Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur, aliarumque rerum sacrarum igni combustarum. Similiter Aqua benedicta, tum communis, tum è fonte Baptismali, quando renovanda est, ablutio Corporalium et Purificatoriorum, et alia ejusmodi, quæ in hoc Rituali, aut Missali, aut aliàs quoquo modo in Sacrarium mitti jubentur, quibus capiendis non sufficit piscina communis. Atque hunc locum Sacerdotes clausum diligenter custodiant, caveantque ne in eum quidquam profani injiciatur.

Deferri autem debet hoc sanctum Sacramentum ab Ecclesia ad privatas ægrotantium domos decenti habitu, superposito mundo velamine, manifestè atque honorificè, ante pectus, discooperto capite, cum omni reverentiâ et timore, semper lumine præcedente. Porrò Parochus nemini deferat, nisi iis, quorum Confessionen exceperit, vel alius Sacerdos de ejus licentiâ.

Ne Sacerdotes tam Seculares quàm Regulares, ad ægrotos Parochi subditos deferant Eucharistiam ex Oratoriis, Capellis, atque omninò ex aliis locis quàm ex Ecclesià Parochiali : Ne etiam ægroti ad se aliunde delatam recipiant, sine expressâ Parochi licentià. Qui secùs fecerint Sacerdotes, pæna suspensionis noverint se mulctandos, ex Decreto Illustrissimi D. D. Episcopi.

ORDO COMMUNICANDI INFIRMOS.

P AROCHUS processurus ad conmunicandum infirmum, aliquot campanæ ictibus convocet Parochianos, seu Confraternitatem sanctissimi Sacramenti (ubi fuerit instituta ) seu alios pios Christi fideles, qui sacram Eucharistiam cum cereis seu intortitiis conitentur, et umbellam, seu baldachinum, ubi haberi potest, deferant. Præmoneat ut ægri cubiculum mundetur, et in eo paretur mensa linteo mundo cooperta , in qua sanctissimum Sacramentum decenter deponatur.

Parentur super mensam luminaria , et imago Crucifixi, si aliqua habeatur, ac duo vascula , alteruni cum vino, vel aliquo alio liquore quo utitur ægrotus, alterum cum aqua ad abluen

dos digitos Sacerdotis ; prætereà linteum mundum ante pectus communicandi ponatur, atque alia ad ornatum loci, pro cujusque facultate.

Ubi verò convenerint qui Eucharistiam comitaturi sunt, Sacerdos indutus superpelliceo et stolá, Acolytis , seu Clericis, aut etiam Præsbyteris ( si locus feret) superpelliceo pariter indutis coniitatus , accedens ad Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, ordine quo suprà, decenter, et de more acceptas aliquot Hostias consecratas, pro numero communicandorum , ponat in pyxide , quam proprio suo operculo cooperiat, et velun sericuni superimponat. Ipse verò Sacerdos factá priùs genu flexionë. utráque manu accipiat vas cun Sacramento, et deinde umbellam seu cortinam subeat , nudo capite processurus.

Notandum verd plures Hostias communicandis esse deferendas, ut possit semper aliqua referri in Ecclesiam, ne fideles, redeunte Sacerdote, adoratione priventur. Quòd si fortè obstet nimia itineris longitudo, tot deferentur tantùm, quot erunt ægroti; atque tunc Sacerdos rediens in habitu vulgari , positis vestibus sacris, tacente campanulá , extinctis cereis, seu intortitiis , absconditá pyxide seu custodiá , ita se geret, ut nullam populo adorationis , aut potiùs idololatriæ ansam præbeat. . Præcedat Sacerdotem Acolythus, vel alius Minister deferens luminare unicum vel plura accensa, et campanulam pulsans, quietiam deferat bursan cum Corporali et Purificatorio. Postremo sequatur Sacerdos, Sacramentum gestans elevatum ante pectus sub umbellá , dicensque Psaln. Miserére et alios Psalmos et Cantica quce poterit nemoriter recitare. Quòd si longius aut difficilius iter obeundum sit, et fortassè etiam equitandum, necesse erit vas , in quo Sacramentum defertur, bursa decenter ornatá et ad collum appensá, aptè includere , et ita ad pectus alligare atque obstringere, ut neque decidere, neque è pyxide excuti Sacramentum queat.

