Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur, aliarumque rerum sacrarum igni combustarum. Similiter Aqua benedicta, tum communis, tum è fonte Baptismali, quando renovanda est, ablutio Corporalium et Purificatoriorum, et alia ejusmodi, quæ in hoc Rituali, aut Missali, aut aliàs quoquo modo in Sacrarium mitti jubentur, quibus capiendis non sufficit piscina communis. Atque hunc locum Sacerdotes clausum diligenter custodiant, caveantque ne in eum quidquam profani injiciatur.

Deferri autem debet hoc sanctum Sacramentum ab Ecclesiâ ad privatas ægrotantium domos decenti habitu, superposito mundo velamine, manifestè atque honorificè, ante pectus, discooperto capite, cum omni reverentiâ et timore, semper lumine præcedente. Porrò Parochus nemini deferat, nisi iis, quorum Confessionem exceperit, vel alius Sacerdos de ejus licentiâ.

Ne Sacerdotes tam Seculares quàm Regulares, ad ægrotos Parochi subditos deferant Eucharistiam ex Oratoriis, Capellis, atque omninò ex aliis locis quàm ex Ecclesià Parochiali : Ne etiam ægroti ad se aliundè delatam recipiant, sine expressâ Parochi licentiâ. Qui secùs fecerint Sacerdotes, pœnâ suspensionis noverint se mulctandos, ex Decreto Illustrissimi D. D. Episcopi.

ORDO COMMUNICANDI INFIRMOS.

PAROCH

AROCHUS processurus ad communicandum infirmum, aliquot campana ictibus convocet Parochianos, seu Confraternitatem sanctissimi Sacramenti (ubi fuerit instituta) seu alios pios Christi fideles, qui sacram Eucharistiam cum cereis seu intortitiis comitentur, et umbellam, seu baldachinum, ubi haberi potest, deferant. Præmoneat ut ægri cubiculum mundetur, et in eo paretur mensa linteo mundo cooperta, in qua sanctissimum Sacramentum decenter deponatur.

Parentur super mensam luminaria, et imago Crucifixi, si aliqua habeatur, ac duo vascula, alterum cum vino, vel aliquo alio liquore quo utitur ægrotus, alterum cum aquá ad abluen

dos digitos Sacerdotis ; prætereà linteum mundum ante pectus communicandi ponatur, atque alia ad ornatum loci, pro cujusque facultate.

Ubi verò convenerint qui Eucharistiam comitaturi sunt, Sacerdos indutus superpelliceo et stolá, Acolytis, seu Clericis, aut etiam Præsbyteris ( si locus feret) superpelliceo pariter indutis coniitatus, accedens ad Tabernaculum sanctissimi Sacramenti, ordine quo suprà, decenter, et de more acceptas aliquot Hostias consecratas, pro numero communicandorum, ponat in pyxide, quam proprio suo operculo cooperiat, et velum sericum superimponat. Ipse verò Sacerdos factá priùs genuflexione, utrâque manu accipiat vas cum Sacramento, et deinde umbellam seu cortinam subeat, nudo capite processurus.

Notandum verò plures Hostias communicandis esse deferendas, ut possit semper aliqua referri in Ecclesiam, ne fideles, redeunte Sacerdote, adoratione priventur. Quòd si fortè obstet nimia itineris longitudo, tot deferentur tantùm, quot erunt ægroti; atque tunc Sacerdos rediens in habitu vulgari, positis vestibus sacris, tacente campanulá, extinctis cereis, seu intortitiis, absconditâ pyxide seu custodiá, ita se geret, ut nullam populo adorationis, aut potiùs idololatriæ ansam præbeat.

Præcedat Sacerdotem Acolythus, vel alius Minister deferens luminare unicum vel plura accensa, et campanulam pulsans, qui etiam deferat bursam cum Corporali et Purificatorio. Postremò sequatur Sacerdos, Sacramentum gestans elevatum ante pectus sub umbellá, dicensque Psalm. Miserére et alios Psalmos et Cantica quæ poterit memoriter recitare. Quòd si longius aut difficilius iter obeundum sit, et fortassè etiam equitandum, necesse erit vas, in quo Sacramentum defertur, bursa decenter ornatá et ad collum appensá, aptè includere, et ita ad pectus alligare atque obstringere, ut neque decidere, neque è prxide excuti Sacramentum queat.

