, Religiosi, et honestæ feminæ ?

An secretum sibi commissum revelaverit?

An revelaverit id quod in secreto vidit vel audivit?

An aliis sit adulatus, laudando eos in re quæ erat peccatum, vel eos defendendo.

An aliorum litteras aperuerit, et an malo fine?

An temerarium aliquod judicium habuerit de factis vel dictis proximi, interpretando in deteriorem partem quod poterat accipi in bonam, et condemnando eum in corde suo de peccato mortali: an verò solùm de illo malè suspicatus sit?

An animo obligandi se aliquid alteri promiserit, et posteà sine causa legitima promissionem acceptatam non servaverit? Quod est peccatum mortale, quandò res quæ promittitur, est notabilis, aut ex defectu promissionis sequitur damnum aliquod notabile proximi.

CIRCA Peccatum Superbiæ.

An judicaverit se bona quæ habet corporis, animi, et fortunæ, non habere à Deo, sed à se et sua industria: aut si quidem judicat se illa habere à Deo, sed tamen præsumat se propriis meritis, sine divina gratia accepisse, non dando per omnia gloriam Deo?

An vanè existimaverit se habere virtutem, quam non. habet; vel se esse, qui non est; vel plus esse, quàm est; contemnendo alios tanquam sibi inferiores?

An gloriatus sit in re aliquâ, quæ sit peccatum mortale? v. g. quod se vindicaverit, etc.

An ut magnifieret, jactaverit se de aliquo bono, vel de aliquo malo à se perpetrato, idque (sive verum sit, sive falsum) cum injuria Dei aut proximi?

An fuerit ambitiosus, inordinatè desiderando honores et dignitates, et idcircò quædam fecerit quæ non debebat?

An ne parvifieret ab aliis, fecerit aliquid quod non debebat, cum scandalo proximi; aut omiserit facere quod debebat, ut corrigere vel reprehendere alios, conversari cum bonis, confiteri, aliaque opera Christiana exercere?

An pertinaciter veritatem impugnaverit, vel ne se humiliaret aut videretur victus, manserit obstinatus in defendendis contra conscientiam erroribus manifestis?

An per arrogantiam alios contempserit, faciendo aliquid in eorum dedecus et contemptum?

An ex fastu et superbiâ nimios sumptus fecerit in vestiendis famulis, et in aliis vanitatibus suo statui non convenientibus? De aliis peccatis capitalibus nihil hîc adjiciendum duximus, quoniam satis de iis dictum est suprà.

CIRCA peccata aliena in genere.

An malum dederit consilium, vec auctor fuerit alteri, ut malum committeret?

An præceperit, vel coegerit aliquem committere aliquod peccatum ?

An consenserit peccatis aliorum, eaque approbârit?

An provocârit alios ad peccandum?

An adulando iis qui malè agunt, vel laudando ipsa opera mala, auctor fuerit aliis peccandi?

An, cùm posset et deberet, non manifestârit aliorum peccata iis, quorum officium erat ea corrigere?

An puniendo, vel removendo occasionem, ut debebat, non impediverit aliquod peccatum ?

An omiserit reprehendere vel admonere peccantes, cùm deberet et posset?

An fuerit socius, vel quocumque modo particeps peccati aliorum?

Hi autem modi, quibus participari potest peccatis alienis, sequentibus versibus comprehenduntur:

Consulo, Præcipio, Consentio, Provoco, Laudo, Non Retego culpam, non Punio, non Reprehendo, Protego, Participoque, meum in caput ista redundant. PRAETER HAEC OMNIA, qui habent aliquod officium, gradum, vel exercitium particulare, examinandi sunt circa defectus et peccata, quæ tali statui vel exercitio sigillatìm possunt contingere, secundùm obligationem quam quisque in eo habet.

II.

REVOCATIO

OMNIUM INDULTORUM

Quibusvis Religionibus, Societatibus, etc. quomodolibet concessorum audiendi Secularium Confessiones absque Ordinarii examine et approbatione.

