Obrazy na stronie
PDF
ePub

. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Omnipotens sempiterne Deus, à cujus fácie, etc. ut suprà, pag. 341.

Posteà imponens super maleficiatum extremam partem Stolæ, faciat Exorcismos suprà positos, pag. 344 et seqq., et recitet Preces atque Orationes quæ subsequuntur, nec non et Psalmos ibidem notatos, prout ipsi visum fuerit.

DE SEPARANDIS

LEPROSIS A POPULO.

Cum quis probabili argumento seu conjectura de Lepra sus

UM

pectus fuerit, coram D. Officiali citari debet, et à Curato unà cum matriculariis seu ædituis, in ejusdem domum Officialis procurandum est ut adducatur. In quorum conspectu à peritis Medicis et Chirurgis per omnes corporis partes visitabitur et examinabitur. Ab his si infectus judicetur, Officialis Leprosum juridicè pronunciabit à sanorum hominum consortio segregandum.

Die Dominica sequente, populo congregato in Ecclesid ex sacro suggestu per Parochum aut alium Sacerdotem significabitur, hæc omnia suprà dicta fideliter esse præstita, et die tali adimplendos esse erga talem separationis Leprosi ritus.

Hæc verò expensis Parochiæ fient, quas à Leproso posteà, si sit solvendo, repetet Ecclesia.

Cùm dies autem adimplenda separationis Leprosi venerit, Parochus Superpelliceo et Stolá indutus, cum Cruce et aquá benedictá, subsequente populo ( sicut in diebus Processionis fieri solet) habens præ manibus instrumentum sententiæ Judicis Ecclesiastici, ægrotum asperget aquá benedictá; tum blandis verbis et salutaribus consolabitur, ut non despondeat

animum, sed apud se seriò cogitans cum patientissimo Job, totam hominis vitam esse militiam super terram; sibi persuadeat in omnibus Deo tanquàm supremo Domino, et clementissimo Patri esse parendum, qui de rebus humanis ita statuit et ordinat, prout hominum saluti magis expedire cognoscit. Præterea, sermone Christianam consolationem redolente, proponet ægroto, non debere animo angi quos Deo visum est eo morbi genere visitare, si pro fraterná dilectione et laudabili Christianorum consuetudine, in posterum à consortio eorum qui sani sunt separentur: si quidem ipsos corporalis ista separatio nec privat Ecclesiæ suffragiis,nec impedit quominùs cæteris Christi Fidelibus semper sint spiritu et charitate conjunctissimi. Ideò amanter eum adhortabitur, ut illum lubens sequatur, Missam auditurus, Sacerdotalemque benedictionem et salutaria documenta recepturus.

Ne hujusmodi Processio vacua sit fructu spirituali, imò ut excitetur ad laudes Dei subsequentis populi devotio, aliquid ex sacra Scriptura depromptum cantabitur, ut sunt Psalmi pœnitentiales, vel aliqua Responsoria, quæ ad excitandam pœnitentiam, vel ad impetrandam Dei misericordiam plurimùm conducunt.

Ubi ad fores Ecclesiæ perventum fuerit, iterùm Parochus Leprosum asperget aquá benedictá, illique locum extra Ecclesiam, vel intra (si tutò et commodè fieri possit) designabit; ubi separatus ab aliis Missam possit audire, in eaque communicare. Erit autem Missa vel de infirmis, ut habetur in Missali; vel de Tempore, aut de Festo occurrente, aut de Spiritu sancto cum commemorationibus pro infirmo; prout devotio Leprosi postulaverit.

hæc

Completo autem Missæ sacrificio, cantetur Litania processionaliter eundo ad locum designatum, ubi præparata erit mensa sumptibus consanguineorum seu hæredum ipsius Leprosi, aut Parochiæ, ut suprà dictum est; super quam erunt ordine disposita, quæ posteà modo qui sequitur à Sacerdote benedicta tradentur Leproso: In primis Tunica et Caliga coloris leucophæi, (Gallicè de Gris,) Sotulares simplices,

unum

*. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Omnipotens sempiterne Deus, à cujus fácie, etc. ut suprà, pag. 341.

