Obrazy na stronie
PDF
ePub

elevatam cum veneratione deferet ad Altare, ubi facienda est communio, ibique deponet super Corporale, ac postmodùm genu flectet; tum surgens discooperiet, et prosequetur ad reliqua cum Ministro, ut dictum est suprà, et in fine benedicet. Posteà deferet Sacramentum in Tabernaculum, præcedente Ministro cum cereo accenso, et eo intùs decenter composito, genuflectet, et obserabit clave.

Quòd si contingat, absolutâ Missá, statim aliquos interdùm communicare, tunc Sacerdos adhuc planetá indutus, sacram Eucharistiam, eo modo quo suprà dictum est, ministrabit.

Si verò Communio populi intra Missam statim post Communionem Sacerdotis celebrantis fieri debet; Sacerdos, sumpto sacratissimo Sanguine, antequàm se purificet, ponet particulas consecratas in pyxide, vel si pauci sint communicandi, super patenam, nisi in principio positæ fuerint in pyxide, et genu flectet; Ministro interim faciente Confessionem ut suprà. Posteà vertens se ad populum, in cornu Evangelii dicet Misereátur vestrî, etc, et eo quo suprà dictum est modo porriget communicandis Eucharistiam, incipiens à Ministris Altaris, si velint communicare. Finitá Communione, revertetur ad Altare, nihil dicens, et non dabit eis benedictionem, quia illam daturus est in fine Missæ. Deinde dicet secretò Quod ore súmpsimus, etc. ut in Missali, se purificabit, et Missam absolvet.

Clerici semper in majore Missá, non verò extrà eam, ( nisi ex rationabili causá) saltem Festis solemnioribus communicent, ut populus eorum exemplo ad communicandum invitetur.

DE COMMUNIONE PASCHALI.

CURET Parochus, ut in Quadragesimâ, maximèque Dominicâ

Passionis, Palmarum, atque etiam Dominicâ Resurrectionis Domini nostri, non modò per se, verùm etiam per alios Con

L

cionatores populo opportunè denuntietur Constitutio Concilii Lateranensis sub Innocentio III quæ sic habet:

Omnis utriusque sexús fidelis, postquàm ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur fideliter, saltem semel in anno, proprio Sacerdoti, et injunctam sibi pœnitentiam studeat pro viribus adimplere; suscipiens reverenter, ad minus in Pascha, Eucharistiæ Sacramentum, nisi fortè consilio proprii Sacerdotis, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum; alioquin et vivens ab ingressu Ecclesiæ arceatur, et moriens Christianá careat sepultura.

Atque ut hoc salutare Concilii Decretum inviolabiliter servetur, et debitè impleatur, Parochus, instante Paschali tempore, certis diebus per hebdomadam populum suum, præcipuè pueros puellasque, servos et ancillas familiariter et paternâ charitate edoceat, vel per alium ad id idoneum edoceri curet ea quæ ad Sanctissimi Sacramenti institutionem, veritatem, et dignam receptionem pertinent; provideatque ut omnes sui Parochiani intrà tempus ab Ecclesià præscriptum communicent, id est, intrà illud tempus, quod est à Dominicâ Palmarum usque ad Dominicam in Albis inclusivè; atque eâ de re maturè illos ante Pascha, sæpiùs etiam, si opus sit, admoneat: et post Octavam Paschæ eos, qui propriæ salutis immemores sæpiùs admoniti non obtemperaverint, Illustrissimo D.D. Episcopo denuntiet.

Parochus alienæ Parochiæ fideles ad proprium Parochum remittet; peregrinos autem et advenas, et qui certum domicilium non habent, si ad illum accesserint, non recipiet, nisi qui litteras certificatorias à Parochis undè migraverint ostendant, quibus constet eos non esse excommunicatos, aut aliàs à communione arcendos, aut sint ejusmodi personæ quæ ex honestâ sermonis et morum gravitate appareant fideles, et nullum habere impedimentum censeantur, ob quod ab Eucharistiæ susceptione repelli possint.

Ne qui verò Parochianorum prætendere possint se in aliis Ecclesiis communicasse, omnes Parochi singulis annis Dominicâ Passionis, Palmarum et Resurrectionis Domini, linguâ vul

gari populo denuntient Illustrissimi D. D. Episcopi Decretum quod sequitur:

Ut Parœcianis omnis ad alias Ecclesias discurrendi tollatur occasio, omnibus Presbyteris, tam secularibus, quàm Religiosis, etiam Mendicantibus,ne quibusvis personis quantumcumque illis notis, nec etiam cujusvis Confratriæ aut Societatis prætextu Sacram Eucharistiam tempore Paschali, absque Parochi consensu administrent, omninò prohibemus.

