Obrazy na stronie
PDF
ePub

contumeliosi Spiritui sancto, in graviora labamur, thesau rizantes nobis iram in die irae. Procul dubio enim magnoperè à peccato revocant, et quasi freno quodam coërcent hae satisfactoriae poenae, cautioresque et vigilantiores in futurum pœnitentes efficiunt; medentur quoque peccatorum reliquiis, et vitiosos habitus, malè vivendo comparatos, contrariis virtutum actionibus tollunt, etc. Conc. Trid., sess. 14, cap. 8.

Apostolus monet publicè peccantes palàm esse corripiendos. Quandò igitur ab aliquo publicè et in multorumconspectu crimen commissum fuerit, unde alios scandalo offensos, commotosque fuisse non sit dubitandum, huic condignam pro modo culpae pænitentiam publicè injungi oportet, ut quos exemplo suo ad malos mores provocavit, suae emendationis testimonio ad rectam revocet vitam. Episcopus tamen publicae hoc pœnitentiae genus in aliud secretum poterit commutare, quandò ita magis judicaverit expedire. Idem, sess. 24 de ref., cap. 8.

DE CASIBUS RESERVATIS.]

CASUS

¡ASUS reservatus est peccatum cujus absolutio à jure humano est prohibita simplici Presbytero, et reservata illi qui illud reservat, vel ejus Superiori.

Nullus nisi Papa, aut Episcopus casus reservare potest. Nullus casus, nullumque peccatum est Papæ reservatum, nisi ratione alicujus censuræ reservatæ : ideò sublatâ per Papam censurâ, tollitur etiam omnis reservatio; nisi fortè eumdem casum Episcopus sibi reservârit.

Episcopus non solùm ratione censuræ, sed et ratione gravioris culpæ, aliqua sibi peccata reservat.

Si Confessarius poenitentem aliquâ excommunicatione ligatum comperiat, à quâ eum absolvere non possit, statim eum ad Superiorem mittet, vel ipse à Superiore absolvendi facultatem

obtinebit, nec præsumet eum à peccatis absolvere, donec ab excommunicatione absolutionem consecutus fuerit.

Si autem casus reservatus sit ejusmodi, cui nulla sit annexa excommunicatio, tunc non obstante quacumque opinione contrariâ, declarat Illustrissimus D. D. Episcopus necesse esse ut pœnitens Superiorem adeat, et ab ipso ab omnibus tam reservatis quàm non reservatis absolvatur; aut ipse Sacerdos veniam impetret ab eodem Superiore, suum illum pœnitentem à casibus quos ipse fortè reservatos habuerit, absolvendi, ita ut uni eidemque Sacerdoti omnia peccata aperiantur, et ab omnibus simul absolutio concedatur. ( Vide Casus reservatos ad calcem Ritualis.)

CORDO MINISTRANDI

SACRAMENTUM POENITENTIÆ.

SACERDOS

ACERDOS ad fidelium Confessiones excipiendas adscitus. priusquàm id munus obeat, positis genibus brevi prece utatur, quâ divinæ gratiæ lumen postulet ad illud ministerium ritè peragendum; adhibendo, pro temporis opportunitate, Orationem eo fine appositam initio Breviarii Lingonensis.

Tum sedeat, superpelliceo, si fieri potest, indutus.

Pœnitens autem habitu demisso et humili, utroque genuflexo, nullo supposito pulvinari, aut aliá re simili, manibus junctis, iisque etiam nudis, capite discooperto, si sit vir, et posito priùs ense, si eo fortè accinctus fuerit, ad latus ejus prosternatur, et primùm muniat se signo Crucis, dicens: In nómine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti; Amen. Deinde dicat: Benedic Pater, quia peccávi, seu vernaculè: Mon Père, bénissez-moi, parce que j'ai péché.

Mox Sacerdos aperto capite dicat: Dóminus sit in corde tuo, et in lábiis tuis, ad dignè confitendum peccáta

tua, in nómine Patris, et Filii et Spíritûs sancti; Amen. Manu producens signum Crucis super caput pœnitentis.

Posteà operiens caput, ac decenter se componens, aurem præbeat confessioni audiendæ ; interim observans, ut pœnitens, si fieri possit, ita sit collocatus averso paululum vultu, ut neque ipse Sacerdotem, neque ipsum Sacerdos in faciem aspiciat, præsertim si mulier fuerit.

Pœnitens in principio faciat Confessionem generalem Latina, vel etiam vulgari linguá, dicendo scilicet, Confiteor Deo, usque ad Meâ culpâ; vel, Je me confesse à Dieu, usque ad hæc verba, J'en dis ma faute.

