Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dei viventis, et Spíritus sanctus hábitet in eo in remissiónem ómnium peccatórum. R. Amen.

Deinde accipit ambas ampullas Olei Catechumenorum et Chrismatis, et de utroque simul in modum Crucis infundendo in aquam, dicit:

Foecundétur et sanctificétur fons iste Oleo salútis, et salutífero Chrismate: In nómine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen.

Post hæc manus abluit, et ablutio in piscinam vel in Sacrarium effunditur.

DE OBSTETRICIBUS ADMITTENDIS.

QUONIA

UONIAM in Obstetricum, seu Matronarum est arbitrio parvulorum et matrum ipsarum aliquandò vita et salus posita; et sæpè necesse est ut infantes ab iis baptizentur, atque etiam de Baptismi validitate earum testimonio judicium fertur: ideò de re Ecclesiæ est providere ne vel parvulis, vel matribus ipsis ex illarum mulierum improbitate, ignorantiâ, vel temeritate quicquam damni aut periculi contingat.

Cùm ergo facienda erit Obstetricis electio, dabit operam Parochus, ut honestiores et religiosiores suæ Parochiæ mulieres convocentur, quas commonefaciet, ut eam suffragiis suis eligant, quam ex omnibus ad hoc munus sincerè obeundum noverint aptissimam et fidelissimam, maximè verò quæ vitam omnem sine suspicione ac labe hæresis, sortilegii, maleficii et infamiæ in Christianâ pietate traduxerit.

Hæc cùm à majori parte, eâque saniore, electa fuerit, per Parochum edocebitur idiomate communi, quæ sit vera forma et materia Sacramenti Baptismi, si forsan ignara fuerit.

Deinde illam commonefaciet de officio, præcipuè ut caveat, ne unquàm baptizet nisi in urgenti necessitate, nèque etiam in casu necessitatis, si adsit Sacerdos, aut vir qualiscumque qui F

ritė possit baptizare; nisi ubi propter pudorem decet fœminam potiùs quàm virum baptizare quandò nempè infans non est omninò editus, Monebit etiam ut curet, quantùm fieri poterit, quandò urgente necessitate baptizabit, duos saltem testes præsentes adesse, ac matrem præsertim si potest, qui testimonium perhibeant Ecclesiæ de Baptismo ab illâ collato. Significabit etiam illi sui muneris esse monere parentes infantis quamvis feliciter nati, ne multos in dies differant eum ad Ecclesiam baptizandum afferri, sed eodem ipso die quo natus est, si fieri possit, Sacramentum tantoperè necessarium ipsi procurent. Denique prohibebit illi Parochus ne ad Hæreticorum Synagogas baptizandos infantes deferat.

Hæc ubi promiserit, ad juramentum illam admittet coram sacro Evangeliorum Codice, eo modo qui sequitur.

FORMA JURAMENTI.

Vous promettez à Dieu le Créateur Tout-puissant,

que vous vous acquitterez, le plus fidellement qu'il vous sera possible, de la charge que vous entreprenez maintenant, d'assister les femmes de cette Paroisse, et autres auprès desquelles vous serez appelée, en leurs enfantemens; et que là où vous jugerez quelque péril éminent, vous n'attenterez rien de vous-même, mais que vous vous servirez du conseil et aide des Médecins, Chirurgiens et femmes que vous connoîtrez les plus adroits et mieux expérimentés en ces affaires. Vous promettez aussi d'être discrète, et de ne révéler les secrets des familles et des maisons où vous serez employée : de n'user d'aucun remède ou moyen cite, sous quelque prétexte que ce soit : et enfin de

illi

par ven

ne rien faire ni omettre contre votre devoir geance, ou autre mauvaise affection; mais de procurer en tout et partout le salut corporel et spirituel des mères et des enfans dont vous aurez la charge, comme une femme de bien, vraie Chrétienne et Catholique le peut et le doit faire. Ainsi vous le jurez et promettez sur les saints Evangiles.

Tunc proferat Parochus sanctum Evangelium, illique Obstetrix manum imponat, et dicat:

Oui, Monsieur, je le jure et promets.