Cùm perventum fuerit ad locum ubi jacet infirmus, Sacerdos intrans domum, dicat: Pax huic dómui, R. Et ómnibus habitántibus in eâ. Et cùm in conspectu infirmi fuerit,

signum Crucis faciat versus eum cum vasculo sanctissimi Sacramenti; et deposito vase super mensam præparatam, supposito Corporali, illud genu flexus adoret; et accedens ad infirmum, aspergat eum et circumstantes aqua benedicta, dicens Antiphonam: Asperges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor: et primum versum Psalmi Miserére meî Deus, cum Glória Patri. Sicut erat, etc. Deinde repetat Antiph. Asperges me, etc. Et posteà ante Sacramentum consistens, dicat: ✨. Adjutórium nostrum in nómine Dómini, R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dómine, exaudi oratiónem meam; R. Et clamor meus ad te véniat. *. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo.

EXAUDI

Orémus,

xaudi nos, Dómine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, et mittere dignéris sanctum Angelum tuum de cœlis, qui custódiat, fóveat, prótegat, visitet atque defendat, hunc infirmum (vel hanc infirmam ) et omnes habitantes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen,

His finitis, accedat ad infirmum, ab eoque sciscitetur an ritè confessus fuerit: an supersit aliquid quod ipsius conscientiam gravet: an proximis, quibuscum inimicitias gerit, sive à quibus offensus fuit, sive quos offendit, ex corde ignoscat, iisque reconçiliari et satisfacere sit paratus. Ubi verò ritè confessum et competenter dispositum agnoverit, ipsum breviter instruat de institutione, virtute et usu sanctissimi Sacramenti; horteturque ad

illud

illud reverenter adorandum, et devotè suscipiendum: utens exhortatione quæ sequitur, vel alia, quam ipse suo marte confecerit, personæ ægrotantis et adstantium semper ratione habitá.

NOTR

les con

OTRE Sauveur et Rédempteur JÉSUS-CHRIST a eu tant de désir de notre sanctification et de notre salut, que, non content d'avoir établi le Sacrement de la Pénitence dans lequel nous obtenons la rémission de nos péchés, il a voulu encore, par un excès incompréhensible de son amour, instituer le très-saint Sacrement de l'Eucharistie, où il nous donne réellement son Corps, son Sang, son Ame et sa Divinité, pour servir de nourriture à nos ames, pour server dans la vie de la grâce, pour les fortifier contre les tentations, pour les perfectionner dans la pratique des vertus, et pour les conduire heureusement à la vie éternelle. Ce sont les fruits et les avantages qu'on remporte de cet auguste Sacrement, quand on s'en approche avec une foi ferme, une conscience pure, une humilité profonde, une confiance entière, et une charité parfaite. Tâchez d'entrer dans ces saintes dispositions; et croyant fermement que vous allez recevoir J. C. qui s'est fait homme, et qui est mort pour vous, adorez-le dévotement comme votre Seigneur et votre Dieu: humiliez-vous en sa présence, reconnoissant que vos péchés vous ont rendu indigne de la faveur qu'il veut vous faire: concevez-en un nouveau regret intérieur, avec une résolution inviolable de n'y plus retomber: jetez-vous, avec une confiance amou

M

reuse et filiale, entre les bras charitables et paternels de cet hôte divin qui vient vous visiter, vous souvenant qu'il ne délaisse jamais ceux qui ont recours à lui dans leurs nécessités: priez-le qu'il prépare luimême votre cœur dans lequel il veut bien aujourd'hui établir sa demeure: qu'il le purifie, qu'il le sanctifie, qu'il l'échauffe, et qu'il le tienne à jamais embrasé du feu sacré de son amour.

Post hæc Sacerdos abluat digitos, et interim infirmus, vel alius pro eo, faciat Confessionem generalem: quá peracta, Sacerdos dicat, Misereátur tuî, etc. Indulgéntiam, etc. Deinde factá genu flexione, elevet corpus Domini de pyxide, ostendatque infirmo, accedendo ad illum, et dicendo: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Postmodùm more solito ter dicat: Dómine non sum dignus, etc. Infirmus

autem simul cum Sacerdote dicat eadem verba saltem semel submissá voce. Tum Sacerdos dans infirmo Eucharistiam, et cum eá signum Crucis faciens super pyxidem, subjungat: Accipe Frater (vel Soror), Viáticum Córporis Dómini nostri Jesu Christi, qui te custódiat ab hoste maligno, et perdúcat in vitam æternam. Ñ. Amen.

Si verò Communio non datur per modum Viatici, dicat more ordinario: Corpus Dómini nostri, etc.

Quòd si mors immineat, et periculum sit in morá, tunc dicto Misereátur, etc. prædictis precibus omnibus, vel ex parte omissis, ei statim viaticum præbeatur.

Data Communione Sacerdos pyxidem decenter reponat super mensam, detersisque in eam digitis, quibus Sacramentum tetigit, adstrictè claudat, ac velum super imponat. Tum factá genu flexione, abluat digitos in vase mundo ad hoc parato, nihil dicens, et extergat purificatorio; ablutio verò in ignem proji

« PoprzedniaDalej »