Obrazy na stronie
PDF

ciatur. Interim detur cegroto paululum vini et aquce, vel alterius liquorisj ex quo siquid superfuerit, in ignem pariter injici debet.

Deinde Sacerdos stans prope infirmum, dicat:
ir. Ddminus vobiscum,
Et cum spiritu tuo.

Oremus»

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri nostro (vel sordri nostrae) sacrosanctum Corpus Ddmini nostri Jesu Christi Filii tui, tam cdrpori quam animae prosit ad rem^dium sempiternum. Per eumdem Cnristum, etc. Amen.

Hic recitet Evangelium S. Joannis, In principio, ut supra, pag. 24.

Deinde hortetur infirmum, ut Deo gratias agatpro tanto beneficio suscepto ,patienter ferat dolores, seque divinai bonitati et misericordice committat, admonens eum de testamento condendo, etdepetendo Sacramento Extremce-Unctionis, si opus esse judicaverit.

His expletis, si altera particula Sacramenti superfuerit ( Superesse autem semper debet, praiterquam in casu jam dicto ). genuJlectit, surgit, et accipiens vas cum Sacramento ,facitcum eo signum Crucis super infirmum, nihH dicens; et reverenter illud deferens, ordine quo venerat revertitur ad Ecclesiam, dicendo Psalmum, Laudate Ddminum de ccelis, et alios Psalmos et Hymnos, prout tempus tulerit. Cum pervenerit ad Ecclesiam, ponit Sacramentum super Altare, adorat, et deinde dicit:

ir. Panem de ccelo praestitisti eis,

vl. Omne delectamentum in se habentem.

f. Dominus vobiscum, Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, qusesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mystéria venerari, ut redemptidnis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, etc. Amen.

Deinde annuntiat Indulgentias a Summis Pontificibus concessas sanctissimum Sacramentum comitantibus, inter quos Gregorius XII deditcentum dies. .

Postea facit signum Crucis super populum cum vasculo in quo Eucharistia reconditur. Tum demiim illud inTabernaculo reponit.

Qubd siob difjicultatem aut longitudinem itineris, vel quia ed qud decetveneratione Sacramentum ad Ecclesiam commode reportari non potest, sumpta fuerit una tantiim particula consecrata, ut dictum estj tunc ed irifirmo administratd, Sacerdos prcedictis precibus recitatis, eum manu benedicat, et una cum aliis privato habitu, ejctinctis luminibus, et latente pyxide, ad Ecclesiam ,vel domum revertatur.

ORDO COMMUNICANDI

SACERDOTEM INFIRMUM.

*S*Acerdos infirmus, sumpturus Euclutristiam, induatur (si fieri potest) superpelliceo et stold a collo instar Crucis ante pectus compositd et initio servetur idem ritus, qui in Communione Laicorum. Dictd Oratione, Exaudi nos^ Sacerdos

Sacramentum deferens, professionem Fidei ab infirmo Sacerdote exiget his vel similibus verbis:

Re verende Pater, ( vel si infirmus sit simplex Sacerdos, nec Superior ministrantis; Charissime Frater), oportet primiim in testimdnium ndelissimi tui animi Cathdlicam Fidem, quam semper professus fuisti, nunc etiam sacram Eucharistiam sumptiirus profitearis. IDices igitur: Credo in Deum, etc.

Hoc dicto, recitabit Sjmbolum Apostolorum. Deinde ConJessionempeccatorum faciet, dicendo: Confiteor, etC. Posteh Sacerdos ministrans *//ce/,Misereatur et Indulgentiam. Tumpetitd ab omnibus venid, ostendetur ei recepturo sacra Eucharistia. Interim Ministrans et Clerici qui aderunt, (adesseautem debentomnes Ecclesice Parochialis Clerici, nisi necessarid velurgente decausdvehementerimpediantur) dicent Hymnum,

Te Deum laudamus, usque ad versum > In te Ddmine speravi, etC. quem versum silentibus aliis, solus Sacerdos infirmus dicet. Quo peracto idem infirmus dicet ter, Domme 11 on sum dignus, et ccetera fient ut in Communione Laicorum.

ORDO COMMUNICANDI DIACONUM,

STJBDIACONUM ET CLERICUM INFIRMUM.

DIaconus communicaturus induatur superpelliceo, ponaturque ei stola ab humero sinistro ad latus dextrum: et serventur omnia quce servari solent in communione Laicorum infirmorum, prceterquam qudd post Orationem Exaudi nOS, Sacerdos Sacramentum deferens,professionem Fideiab eo exiget his vel similibus verbis:

Frater charissime, oportet primum in testimd£4 Ordo communicandi Sacerdotem infinuorum, etp. nium fidelissimi tui animi Catholicam Fidem, quam semper professusfiusti, nunc etiamsacram Eucharistiam sumptiirus profitearis. Dices igitur: Credo in Deum, etc.

Hoc dicto, recitahit Symholum Apostolorum, et faciet confessionem peccatorum verbis Latinis; cceteraque omnia Jient, ut in Ordine communicandi infirmum Sacerdotem.

Idem servabitur, si infirmus sit Subdiaconus, quidebetparari superpelliceo, et manipulo in brachio sinistro.

Clericus autem infirmus paretur tantiim superpelliceo.

Pro Episcopo infirmo serventur omnia, ut in Ceremoniali Episcoporum notantur.

[graphic]
[ocr errors][merged small][merged small]

EXTREME-UNCTIONIS Sacramentum a Christo Domino institutum , tanquam coelestis medicina non animae solum, sed etiam corpori salutaris, omni studio ac diligentia periculose aegrotantibus adhibendum est; et eo quidem tempore , si fieri possit, cum illis adhuc integra mens et ratio viget, ut ad uberiorem Sacramenti gratiam percipiendam, ipsi etiam suam fidem ac piam animi voluntatem conferre possint, dum sacro liniuntur. oleo. In quo illud in primis ex generali Ecclesia: consuetudine observandum est, ut si tempus, et infirmi conditio permittat, ante Extremam-Unctionem Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta infirmis praabeantur. Habeat igitur Parochus in Ecclesia, loco nitido et decenter ornato, in vase argenteo, seu stanneo, (liligenter custoditum sacrum Oleum infirmorum , quod singulis annis F eria quinta in Cmna Domini ab Episcopo benedictum , veteri combusto , renovandum est. Id tamen , si forte infra annum aliquo modo ita deficiat, ut sufiicere non posse videatur, neque aliud benedictum haberi queat, modico oleo non- benedicto in minori quantitate superinfuso reparari potest. I Oleum porre ipsum custodiaturin vase ab aliorum sacrorum Oleorum vasculis separato , tum ut commodiiis deferatur , tum etiam ne propter instantem Baptismum aliquande infirmi unctio cum periculo animae differatur, aut impediatur. Debet autem hoc Sacramentum infirmis praaberi , qui ciim ad psum rationis pervenerint, tam graviter laborant , _ut periculum imminere videatur, et iis, qui prze senio deficiunt, et in diem yidentur morituri, etiam sine alia infirmitate. Neque denegan

« PoprzedniaDalej »