Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISCO

DE VISITATIONE

ARCHIDIACONALI.

PISCOPALI visitationi, eam quae quotannis, imò quoties opus fuerit, ab Archidiaconis fieri debet, ut potè subordinatam, neque planè dissimilem, appendicis loco libet híc subjicere.

Archidiaconus igitur, cùm ad portam Ecclesiae `visitandae pervenerit, ibi à Parocho, Matriculariis, et plebe processionaliter suscipitur, et acceptá Stold de manu Parochi, incipit hymnum Veni, Creátor, quem dum caeteri prosequuntur, fit processio ad Altare majus, ad cujus gradum infimum ipse genuflexus orat. Finito Hymno, Archidiaco nus dicit:

*. Emitte Spíritum tuum, et creabuntur; R. Et renovábis fáciem terræ,

Orémus. Deus, qui corda Fidélium, etc. ut suprà, pag. 327.

Deus, humilium visitátor, etc. ut suprà, pag. 356. His peractis, surgit, et visitat sanctissimam Eucharistiam, Reliquias, Altaria, Capellas, sacras Imagines, Sacristiam, et Fontes eodem ritu et ordine quo suprà dictum est, ubi de Ordine visitationis Episcopalis, nisi quòd benedicit populum cum vasculo in quo asservatur Eucharistia antequàm illud in Tabernaculo reponat.

Post visitationem Fontium, Oleorum sanctorum, et Regestorum, redeundo ad Altare majus, cantatur Responsorium de Sancto Patrono, cum versiculo et Oratione proprid, quam dicit Archidiaconus ante praedictum Altare. Inde confert se ad locum in quo sedere solent Matricularii ubi ea omnia peragit, quae ab Episcopo visitante ibidem fieri solere notavimus suprà, pag. 358.

Z z

Quibus completis, conversus ad Altare, dicit:

. A Dómino factum est illud:

R. Et est mirábile in óculis nostris.

Orémus. Actiónes nostras, etc. ut suprà, pag. 309. in fine, Per Dóminum nostrum, etc. R. Amen.

. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo. *. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias.

Quòd si necesse sit, Cœmeterium visitat revertendo, et ibidem intelligibili voce dicit alternatim cum adstantibus Psalmum De profundis, cum Oratione Fidélium. Sin ipsum non esse visitandum putet, eadem simili modo dicit, antequàm egrediatur.

Caeterùm quid in unaquaque re per Archidiaconum visitari potissimùm debeat, ex Superioribus intelligi facilè potest.

DE PRONAO.

MISSE PAROCHIALIS.

MISSAM Parochialem vulgò dicimus, legitimum populi Christiani conventum ad sacra solemnia sub proprio Pastore statis diebus fieri solitum in Ecclesia Parochiali : qui apud veteres scriptores, et in antiquis Conciliis, tum Graecis, tum Latinis, per antonomasiam, uno verbo, Conventus appellatur, à Sancto verò Justino Martyre sic describitur Apolog. 2.

Et solis qui dicitur die, ómnium qui vel in oppidis, vel ruri degunt in eumdem locum conventus fit : et commentária Apostolórum aut scripta Prophetarum leguntur. Deindè eo qui legit finem faciente, Præsi

dens oratiónem habet, quà pópulum instruit, et ad imitatiónem præclarárum hujúsmodi rerum cohortátur. Sub hæc consúrgimus commúniter omnes et precatiónes profúndimus, et précibus peractis, panis offertur, et vinum et aqua: et Præpositus itidem, quantùm in ipso est, preces et gratiárum actiónes fundit, et populus faustè acclámat dicens, Amen. Et distribútio, communicatioque fit eórum in quibus grátiæ sunt actæ, cuique præsenti, etc.

En Apostolicis temporibus imago Missae Parochialis: legitimus dies, nempè Dominicus: frequentia, ut omnes conveniant: locus, ut in unum: Res quae ibi aguntur, scilicet lectio divinarum Scripturarum, et huic adjuncta institutio doctrinae Christianae : post eam, communes cum populo preces: deinde actio tremendi sacrificii: postremò sanctorum mysteriorum communicatio.

Hujus verò Missae illa pars, quae communes preces et Christiani officii doctrinam complectitur, jam usitato nomine Pronaum, seu Pronum appellatur: Cujus quidem formam, prout illa usque hodiè in Parochiis observari solet, prorsùs ad Apostolicae institutionis et Sanctorum Conciliorum regulam expressam esse constat, ex S. Clement. Const. Apost. lib. 8, c. 10.; Conc. Emerit., can. 19.; Lateran., sub Innoc. III.; Trident.; Mediolan. 1, 3 et 6; et aliis.

