Obrazy na stronie
PDF
ePub

præceptorum tuórum lætus (vel læta ) tibi in Ecclésiâ tuâ desérviat, et proficiat de die in diem, ut idóneus (vel idónea ) sit frui gratiâ Baptismi tui, quem suscepit. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Orémus. D PRECES nostras, quæsumus Dómine, cleménterexaudi: et hunc electum tuum (vel hanc electam tuam) N. Crucis X Dominicæ ( Hic faciat signum Crucis in fronte infantis pollice dextro.) cujus impressione eum (vel eam ) signámus , perpétuâ virtúte custódi : ut magnitúdinis glóriæ tuæ rudiménta servans, per custódiam mandatórum tuórum regenerationis grátiâ pérfrui mereátur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Orémus.

DEus qui humáni generis, etc., ut suprà , pag. 17.

Finitá hac Oratione, Parochus salem benedicat, ponatque 'in ore infantis, ut suprà præscriptum est, pag. 17 et 18.

Quo facto, dicat: ♡. Dóminus vobiscum; R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Deus patrum nostrorum, Deus universæ cónditor creatúræ: te súpplices exorámus, ut hunc fámulum tuum (vel hanc fámulam tuam ) N. respicere dignéris propitius, et hoc primum pábulum salis gustántem non diúliùs esurire permittas, quominus cibo

repleátur cælesti : quatenus sit semper, Dómine, spiritu fervens, spe gaudens, tuo nómini sérviens; et quem (vel quam ) jam ad novæ regeneratiónis lavacrum perducere dignátus es, fac ut cum fidélibus tuis promissiónum tuárum æterna præmia consequi mereátur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Orémus.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus qui Móysi fámulo tuo in monte Sinaï apparuisti, et filios Israël de terrâ Ægypti eduxisti, députans eis Angelum pietátis tuæ, qui custodiret eos die ac nocte: te quæsumus, Dómine, ut mittere digneris sanctum Angelum tuum, qui similiter custódiat hunc fámulum tuum (vel hanc fảmulam tuam ) N. et perdúcat eum (vel eam) ad vitam æternam. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Exorcizo te, etc. Ergo maledicte diábole, etc., ut suprà, pag. 19. Finito hoc Exorcismo, subjungat:

Orémus. ALTERNAM ac justissimam pietátem tuam déprecor, Dómine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auctor lúminis et veritátis, super hunc fámulum tuum (vel hanc fámulam tuam ) N., ut digneris illum (vel illam ) illumináre lúmnine intelligentiæ tuæ : munda eum (vel eam ) et sanctífica: da ei sciéntiam veram,

firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam: ut dignus (vel digna ) sit pérfrui grátiâ Baptismi tui quem suscepit, ac demùm vitam consequatur æternam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Posteà dicat Parochus exorcismum sequentem , tenens manum dexteram super caput infantis cum Patrino et Matriná.

[ocr errors]

Nec te láteat, Sátana, imminere tibi poenas, imminére tibi tormenta, imminere tibi diem judicii, diem supplícii sempiterni, diem qui ventúrus est velut clibanus ardens, in quo tibi atque universis Angelis tuis æternus supervéniet interitus. Et ideò pro tua nequítia damnáte atque damnande, da honórem Deo vivo et vero, da honórem Jesu Christo Filio ejus, et Spiritui sancto: in cujus nomine atque virtúte præcipio tibi, quicúmque és spiritus immunde, ut éxeas et recédas ab hoc fámulo (vel hac fámula) Dei N., quem (vel quam ) idem Deus et Dóminus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictiónem, fontemque Baptísmatis dono suæ pietatis vocáre dignátus est, ut fieret ejus templum per aquam regeneratiónis perceptâ remissione omnium peccatorum, in nomine ejusdem Dómini nostri Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Reliquce cæremoniæ repetendæ sunt ex Ordine Baptismi parvulorum, pag. 21, quæ omnes observari debent, ut ibi habentur: excepto quòd interrogatio an infans velit baptizari, et infusio aquce cum formá Baptisni prætermittuntur. Moneat autem

Parochus Patrinum et Matrinam quòd non contraxerunt cognationem spiritualem, quce est impedimentum dirimens Matripionium.

ORDO SUPPLENDI CÆREMONIAS OMISSAS IN BAPTISMO ADULTORUM.

Si quandò supplendæ fuerint Baptismi cæremoniæ aliquibus adultis validè, nec tamen cum debitá solemnitate anteà baptizatis , quales sunt, verbi gratiá, qui ex nostratibus Hæreticis ad Ecclesian Catholicam redeuntes, ejusmodi cæremonias post abjurationen Hæreseos sibi suppleri expetunt; omissá hac. interrogatione : Quel enfant présentez-vous, etc. Patrinum et Matrinam interrogabit Parochus hoc modo:

Comment s'appelle celui (ou celle) que vous présentez à l'Eglise ? R. N. Si nomen adulti sit profanum, et non quale ab Ecclesiâ recipitur, Parochus proecipiet Patrino et Matrinæ ut aliud inponant.

Retento nomine , vel alio imposito, si opus fuerit, Parochus interrogabit adultum, qui ad hanc interrogationem et ad cæteras respondebit, et non Patrinus aut Matrina pro ipso, nisi mutus fuerit, aut omninò surdus, vel ignotæ linguæ, quo casu. consensum suum vel nutu, vel per interpreten, vel per Patrinum et Matrinam explicabit.

Parochus. N. Que demandez-vous ?
R. Les cérémonies du Baptême.

Par. Avez-vous été baptisé (ou baptisée) au nom du Père, et du Fils, et du saint Esprit?

R. Je le crois, pour l'avoir ainsi appris de personnes dignes de foi.

Tunc Parochuster ex sufflet leniter in faciem adulti , et dicat

[graphic]

semel: Exi ab eo (vel eâ), spiritus immunde, etc. Cæteraque omnia fiant in Ordine supplendi coeremonias omissas in Baptismo parvulorum : proeterquam quòd ad interrogationes adultus ipse debet respondere, ut suprà dictum est.

BENEDICTIO FONTIS BAPTISMI Extra Sabbatum Paschæ et Pentecostes, cùm aqua

consecrata non habetur. PRIMUM lavatur et mundatur vas Baptisterii : deinde limpida aquâ repletur: tum parantur vascula olei Catechumenorum et sacri Chrismatis.

His itu dispositis, Parochủs, assistente sibi uno saltem Clerico, accedit ad fontem, et dicit: *. Dóminus vobiscum; R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Exaudi nos, omnipotens Deus, et in hujus aquæ substantiam tuam misce virtútem: ut abluendi per eam et sanitátem simul et vitam consequantur æternam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

LXORCIZO te creatúra aquæ , in nomine Dei Patris omnipotentis X, et in charitáte Dómini nostri Jesu Christi Filii ejus X, et in virtúte Spiritûs sancti X: Exorcizo te omnis virtus adversárii, omnis incúrsio sátanæ, et omne phantasma: eradicáre et effugáre ab hac creatúrâ aquæ, ut fiat fons sáliens in vitam æternam: et quisquis ex eà baptizátus fúerit, fiat templum

« PoprzedniaDalej »