Obrazy na stronie
PDF
ePub

ciatur. Interim detur ægroto paululum vini et aquæ, vel alterius liquoris; ex quo si quid superfuerit , in ignem pariter injici debet.

Deinde Sacerdos stans prope infirmum, dicat:
V. Dóminus vobiscum,
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

DOMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, te fidéliter deprecámur, ut accipienti fratri nostro (vel sorori nostræ sacrosanctum Corpus Domini nostri Jesu Christi Filii tui, tam córpori quàm ánimæ prosit ad remédium sempiternum. Per eumdem Christum, etc. R. Amen.

Hic recitet Evangelium S. Joannis, In principio, ut suprà , pag. 24.

Deinde hortetur infirmum, ut Deo gratias agat pro tanto beneficio suscepto, patienter ferat dolores, seque divinæ bonitati et misericordiæ committat , admonens eum de testamento condendo , et de petendo Sacramento Extremæ-Unctionis, si opus esse judicaverit.

His expletis, si altera particula Sacramenti superfuerit ( superesse autem semper debet, præterquàm in casu jam dicto) genu flectit , surgit, et accipiens vas cum Sacramento , facit cum co signum Crucis super infirmum, nihil dicens ; et reverenter illud deferens, ordine quo venerat revertitur ad Ecclesiam, dicendo Psalmum, Laudáte Dóminum de coelis, et alios Psalmos et Hymnos, prout tempus tulerit. Cùm pervenerit ad Ecclesiam, ponit Sacramentum super Altare , adorat, et deinde dicit:.

ř. Panem de coelo præstitisti eis, ::.
R. Omne delectamentum in se habentem.

. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Deus, qui nobis sub Sacramento mirábili Passiónis tuæ memóriam reliquisti: tribue, quæsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptionis tuæ fructum in nobis jugiter sentiámus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, etc. Ę. Amen.

Deinde annuntiat Indulgentias à Summis Pontificibus concessas sanctissimum Sacramentum conitantibus , inter quos Gregorius XII dedit centum dies..

Posteà facit signum Crucis super populum cum vasculo in quo Eucharistia reconditur. Tum demum illud in Tabernaculo reponit.

Quòd si ob difficultatem aut longitudinem itineris, vel quia quá decet veneratione Sacramentum ad Ecclesiam commodè reportari non potest,sumpta fuerit una tantùm particula consecrata , ut dictum est; tunc infirmo administratá , Sacerdos prædictis precibus recitatis , eum manu benedicat, et unà cunz aliis privato habitu , extinctis luminibus , et latente pyxide, ad Ecclesiam, vel donum revertatur.

ORDO COMMUNICANDI

SACERDOTEM INFIRMUM.

» ACERDOS infirmus, sumpturus Eucharistiam, induatur (si fieri potest superpelliceo et stold à collo instar Crucis ante pectus compositá; et initio servetur idem ritus, qui in Communione Laicorum. Dictá Oratione , Exáudi nos, Sacerdos

Sacramentum deferens , professionem Fidei ab infirmo Sacerdote exiget his vel similibus verbis : .

Reverende Pater, (vel si infirmus sit simplex Sacerdos, nec Superior ministrantis ; Charissime Frater), oportet primum in testimonium fidelíssimi tui ánimi Catholicam Fidem, quam semper professus fuisti, nunc étiam sacram Eucharistiam sumptúrus profiteáris. Dices igitur: Credo in Deum, etc.

Hoc dicto, recitabit Symbolum Apostolorum. Deinde Confessionem peccatorum faciet, dicendo : Confiteor, etc. Posteà Sacerdos ministrans dicet, Misereátur et Indulgentiam, Tum petitå ab omnibus veniá, ostendetur ei recepturo sacra Eucharistia. Interim Ministrans et Clerici qui aderunt, (adesse autem debentomnes Ecclesiæ Parochialis Clerici, nisi necessaria vel urgente de causavehementer impediantur) dicent Hymnun, Te Deum laudámus, usque ad versum, In te Dómine sperávi, etc. quem versum silentibus aliis, solus Sacerdos infirmus dicet. Quo peracto idem infirmus dicet ter, Dómine non sum dignus, et cætera fient ut in Communione Laicorum.

ORDO COMMUNICANDI DIACONUM,

SUBDIACONUM ET CLERICUM INFIRMUM.

D IACONUS comniunicaturus induatur superpelliceo, ponaturque ei stola ab humero sinistro ad latus dextrun: et serventur omnia que servari solent in communione Laicorui

2 infirmorum, præterquàm quòd post Orationem Exaudi nos, Sacerdos Sacramentum deferens, professionem Fidei ab eo exiget his vel similibus verbis:

Frater charíssime, oportet primum in testimó

nium fidelissimi tui ánimi Catholicam Fidem, quam semper professus fuisti, nunc étiam sacram Eucharistiam sumptúrus profiteáris. Dices igitur: Credo in Deum , etc.

Hoc dicto, recitabit Symbolum Apostolorum, et faciet confessionem peccatorum verbis Latinis; cæteraque omnia fient, ụt in Ordine communicandi infirmum Sacerdotem.

Idem servabitur, si infirmus sit Subdiaconus, qui debet parari superpelliceo, et manipulo in brachio sinistro.

Clericus autem infirmus paretur tantùm superpelliceo.

Pro Episcopo infirmo seryentur omnia, ut in Ceremoniali Episcoporum notantur.

[graphic][subsumed]

DE SACRAMENTO
EXTREMÆ-UNCTIONIS.

EXTREMÆ-UNCTIONIS Sacramentum à Christo Domino institutum, tanquàm cælestis medicina non animæ solum, sed etiam corpori salutaris, omni studio ac diligentiâ periculosè ægrotantibus adhibendum est; et eo quidem tempore , si fieri possit, cùm illis adhuc integra mens et ratio viget, ut ad uberiorem Sacramenti gratiam percipiendam, ipsi etiam suam fidem ac piam animi voluntatem conferre possint, dum sacro liniuntur. oleo.

In quo illud in primis ex generali Ecclesiæ consuetudine observandum est, ut si tempus, et infirmi conditio permittat, ante Extremam-Unctionem Pænitentiæ et Eucharistiæ Sacramenta infirmis præbeantur.

Habeat igitur Parochus in Ecclesiâ, loco nitido et decenter ornato, in vase argenteo, seu stanne

stanneo, diligenter custoditum sacrum Oleum infirmorum , quod singulis annis Feriâ quintà in Cænâ Domini ab Episcopo benedictum, veteri combusto, rénovandum est. Id tamen, si fortè infrà annum aliquo modo ita deficiat, ut sufficere non posse videatur, neque aliud benedictum haberi queat, modico oleo non benedicto in minori quantitate superinfuso reparari potest.

Oleum porrò ipsum custodiatur in vase ab aliorum sacrorum Oleorum yasculis separato , tum ut commodiùs deferatur, tum etiam ne propter instantem Baptismum aliquandò infirmi unctio cum periculo animæ differatur, aut impediatur.

Debet autem hoc Sacramentum infirmis præberi, qui cùm ad usum rationis pervenerint, tam graviter laborant, ut periculum imminere videatur, et iis, qui præ senio deficiunt, et in diem videntur morituri, etiam sine aliâ infirmitate. Neque denegan

« PoprzedniaDalej »