His peractis, Parochus mulieris nomen, et diem præstiti ab eá juramenti describat seorsim in aliquá parte Libri Baptis

malis.

Non erit alienum à ratione, ut in urbibus populosis hujusmodi juramentum ab Obstetricibus præstetur in conspectu Doctoris Medici: in oppidis verò et locis campestribus, in præsentia Chirurgi, vel Pharmacopolæ rusticani.

DE BENEDICTIONE MULIERIS
POST PARTUM.

NULLA lege tenetur mulier abstinere ullo die ab ingressu Ec

clesiæ post partum : nullâ etiam lege tenetur certis diebus post partum aliquo ritu se repræsentare Ecclesiæ, et Missam eâ causâ audire, aut suo nomine celebrari curare, aut oblationem facere, vel benedictionem ullam in purificationem puerperii suscipere: cùm nulla in partu culpa aut immunditia sit, quæ expiatione indigeat.

Laudabilis tamen est consuetudo, ac Religionis puritatem

redolens, et ab Ecclesiâ probata, quâ puerpera Deo pro susceptâ prole, et incolumitate suâ, gratias actura venit ad Ecclesiam, et henedictionem à Sacerdote petit, aut etiam Missæ Sacrificium offerri pro se postulat.

Hæc benedictio fieri debet à Parocho, vel alio Sacerdote ex ejus licentiâ, in Ecclesiâ Parochiali tantùm, non autem domi vel alibi, quâcumque mulier infirmitate detineatur: neque etiam in Ecclesiis Regularium à Regularibus: hoc enim illis sub pœnis arbitrio Illustrissimi D. Episcopi infligendis districtè prohibetur.

In eâ autem faciendâ non licet precationes ullas, aut ritus alios usurpare, quàm qui hîc præscribuntur: non panem azymum benedicere, sed tantùm fermentatum et vulgarem.

Caveat etiam Parochus, ne observationes ullæ superstitiosæ ad eam à mulierculis adhibeantur, sive in numero candelarum, sive in ritu osculandi Altaris, aut oblationis in eo deponendæ, sive in ordine et modò obeundorum Altarium, sive in delectu dierum, sive in aliis quibuscumque circumstantiis.

Non debent admitti ad hanc benedictionem concubinæ, non conjugatæ quæ ex publico adulterio, non solutæ quæ ex fornicatione pepererunt.

ORDO BENEDICENDI MULIEREM

QUAND

POST PARTUM.

UANDO mulier post partum ad Ecclesiam Parochialem benedicenda venerit, Parochus, si commodum fuerit, Missam priùs celebrabit, in quâ ipsa mulier panem communem fermentatum offeret.

Peractá Missá, muliere ante Altare cum cereo accenso genuflexá, Parochus particulam panis ab eá oblati benedicet in cornu Epistolæ, dicens:

ỳ. Adjutórium nostrum in nómine Dómini, R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dóminus vobiscum;

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

BENEDIC, Dómine, hanc creatúram panis, qui benedixisti quinque panes in deserto, ut mandúcans ex eâ fámula tua, purgáta à vítiis salútem consequátur mentis et córporis. In nómine Patris et Fílii X

et Spíritus sancti. R. Amen.

Quo dicto, panis particulam aquá benedictá consperget, et tradet mulieri.

Posteà extremo stolæ posito super caput ejus, dicet:

*. Dóminus vobiscum; R. Et cum spíritu tuo. *. Sequéntia sancti Evangélii secundùm Lucam. R. Glória tibi, Dómine.

IN illo témpore: Postquàm impléti sunt dies purgatiónis María secundùm legem Móysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sisterent eum Dómino, sicut' scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam, sanctum Dómino vocábitur. Et ut darent hóstiam secundùm quod dictum est in lege Dómini, par túrturum, aut duos pullos columbárum. Et ecce homo erat in Jerúsalem, cui nomen Simeon; et homo iste justus et timorátus, expéctans consolatiónem Israël, et Spíritus sanctus erat in eo. Et responsum acceperat à Spíritu sancto, non visúrum se mortem, nisi priùs vidéret Christum Dómini. Et venit in spíritu in templum. Et cùm indúcerent púerum.

« PoprzedniaDalej »