Cùn perventum fuerit ad locum ubijacet infirmus , Sacerdos intrans domum, dicat: Pax huic dómui, R. Et omnibus habitántibus in eâ. Et cùm in conspectu infirmi fuerit,

[ocr errors]

signum Crucis faciat versùs eum cum vasculo sanctissimi Sacramenti ; et deposito vase super mensam præparatam , supposito Corporali, illud genu flexus adoret; et accedens ad infirmum, aspergat eum et circumstantes aquả benedicta, dicens Antiphonam : Asperges me, Dómine, hyssópo, et mun dábor: lavabis me, et super nivem dealbábor: et primum versum Psalmi Miserere mei Deus, cum Glória Patri. Sicut erat, etc. Deinde repetat Antiph. Asperges me, etc. Et posteà ante Sacramentum consistens, dicat:

. Adjutórium nostrum in nomine Domini ,
R. Qui fecit coelum et terram.
X. Dómine, exaudi oratiónem meam;
R. Et cļamor meus ad te veniat.
Ý. Dóminus vobiscum,
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus, Exaudi nos, Dómine sancte , Pater omnipotens , æterne Deus, et mittere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, visitet atque defendat, hunc infirmum (vel hanc infirmam) et omnes habitantes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen,

His finitis, accedat ad infirnum, ab eoque sciscitetur an ritė confessus fuerit: an supersit aliquid quod ipsius conscientiani gravet: an proximis , quibuscun inimicitias gerit, sive à quibus offensus fuit, sive quos offendit, ex corde ignoscat, iisque reconçiliari et satisfacere sit paratus. Ubi verò ritè confessum et conpetenter dispositum agnoverit, ipsum breviter instruat de institutione, virtute et usu sanctissimi Sacramenti; horteturque ad

illud reverenter adorandum, et devotè suscipiendum : utens exhortatione quæ sequitur, vel alid, quam ipse suo marte confecerit, personæ ægrotantis et adstantium semper ratione habitá.

NOTRE Sauveur et Rédempteur Jésus-Christ a eu tant de désir de notre sanctification et de notre salut, que, non content d'avoir établi le Sacrement de la Pénitence dans lequel nous obtenons la rémission de nos péchés, il a voulu encore, par un excés incompréhensible de son amour, instituer le très-saint Sa-, crement de l'Eucharistie, où il nous donne réellement son Corps, son Sang, son Ame et sa Divinité, pour servir de nourriture à nos ames, pour les conserver dans la vie de la grâce, pour les fortifier contre les tentations, pour les perfectionner dans la pratique des vertus, et pour les conduire heureusement à la vie éternelle. Ce sont les fruits et les avantages qu'on remporte de cet auguste Sacrement, quand on s'en approche avec une foi ferme, une conscience pure, une humilité profonde, une confiance entière, et une charité parfaite. Tâchez d'entrer dans ces saintes dispositions; et croyant fermement que vous allez rece-, voir J. C. qui s'est fait homme, et qui est mort pour vous, adorez-le dévotement comme votre Seigneur et votre Dieu: humiliez-vous en sa présence, reconnoissant que vos péchés vous ont rendu indigne de la faveur qu'il veut vous faire:concevez-en un nouveau regret intérieur, avec une résolution inviolable de n'y plus retomber: jetez-vous, avec une confiance amou

M

reuse et filiale, entre les bras charitables et paternels de cet hôte divin qui vient vous visiter, vous souvenant qu'il ne délaisse jamais ceux qui ont recours à lui dans leurs nécessités: priez-le qu'il prépare luimême votre cour dans lequel il veut bien aujourd'hui établir sa demeure: qu'il le purifie, qu'il le sanctifie, qu'il l'échauffe, et qu'il le tienne à jamais embrasé du feu sacré de son amour. · Post hæc Sacerdos abluat 'digitos, et interim infirmus, vel alius pro eo , faciat Confessionem generalem: quá peractá, Sacerdos dicat, Misereátur tuî, etc. Indulgentiam , etc. Deinde factá genu flexione , elevet corpus Domini de pyxide, ostendatque infirmo , accedendo ad illum, et dicendo: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Postmodùn nore solito ter dicat: Dómine non sum dignus,etc. Infirmus autem simul cum Sacerdote dicat eadem verba saltem semel submissá voce. Tum Sacerdos dans infirmo Eucharistiam, et cum signuni Crucis faciens super pyxidem, subjungat: Accipe Frater (vel Soror), Viáticum Córporis Dómini nostri Jesu Christi, qui te custódiat ab hoste maligno, et perdúcat in vitam æternam. R. Amen. . Si verd Conmunio non datur per modum Viatici, dicat more ordinario : Corpus Dómini rostri, etc.

Quòd si mors inmineat, et periculum sit in morá , tunc dicto Misereátur, etc. prædictis precibus omnibus, vel ex parte omissis, ei statim viaticum prcebeatur.

Data Comnunione Sacerdos pyxidem decenter reponat super mensam, detersisque in ean digitis, quibus Sacramentum tetigit, adstrictè claudat, ac velun super imponat. Tum facta genu flexione, abluat digitos in vase mundo ad hoc parato , nihil dicens, et extergat purificatorio; ablutio verò in ignem proji

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »