Obrazy na stronie
PDF
ePub

ECCLESIÆ LINGONENSIS.

REGULÆ GENERALES

DE SACRAMENTIS.

U T ea quæ ex antiquis Catholicæ Ecclesiæ Institutis, et Sanctorum Canonum, Summorumque Pontificum Decretis, de Sacramentorum ritibus ac cæremoniis hoc Libro præscribuntur, quâ par est diligentiâ ac religione custodiantur, et ubique fideliter serventur, illud ante omnia scire et observare convenit, quod Sacrosancta Tridentina Synodus de iis ritibus decrevit in hæc verba:

Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contenni, aut sine peccato à Ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse, anathema sit. Sess. 7, C. 13. · Cùm igitur in Ecclesia Dei nihil sanctius aut utilius, nihilque excellentius habeatur, quàm Sacramenta ad humani generis salutem à Christo Domino instituta; Parochus, vel quivis alius Sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse inprimis debet se sancta tractare, atque omni ferè temporis momento ad tam sanctæ administrationis officium paratum esse oportere.

Quamobrem illud perpetuò curabit, ut integrè, castè, pièque vitam agat. Nam etsi Sacramenta ab impuris coinquinari non possunt, neque à pravis Ministris eorum effectus impediri; impurè tamen et indignè ea ministrantes æternæ mortis reatum incur

10

runt. Sacerdos ergo, si fuerit peccati mortalis sibi conscius (quod absit) ad Sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi priùs corde pæniteat: sed si habeat copiam Confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri.

Quâcumque diei ac noctis horâ ad Sacramenta ministranda vocabitur, nullam officio suo præstando (præsertim si necessitas urgeat) moram interponet. Ac proptereà populum sæpè, prout sese offeret occasio, præmonebit, ut cùm sacro ministerio opus fuerit, se quamprimùm advocet, nullâs temporis, aut cujuscumque incommodi habitâ ratione.

Ipse verò antequàm ad hujusmodi administrationem accedat, paululùm, si opportunitas dabitur, orationi, et sacræ rei, quam acturus est, meditationi vacabit, atque ordinem ministrandi, et cæremonias pro temporis spatio prævidebit, et perleget.

In Baptismi, Eucharistiæ, Matrimonii, ac Extreme-Unctionis administratione superpelliceo sit ornatus, et desuper stolâ : in Sacramento verò Pænitentiæ ministrando, superpelliceo in Ecclesià semper sit indutus. .

Adhibebit quoque unum, vel plures Clericos, prout loci et Sacramenti ratio postulabit, decenti habitu et superpelliceo pariter indutos.

Curabit etiam ut sacra supellex, vestes, ornamenta , linteamina', et vasa ministerii integra, nitidaqué sint, et munda.

In Sacramentorum administratione, eorum virtutem, usum, ac utilitatem, et cæremoniarum significationes, ut Concilium Tridentinum præcipit, ex Sanctorum Patrum et Catechismi Romani doctrină, prout fieri commodè poterit, diligenter explicabit; ut majori cum fructu suscipiantur ab omnibus. Monebit etiam Fideles, ne ad ea suscipienda irreverenter accedant: sed priùs emundare studeant conscientiam ab operibus mortuis.

Dum Sacramentum aliquod ministrat, singula verba, quæ ad illius formam et ministerium pertinent, attentè, distincte et apposité atque clarâ voce pronunciabit. Similiter et alias orationes et preces devotè ac religiosè dicet: nec memoriæ, quæ plerumque labitur, facilè confidet: sed quantùm fieri poterit, recitabit ex Libro. Reliquas prætereà cæremonias ac ritus ita decenter grayique actione peraget, ut astantes ad cælestium rerum cogitationem erigat, et attentos reddat.

grayique

Administrandum procedens, rei quam tractaturus est, intentus sit, nec de iis quæ ad ipsam non pertinent, quicquam cum alio colloquatur: in ipsaque administratione actualem attentionem habere studeat, vel saltem virtualem, cum intentione faciendi quod in eo facit Ecclesia.

Illud porrò diligenter caveat, ne in Sacramentorum administratione aliquid quavis de causâ vel occasione, directè vel indirectè exigat: sed ea gratis ministret, et ab omni simoniæ atque avaritiæ suspicione, nedum crimine, longissimè absit. Quod verò nomine eleemosynæ, aut devotionis studio', peracto jam Sacramento, sponte à Fidelibus offeretur, id licitè pro consuetudine Diæcesis accipere poterit.