Sunt autem Pronai duae partes praecipuae. In quarum alterd, Sacerdos pro singulis ordinibus Ecclesiae, atque adeò pro universis populi Christiani necessitatibus, factá priùs commemoratione et commendatione eorum pro quibus specialiùs orandum est, conceptis verbis Deo supplicat. In alterd verò populum familiariter et simplici sermone, paternoque affectu de iis edocet, quae ad fidem et mores pertinent: tum de iis admonet, quae ipsum scire interest; Cujusmodi sunt Leges, Statuta, et Praecepta Ecclesiae,

Festa et Jejunia servanda, Matrimonia contrahenda, Publicationes Indulgentiarum, quae nunquàm sine Episcopi. aut ejus Vicarii generalis speciali mandato proponi debent, Monitiones excommunicationum ferendarum, Denuntiationes excommunicatorum, et si quae sunt alia id genus. De quibus, nec non et de universa forma Missae Parochialis, deque singulis Pronai partibus accuratè Tertullianus, Apologetici c. 39.

Corpus sumus de conscientiâ Religiónis, et disciplínæ unitáte, et spei fœdere. Coïmus in cœtum et Congregatiónem, ut ad Deum, quasi manufactâ, precatiónibus ambiámus orantes. Hæc vis Deo grata est. Orámus étiam pro Imperatóribus, pro ministris eórum et potestátibus, pro statu séculi, pro rerum quiéte, pro morâ finis. Cógimur ad divinárum litterárum commemoratiónem, si quid præséntium tempórum quálitas aut præmonére cogit, aut recognoscere. Certè fidem sanctis précibus páscimus, spem erigimus, fidúciam figimus, disciplinam præceptorum nihilóminùs inculcatiónibus densámus. Ibídem étiam exhortatiónes, castigatiónes, et censúra divína. Nam et judicátur magno cum póndere, ut apud certos de Dei conspectu : summumque futúri judícii præjudicium est, si quis ita deliquerit, ut à communicatióne oratiónis et conventûs, et omnis sancti commercii relegétur.

Unde apparet hodiè Missam Parochialem, antiquam Apostolicarum Synaxeon et conventuum Ecclesiae primitivae formam ex integro retinere.

Plurimùm interest, populo sæpè à Parochis commendari cqusam instituendi Conventus Christiani, quam attingit Tertull. suprà, et eleganter S. Ignatius, epist. ad Magne

sianos, ut nempè Fideles in unum frequentiùs coëuntes, Religionis ac doctrinae Orthodoxae et communis spei unitatem servent, ac sic studiis inter se conjuncti, unum Corpus maneant in Christo. Ideò enim omnibus una dies praestituta, unus idemque locus, uniusque Panis et Calicis participatio, una omnibus pro omnibus in commune Oratio, unius doctrinae ex unius Pastoris ore communicatio, quae tria praecipua sunt unionis Ecclesiae vincula, de quibus 2 Act. legitur: Erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

Et hac quidem de causa tam severè ab Ecclesiá semper indicta est lex conveniendi, ut etiam Apostolicis temporibus nominatim omnes exquirerentur à Sacerdote ne quis se subducere posset, atque à sacrorum consortio sejungere, ut videre est apud S. Ignatium in Epist. ad Polycarpum, et Epist. ad Heronem: imò etiam, ut qui tres Dominicas abfuissent, excommunicationis pond plecterentur, ut est in Concil. Sardic. Quod, cùm eam pœnam anteacto tempore à majoribus constitutam esse doceat, non obscurè indicare videtur eam legem ab Apostolorum traditione manasse; quod etiam ante primum Concilium Nicaenum confirmat can. 21 Concil. Eliberit., in quo eadem pana sancitur.

Quam disciplinam ab Ecclesia posterioribus deinceps temporibus probatam observatamque fuisse praeter Concilia diversis seculis ac locis celebrata, et plurima passim variarum Dioceseon statuta, luculenter ostendit Sixtus IV. in Extravag. Vices illius, de treuga et pace, his verbis:

Fratres Mendicantes non prædicent pópulos Parochiános non tenéri audire Missam in eórum Parochiis diébus Festivis et Dominicis: cùm jure sit cautum illis diébus Parochiános tenéri audíre Missam in eórum Parochiáli Ecclésia, nisi forsan ex honesta causa ab ipsa Ecclésia se absentárent.

Et contrarium praedicantes afficit pænd excommunicationis latae sententiae.

« PoprzedniaDalej »