Obrazy na stronie
PDF
[table]
[table]

Festa tam de praecepto quam Festa virtute Indulti Apostolici de die g.a Aprilis 1802 suppressa vel transferenda, celebrabuntur sicut in Brevi Liturgico praescriptum est, diebus eocjue modo quibus in eodem Brevi ordinantur.

JEJUNIA DE PR^ECEPTO.

Jejunia Quadragesimae, id est omnium dierum a Feria quarta Cinerum inclusive, usque ad Dominicam Resurrectionis exclusive: Dominicis diebus duntaxat exceptis; in quibus non jejunium, sed abstinentia Quadragesimalis observari debet.

Jejunia Quatuor temporum, hoc ordine obseryanda:

Feriis quarta et sexta ac Sabbato post tertiam Dominicam Adventiis;

Feriis quarta et sexta ac Sabbato post primam Do~ minicam Quadragesimaa;

Feriis quarta et sexta ac Sabbato post Dominicam Pentecostes;

Feriis quarta et sexta ac Sabbato post Festum Exaltationis S. Crucis.

Quoad Jejunia Vigiliarum aliquorum Festorum, observabuntur ut notantur in Brevi Liturgico,

Observatio Toto tempore Quadragesimae ab esu carnium et ovorum abstinendum est: caeteris vero Jejuniorum diebus, a solo esu carnium.

Observatio secunda.

Si quando supradictarum Vigiliarum aliqua in diem Dominicam inciderit, ejus Jejunium indicendum erit Sabbato pra?cedenti.

ABSTINENTIA AB ESU CARNIUM,
SIJVE JEJUNIO.

E»x praecepto Ecclesiae abstinendum est ab esu carnium toto triduo Rogationum, nec non singulis Feriis sextis,et Sabbatis per annum: exceptis duntaxat illa Feria sexta, in quam Festum Nativitatis Domini inciderit, et omnibus Sabbatis, quse occurrunt a pra3dicto Festo Nativitatis Domini, usque ad Festum Purificationis inclusive.

ADVENTUS UNDE INCIPIT.

Adventus Domini inchoatur Dominica propinquiori Festo Sancti Andrese, vel ipso die Sancti Andrese, si in Dominica venerit.

b

DIES NUPTIARUM EX DECRETO

CONCILII TRIDENTINI.

A Dominica prima Adventiis usque in diem Epiphaniae, et a Feria quarta Cinerum usque ad Octavam Paschae inclusive, solemnitates Nuptiarum prohibentur: aliis yer6 temporibus permittuntur.

RITUALE

« PoprzedniaDalej »