URBANUS PAPA VIII. ad futuram rei memoriam. Cùm,

sicut accepimus, aliquibus Religiosis quorumdam Ordinum, seu Congregationum à Sede Apostolica indultum fuerit, ut Sacramentales personarum Confessiones audire valeant, etiamsi ab Episcopis Diocesanis ad id examinati et approbati non fuerint; nec desint qui temerè asseverint, hoc ipsum Privilegium cæteris quoque aliorum Ordinum Regularibus competere, ex amplissimis Privilegiorum communicationibus, quas ab eadem Sede Apostolica obtinuerunt et hinc saluberrimum Sacri Concilii Tridentini decreto desuper sancitum penitùs evertatur; Nos huic malo opportunè providere volen

tes,

tes, De venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Regularium præpositorum consilio, omnia et singula Indulta hujusmodi, audiendi secularium Confessiones absque Ordinarii examine et approbatione quibusvis Collegiis, Capitulis, Religionibus, Societatibus, etiam Societati Jesu, Congregationibus, et Ordinibus, tam Mendicantium, quàm non Mendicantium, necnon Monachorum quorumcumque etiam S. Benedicti, Cisterciensium, et Carthusiensium, ac etiam quibusvis Militiis, etiam Hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani, ac quibuscumque Ecclesiis, etiam Patriarchalibus et Metropolitanis Monasteriis, cæterisque locis piis, sive eorum et earum respectivè Abbatibus, Præpositis, Decanis, Magistris, Ministris, Prælatis, Prioribus, Rectoribus, etiam Generalibus vel Provincialibus, Capellanis, Confessariis, aut aliis quocumque nomine nuncupatis Superioribus, et personis quibuscumque etiam quomodolibet exemptis, ac Sedi Apostolicæ immediatè subjectis cujuscumque dignitatis, præeminentiæ et conditionis existentibus, et quovis Privilegio munitis, et tam ad supplicationem partium, quàm motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicæ potestatis plenitudine hactenùs quandocumque et qualitercumque ex quavis, etiam de necessitate exprimendâ causâ, et aliàs quomodolibet concessa, Apostolicâ auctoritate tenore præsentium revocamus, cassamus, tollimus, abrogamus, et annullamus, viribusque et effectu evacuamus, ac revocata, cassa, sublata, abrogata, et annullata, viribusque et effectu vacua esse, et fore; nec Religionibus, Societatibus, etiam Societati Jesu, Congregationibus, Ordinibus, ac Militiis, et Ecclesiis, Monasteriisque prædictis, eorumque Superioribus et personis quibuscumque in posterum ullo modo suffragari, minùsque illos, et illas, etiamsi de iis specialis, specifica, expressa, ac de verbo ad verbum mentio habenda foret, indultis hujusmodi uti posse: Præsentes verò litteras, et in eis contenta, quæcumque, etiam ex eo quod quicumque in præmissis interesse habentes, seu habere prætendentes ad hoc vocati, et auditi non fuerint, de subreptionis, vel obreptionis vitio, aut inten

Fff

tionis nostræ, vel alio quocumque defectu notari, impugnari, redargui, in jus vel controversiam revocari, ad terminos juris reduci, aut adversùs illas quodcumque juris, gratiæ, vel facti remedium impetrari nullatenùs posse, sed illas semper validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri, et obtinere; Sicque per quoscumque Judices ordinarios, Delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales etiam de latere Legatos, et Nuncios, sublatâ eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate, et auctoritate; judicari, et definiri debere, ac irritum et inane quidquid secùs super his à quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari, decernimus et declaramus. Non obstantibus præmissis, ac quibusvis Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, Privilegiis quoque, Indultis, et litteris Apostolicis, Ordinis, Societatibus, et Congregationibus prædictis, eorumque Præpositis, Decanis, Magistris, Abbatibus, Ministris, Prælatis, Prioribus, Rectoribus et aliis Superioribus Capellanis, aliisque prædictis, sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, ac irritantibus, et aliis decretis in genere, vel in specie, ac aliàs in contrarium quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quævis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi præsentibus pro plenè et sufficienter expressis, et ad verbum insertis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, hac vice duntaxat specialiter et expressè derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem quòd præsentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis eadem prorsùs ubique fides adhibeatur, quæ

« PoprzedniaDalej »