Deinde exprimat tempus ultimæ confessionis, in quâ receperit Absolutionem Sacramentalem. Tum rationem reddat de impositá sibi satisfactione, seu pœnitentiá, an eam debitè adimpleverit. Post hæc, si aliquod peccatum mortale in superioribus Confessionibus oblitus fuerit, de eo se accuset. Demùm peccata exinde à se commissa sigillatim declaret, prout poterit, clarè, distinctè atque integrè, sine involucris, omittendo superflua, ea tantùm quæ ad rem pertinent attingendo, nullam aliam à se personam inter confitendum nominando, dubia ut dubia, certa autem ut certa confitendo, peccata omnia, quæ sunt ejusdem speciei, simul recensendo, neque eadem sæpiùs repetendo, sed quoad fieri poterit, brevitati studendo.

Omnibus declaratis, prout memoria suggesserit, et finitá Sacerdotis interrogatione, ubi faciendam ille duxerit, pœnitens ter pectus percutiendo, subjungat: Meâ culpâ, etc., vel vulgari linguá illam absolvat generalem Confessionem.

Tum Sacerdos aperto capite dicat: Misereátur tui omnítuî potens Deus, et dimissis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam æternam. Amen.

Et statim dexterá versus pœnitentem elevatá, subjungat: Indulgéntiam, absolutiónem et remissiónem pecca

tórum tuórum tribuat tibi omnipotens, et miséricors Dóminus. Amen.

reci

Deinde operto capite, dicat que dicenda judicaverit, pro ratione peccatorum et conditione pœnitentis, convenientemque injungat pænitentiam. Interim caveat pœnitens ne preces tet, aut ad recolenda peccata, quæ forsitan oblitus est, animum adjiciat; sed omni aliá cogitatione abjectá, loquentem Confessarium attentè audiat, et de commissis intimè dolere studeat,

Postmodùm Sacerdos injunctâ et à pœnitente acceptatá salutari pœnitentiá, operto capite eum absolvat, hoc modo: Dóminus noster Jesus Christus te absolvat : Et ego auctoritáte ipsíus te absolvo, primò ab omni vínculo excommunicatiónis ( Si pœnitens sit Clericus, additur, suspensiónis) et interdicti, in quantùm possum et indiges: Deinde absolvo te ab ómnibus peccátis tuis, in nómine Patris, et Filii, et Spiritûs şancti; Amen.

Mox subjungat, ubi commodè fieri poterit, aperto capite: Pássio Dómini nostri Jesu Christi, et mérita beátæ Mariæ semper Virginis, et ómnium Sanctorum, et quicquid boni féceris, et mali sustinúeris, sint tibi in remissiónem peccatórum tuórum, augméntum grátiæ, et præmium vitæ æternæ. Amen.

In Confessionibus autem frequentioribus et brevioribus, omitti potest, Misereátur, etc. et satis erit dicere, Dóminus noster, etc., ut suprà, usque ad illud, Pássio Dómini, etc.

Urgente verò aliquá gravi necessitate in periculo mortis, breviter dicere poterit: Ego te absolvo ab ómnibus censúris et peccátis, in nómine Patris, et Filii X, et Spiritûs sancti; Amen.

Advertendum,

Advertendum, quòd pueris qui absolutionis sunt incapaces, et iis qui nullum peccatum, saltem veniale confessi sunt, danda est solùm benedictio per Orationem, Misereátur tuî, etc., et Indulgéntiam, etc.

Adultis quibus negatur aut differtur absolutio, danda est benedictio à Sacerdote operto capite, ne adstantes advertere possint absolutos non esse.

DE ABSOLUTIONE A CENSURIS,

AC PRIMO AB EXCOMMUNICATIONE IN FORO EXTERIORI.

S1 potestas absolvendi ab excommunicationis sententiá Sacer

doti commissa sit à Superiore, et in mandato certa forma fuerit præscripta, illa omninò servanda est; si verò in mandato seu commissione dicitur (In formâ Ecclesiæ consuetâ absolvat) hæc servanda sunt.

Primò, Ut excommunicatus ei ob cujus offensam excommunicationem incurrit, priùs, si potest, satisfaciat: quòd si tunc non possit, sufficientem cautionem præbeat, aut saltem si eam præstare non potest, juret se cùm primùm poterit, satisfacturum.

Secundò, Si crimen, ob quod in excommunicationem incidit, sit grave, juramentum ab eo exigatur de parendo mandatis Ecclesiæ, quæ illi fient pro tali causá: ac præcipuè ne deinceps delinquat contrà illum Canonem vel Decretum, per cujus infractionem censuram incurrit.

Denique hic absolvendi ritus observabitur.

Pænitens, coram Sacerdote sedente, utroque genuflexus dicet totum Psal. Miserére meî, Deus, etc. cum Glória Patri, etc.

Deinde surget Sacerdos, et aperto capite dicet:

Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster, etc. secretò.

« PoprzedniaDalej »