Fidelibus alienæ Parochiæ Sacramenta non ministrabit nisi necessitatis causâ , vel de licentiâ Parochi, aut Ordinarii.

Omnes autem qui Sacramentà suscipiunt, iisque ministrandis assistunt, loco et tempore opportuno monebit, ut remoto inani colloquio , et habitu, actuque indecenti , piè ac devotè Sacramentis intersint, et eâ, quâ par est, reverentiâ suscipiant.

Librum hunc Ritualem ( ubi opus fuerit ) semper cùm ministrabit secum habebit, ritusque et cæremonias in eo præscriptas diligenter seryabit.

Cæterùm quinque tantùm Sacramentorum , Baptismi scilicet, Penitentiæ , Eucharistiæ, Extremæ-Unctionis, et Matrimonii, quorum administratio ad Parochum pertinet, cæremoniæ in hoc Libro suis locis præscribuntur: omissis reliquorum duorum à solo Episcopo administrandorum , nempe Confirma tionis et Ordinis ritibus. Adjuncta est tamen brevis quædam instructio earum rerum, quas cùm hæc Sacramenta Episcopus ministraturus fuerit, debet ipse Parochus, pro curæ Parochialis munere agere, atque exequi.

Postremò quisquis Sacramenta administrare tenetur , habeat Libros necessarios ad officium suum pertinentes, et in eis pervolvendis sedulò desudet.

Oratio ante Sacramentorum administrationeni pro temporis

opportunitate recitanda , ubi propria non habetur. A DESTO, Dómine, supplicatiónibus nostris, et me qui primus grátiâ tuâ indígeo cleménter exaudi : et cui non electióne mériti, sed dono grátiæ tuæ hujus operis ministérium contulisti, da fidúciam muneris exequendi, atque ipse in nostro ministério, quod tuæ pietatis est, operáre. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Oratio post Sacramentorum administrationem.

[ocr errors]
[ocr errors]

OMNIPOTENS et miséricors Deus, qui mihi indígno fámulo tuo adésse dignátus es ad sacrum istud ministérium peragendum: ne respicias peccáta mea , sed fidem Ecclésiæ tuæ, et præsta, ut in fámulis tuis grátia tua illud intùs operétur, quod exteriore ópere à nobis exercétur.: et quos in hac re fragilitas nostra defectus admisit, tùâ benígnus misericórdià supplére digneris. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

[graphic]

DE SACRAMENTO BAPTISMI.

SACRUM Baptisma Christianæ Religionis ,.et æternæ vitæ januam , quod inter alia novæ Legis Sacramenta à Christo instituta primum tenet locum, cunctis ad salutem necessarium esse ipsa Veritas testatur illis verbis : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. (Joan. 3.) Itaque summa ad illud opportunè ritèque administrandum ac suscipiendum diligentia adhibenda est."

Cùm autem ad hoc Sacramentum conferendum alia sint jure divino absolutè necessaria, ut materia, forma, minister; alia ad illius solemnitatem pertineant, ut ritus ac cæremoniæ , quas ex Apostolicâ et antiquissimâ traditione acceptas et approbatas, nisi necessitatis causâ, omittere non licet': de iis omnibus aliqua præmonenda sunt, ut sacrum hoc ministerium ritè ac sanctė peragatur,

De materia Baptismi. Ac primum intelligat Parochus, cùm hujus Sacramenti materia sit aqua vera ac naturalis, nullum alium liquorem ad id adhiberi posse.

Aqua verò solemnis Baptismi sit eo anno benedicta in Sabbato Paschatis, vel Pentecostes, quæ in fonte mundo nitida et pura diligenter conservetur; et hæc, quando nova benedicenda est, in Ecclesiæ, vel potiùs Baptisterii sacrarium, seu piscinam effundatur.

Si aqua benedicta tam imminuta sit, ut minus sufficere videatur, alia non benedicta admisceri potest, in minori tamen quantitate,

Si verò corrupta fuerit, aut effluxerit , aut quovis modo defecerit, Parochus in fontem mundatum ac nitidum recentem aquam infundat, eamque benedicat ex formulâ quæ infrà præscribitur.

[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »