Obrazy na stronie
PDF
ePub

tionis carnium, malus finis respectu studii, quamvis per se honesti.

Secundò, quæ mutant speciem, seu novam aliquam malitiam distinctæ speciei conferunt, ut si quis homicidium commiserit propter furtum, sunt ibi duo distincta peccata, homicidii et furti; item si quis confiteatur se fuisse fornicatum, quærendum est an cum conjugatâ, esset enim adulterium; an cum consanguineâ, esset enim incestus; an ipse sit Religiosus, aut votum castitatis habeat, esset enim tunc infractio voti, etc.

Tertiò, quæ non mutant quidem speciem, sed augent, vel minuunt notabiliter, putà circumstantiæ aggravantes, vel elevantes, ut est in primis materiæ quantitas; v. g. furatus est quis, rogabitur an multùm, an parùm, habitâ etiam ratione damni illati; detraxit de proximo, an in re gravi et alicujus momenti, aut levis, deinde an advertentiâ rationis plenâ, vel modicâ, putà si subito motu, irâ, subreptione, etc. Nam hæc omnia possunt facere, ut actus vel mortalis, vel venialis habeatur.

Quartò, duratio actûs non est necessariò exprimenda, nisi fuerit notabiliter major quàm quæ solet esse regulariter in tali peccato. Et falluntur qui inde censendum putant an peccatum mortale sit, an veniale. Cogitatio enim turpis v. g. modò fuerit voluntariè admissa, etsi unico solùm momento durarit, lethalis est; et morosa dicetur, etsi nullam ferè traxerit moram. Contrà, si voluntas obnitatur, quantumvis notabili temporis spatio versetur in mente, non proindè censebitur culpa mortifera.

Porrò circumstantiæ quævis commodè ad septem capita revocantur quæ vulgato versiculo comprehenduntur:

Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodò, quandò.

Quis, dicit personam quæ peccat; si sit sacra, vel laica, publica, vel privata: cum quâ peccatur, si consanguinea, conjugata, etc.; in quam peccatur, si percussus est Clericus, si parens, etc. Quid, quantitatem: si notabilis, aut modica. Ubi, locum si sacer, aut profanus, publicus, aut secretus. Quibus auxiliis, media quibus usus est: ut si rebus bonis ad malè agen

dum

dum quis abusus sit; ut rebus sacris, putà orationibus ad maleficium: si malis, ad malè et benè agendum, ut si sacrilegio sanitatem sibi, vel aliis procuraverit; (nec enim facienda sunt mala, ut inde eveniant bona:) denique si socios et conscios ad peccandum adhibuerit. Cur, finem ab actione diversum: ut si homicidium propter furtum committatur. Quomodò, modum: an liberè, deliberatè, advertenter. Quandò, tempus: quandò opus tali tempore erat prohibitum, ut si dies erat Festus, cùm quis opus servile exercuit; si dies jejunii, cùm manè comedit.

Cæterum, cùm pœnitentes plerumque rudiores sint et ignari, tenentur Confessarii, ut suo muneri satisfaciant, eorum memoriam juvare per diligentem inquisitionem peccatorum, in quæ eos incidisse prudenter judicaverint. Quos tamen priùs interrogare non incipiant, quàm ipsi suo modo, pro ingenii facultate, id quod habent in conscientiâ exprompserint: siquidem Sacerdotis interrogatio et inquisitio adjungi tantùm debet, ad supplendum defectum pœnitentis.

Q

SENTENTIAE PATRUM

ET CONCILIORUM

DE LEGITIMO POENITENTIÆ USU.

UI peccantem blandimentis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat: nec comprimit delicta ille, sed nutrit. At qui consiliis fortioribus redarguit, simul atque instruit fratrem, promovet ad salutem. Quos diligo, inquit Dominus, redurguo et castigo. Sic oportet et Dei Sacerdotem non obsequiïs decipientibus fallere, sed remediis salutaribus providere. Imperitus est Medicus, qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, et in altis recessibus viscerum virus inclusum dum servat, exaggerat. Aperiendum vulnus est et secandum, et putredinibus amputatis, medelá fortiore curandum. Vocife

H

retur et clamet licèt, et conqueratur æger impatiens per dolorem, gratias aget postmodùm, cùm senserit sanitatem. Cypr. de lapsis.

Contra Evangelii vigorem, contra Domini ac Dei legem, temeritate quorumdam laxatur incautis communicatio: irrita et falsa pax, periculosa dantibus, et nihil accipientibus profutura. Idem ibid.

Quàm magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens et longa medicina non desit: pœnitentia crimine minor non sit. Putasne tu Dominum citò posse placari quem verbis perfidis abnuisti, etc.? Orare oportet impensiùs et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, stratos solo adhærere cineri, in cilicio et sordibus volutari, etc. Idem ibid.

Facinoris viam monstrat innoxiis, qui nocentibus post scelera blanditur. Pacian. in paræn. ad pœnit.

Consideremus etiam ne nos et ipsum deteriorem faciamus, cujus miseremur injustè. Ambros. in Psalm. 118.

Qui culpam exaggeravit, exaggeret etiam pœnitentiam. Majora enim crimina majoribus abluuntur fletibus. Idem, l. 1 de pœnit., c. 2.