Ubi autem aliqui ex concessâ sibi facultate in aliis Ecclesiis communicaverint, proprio Parocho fidem ejus rei faciant in scriptis intrà mensem post reditum suum: secùs pro non communicatis censeantur, quoad præceptum Ecclesiæ.

Egrotis quoque Parochialibus, etiamsi communionem extrà præscriptos Paschales dies sumpserint, in Paschalibus diebus illam deferet, ac ministrabit.

REGULAE

DE COMMUNIONE INFIRMORUM.

VIATI

IATICUM sacratissimi Corporis Domini nostri Jesu Christi summo studio ac diligentiâ ægrotantibus opportuno tempore procurandum est, ne fortè contingat illos tanto bono Parochi incuriâ privatos decedere. Atque hæc Parochi vigilantia locum etiam habeat in parvulis, quibus ægrotantibus utilissimum erit ante ætatem ordinariam viaticum præbere, modò corpus Domini dijudicare possint.

Cavendum autem in primis est, ne ad indignos cum aliorum scandalo deferatur; quales sunt publici usurarii, concubinarii, comœdi, notoriè criminosi, nominatim excommunicati aut denuntiati; nisi priùs legitimè absoluti fuerint, et publicæ offensioni secundùm juris præscriptum satisfecerint.

Nec verò etiam iis tribuatur, à quibus ob phrenesim, sive ob assiduam tussim, aliumve similem morbum, vomitus, aut exsecratio, aut aliqua indecentia cum injuriâ tanti Sacramenti timeri potest; aut in quibus periculum est ne Hostia deglutiri non possit, quod vulgò accidere creditur iis qui rabidi animalis morsu in rabiem acti sunt.

Ægrotis porrò, qui ex infirmitate communicare non possunt, sanctissimum Sacramentum deferri non debet, ad ostendendum vel adorandum solùm, seu devotionis, seu cujusvis rei prætextu. Hortetur Parochus infirmum, ut sacram communionem sumat, etiamsi graviter non ægrotet.

Pro Viatico autem ipsi administret, quandò versatur in probabili mortis periculo.

Quòd si æger, sumpto Viatico, dies aliquot vixerit, vel mortis periculum evaserit, et communicare voluerit, ejus pio desiderio non deerit Parochus.

Etsi, urgente gravi mortis periculo, Viaticum dari possit infirmis non jejunis, ii tamen, qui non ex necessitate, sed solo

devotionis instinctu in ægritudine communicant, danda est Eucharistia ante omnem cibum et polum, non aliter ac cæteris fidelibus, quibus nec etiam per modum medicinæ antè aliquid sumere licet.

Si contigerit infirmum Eucharistiam evomere, et in vomitu species integræ appareant; tunc eæ cautè separentur, et in vase honesto (non tamen in ipsâ pyxide sacrâ) decenter ad Ecclesiam deferantur, atque in aliquo loco sacro reponantur, donec corrumpantur, et posteà corruptæ in Sacrarium projiciantur. Quòd si species consecratæ non appareant, vomitus in stupam, seu aliam similem materiam infusus, vel detersione in eam collectus comburatur, et cineres in Sacrarium mittantur.

Item si infirmus, dum communionem suscipit, aut statim post eam susceptam, moriatur, antequàm Sacramentum deglutierit, species quæ apparebunt in ore mortui, extrahantur et serventur ut suprà, donec corruptæ in Sacrarium projiciantur.

Si in contrectando aut porrigendo Sacramento, vel aliquo alio casu, Hostia, seu aliqua ejus particula decidit in terram, reverenter accipiatur, et locus ubi cecidit mundetur, et aliquantulùm abradatur, et pulvis seu abrasio hujusmodi deferatur in vase mundo ad Ecclesiam, et in Sacrarium immittatur. Si ceciderit extrà corporale in mappam, seu alio quovis modo in aliquod linteum, mappa vel linteum hujusmodi diligenter lavetur, et lotio ipsa pariter in vase mundo ad Ecclesiam delata in Sacrarium effundatur.

Ad hunc verò usum sit in unaquaque Ecclesia ponè Altare majus, seu aliàs commodiore situ prope illud, Sacrarium, seu remotus ab accessu et conspectu Laicorum locus in terrâ altè defossus, cujus os angustum sit, et imposito lapide seu operculo aptè obstruatur: in quem conjiciantur reliquiæ specierum sanctissimi Sacramenti, quandò aliquo casu corruptæ fuerint: itemque cineres globulorum stupeorum alteriusve materiæ, qui detergendo sacro Chrismati, Oleoque tum Catechumenorum tum Infirmorum inservierint; ornamentorum quoque et linteaminum Altaris, ac vestium Sacerdotalium, sudariorum quibus frontes confirmatorum post inunctionem Chrismatis involyun

« PoprzedniaDalej »