Renuntiandum sæculo est, somno ipsi minùs indulgendum quàm natura postulat, interpellandus est gemitibus, interrumpendus est suspiriis, sequestrandus orationibus; vivendum ita, ut vitali huic moriamur usui, seipsum homo abneget, et totus immutetur. Idem ibid, 1. 2, c. 10.

Lugubris tibi accipienda est vestis, et mens ac membra singula digna castigatione punienda. Amputentur crines qui per vanam gloriam occasionem luxuriæ præstiterunt. Defluant oculis lacrymæ, qui masculum non simpliciter aspexerunt. Pallescat facies, quæ quondam viruit impudicè. Denique totum corpus injuriis et jejuniis maceretur, cinere aspersum, et opertum cilicio perhorrescat, quia malè sibi de pulchritudine placuit, etc.: sic conversus magnus ille David justificatus est; sic Ninive peccatrix illa civitas incumbentem sibi evasit interi

tum. Peccator ergo si sibi ipsi non pepercerit, à Deo illi parcetur. Idem ad virginem lapsam.

Non sufficit mores in melius commutare, et à factis malis recedere, nisi etiam de his quæ facta sunt satisfiat Deo per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Aug., hom. 50, sub finem.

Qui autem benè agit pœnitentiam, suus ipse punitor est. Sit oportet ipse in se severus, ut in eum sit misericors Deus. Aug. Iniquitas omnis, parva, magnave sit, puniatur necesse est, aut ab ipso homine pœnitente, aut à Deo vindicante. Vis non puniat Deus? puni tu. Idem, conc. 1, in Psal. 58.

Sentiens igitur anima se peccasse, et habere vulnera peccatorum, et in mortuis carnibus vivere, et indigere cauterio, constanter dicit ad Medicum: Ure carnes meas, reseca vulnera humores omnes et rheuma noxium durá hellebori potione constringe. Mei vitii fuit, ut vulnerarer: mei doloris sit, ut tot tormenta sustineam, et posteà sanitatem recipiam. Hieron., tom. 6, in Mich., cap. 7.

Turpanda est facies quam contra Dei præceptum purpurisso et cerussá et stibio sæpè depinxi. Affligendum corpus, quod multis vacavit deliciis. Longus risus perpeti compensandus est fletu. Mollia linteamina, et serica pretiosissima asperitate cilicii commutanda. Quæ viro et sæculo placui, nunc Christo placere desidero. Idem, in Epitaph. Paulæ, cap. 7.

Remitti culpa de præterito potest, correctione sine dubio subsequente. Nam si deinceps sinitur mansura perversitas, non est benignitas remittentis, sed consentientis assensio. Gelas., ep. 3.

Quid prodest confiteri flagitia, si confessionis vocem non sequitur afflictio pœnitentiæ, etc.? Tunc namque benè conversum peccatorem cernimus, cùm digná afflictionis austeritate delere nititur, quod loquendo confitetur. Greg., lib. 6, in cap. 15. Lib. 1. Regum.

Ad peccatum fortes sunt, ad flenda peccata debiles: volunt quidem peccati delectationibus resolvi, sed pœnitentiæ nolunt acerbitate purgari. Idem ibid.

Adeò ut usque ad haec nostra tempora, inter caetera quae pullulant vitia, falsae nihilominùs pœnitentiae consuetudo inoleverit. Infructuosam enim pœnitentiam dicimus, quae ita accipitur ut in eâdem culpâ, vel simili deteriori, vel parùm minori permaneatur. Unde quisquis dignè vult pœnitere, necesse est ut ad fidei recurrat originem, et quod in Baptismo promisit, sollicitus sit vigilanter custodire, etc., quoniam aliter simulatio dici potest, non pœnitentia. Greg. VII. epist., 1. 7, ep. 10.

Quoniam comperimus fœdissimè pro suis peccatis homines agere pænitentiam; ut quoties peccare libuerit, toties à Presbyteris se reconciliari expostulent; ideò pro coërcendá tam execrabili praesumptione, etc. Conc. Tolet. 3, can. 11.

Presbyteri imperiti solerti studio ab Episcopis suis instruendi sunt, qualiter et confitentium peccata discretè inquirere, eisque congruum modum secundùm Canonicam auctoritatem pœnitentiae noverintimponere. Quoniam hactenùs eorum incurid et ignorantia multorum flagitia remanserunt impunita, et hoc ad animarum ruinam pertinere dubium non est. Concil. Par. anno 829, c. 32.

Inter caetera unum est quod sanctam maximè conturbat Ecclesiam, falsa videlicet pænitentia. Ideò Confratres nostros et Presbyteros admonemus ne falfis pænitentiis laicorum animas decipi, et in infernum pertrahi patiantur, etc. Coc. Lateran. sub Innoc. II, an. 1139, can. 22.

Falsa fit pœnitentia, cùm pœnitens ab officio curiali vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevalet. Ibid.

Sanè et divinae justitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante Baptismum per ignorantiam deliquerint; aliter verò, qui semel à peccati et daemonis servitute liberati, et accepto Spiritus sancti dono, scientes, templum Dei violare, et Spiritum sanctum contristare non formidaverint. Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ullá satisfactione peccata dimittantur, ut occasione acceptâ, peccata leviora putantes, velut injurii et

« PoprzedniaDalej »