Posteà imponens super maleficiatum extremam partem Stolæ, faciat exorcismos suprà positos, pag. 344 et seqq., et recitet Preces atque Orationes quæ subsequuntur, nec non et Psalmos ibidem notatos, prout ipsi visum fuerit.

DE VISITATIONE

EPISCOPALI.

Cum Illustrissimus D. D. Episcopus Ecclesiam aliquam

UM

visitaturus, Pastorales litteras eo nomine à se confectas miserit, certamque diem statuerit, debet Parochus aut quicumque alius Sacerdos ad quem illae directae sunt, easdem quamprimùm unà cum instructionibus ad visitationem pertinentibus enuntiare atque evulgare. Praecipuè autem fideles moneat institutam illam esse ab Episcopo, ut in eis orthodoxam doctrinam, probatamque morum disciplinam, tum collapsam restituat, tum incorruptam tueatur : porrò Confirmationis Sacramentum à Pontifice ministrandum omnes ad pœnitentiam excitandos, absolvendosque si qui sint, qui graviorum culparum rei, eidem vel aliis per ipsum ad id munus deligendis confiteantur.

Atque ut Parochus ipse, vel quicumque alius cujus intererit, omnia necessaria sedulò praeparet, noverit ab Episcopo ea potissimùm investiganda circa Ecclesiam, et ejus partes, caeteraque ad ipsam pertinentia :

An eo cultu et nitore teneantur, qui domum Dei decet ; et si quid restituendum, reparandum, reconcinnandumque sit, hoc jussurum Pontificem, ab iis ad quos pertinet resarciri;

Y y

An sanctorum Reliquiae approbatae, tutòque, ornatè, ac decenter conditae asserventur;

An quae de sepulcris ac Cemeteriis à Canonibus et statutis Synodalibus sancita sunt, reipsà praestentur;

An desint vestes, libri, Calices, Patenae, Corporalia, Purificatoria, et reliqua ejus generis instrumenta, et ornamenta, quae ad Altaris ministerium, et ad divina officia sint necessaria;

An illa munda et purgata serventur;

An juxta Ecclesiae ritum benedicta; an etiam nova, quae tunc ab ipso benedicantur;

An Missae, aliaque divina officia, quá oportet pietate ac devotione celebrentur;

An Ecclesiae libri, vetera scripta, instrumenta, et privilegia custodiantur;

An eorum extet ratio, quae in Inventarium relata sint. Tum, si Ecclesia collegiata sit, quaerendum esse de dignitatibus, Canonicis, et aliis ejusdem Ministris : An ritè sint instituti et ordinati;

An iis omnibus initiati, quae officii cujusque peculiare munus requirit ;

An Missarum, divinorumque officiorum celebrationi, et anniversariorum persolutioni, aliisque oneribus et muneribus satisfaciant ;

An in choro gravitatem servent, quam et locus et officium exigunt;

An divinas laudes non cursim et praefestinanter, sed potiùs tractim et cum decenti pausâ, tam circa medium, quàm in fine cujusque Psalmorum versiculi decantent ;

An hujus Diocesis Breviario et caeteris Officialibus libris utantur, et an rituum propriorum suae Ecclesiae, si qui fortè hujusmodi sunt, indicem aut ordinem descriptum habeant;

Quae sit eorum vitae et morum ratio, qui vestitus, qui convictus, quae familia; num ex iis aliquod scandalum possit suboriri;

An sordidis et illiberalibus artibus, atque à suo gradu alienis, aliqui dent

operam;

An Ecclesiae suae jura, et bonorum Ecclesiasticorum possessionem defendant;

An fructus rectè dispensent;

An pacem inter se habeant; inimicitiarum et odiorum causas tollere studeant.

SI ECCLESIA sit Parochialis, videndum praetereà: An Parochus libros habeat, in quibus baptizatorum, eorumque qui Matrimonio juncti sunt, et mortuorum nomina et cognomina describat;

An ritè Sacramenta suis Parochianis administret ;

An sacro-sanctam Eucharistiam, Chrisma, et reliqua sacra, ed quá debet munditie, curd, et custodid, conservet, suoque tempore mutet;

An Eucharistiae Sacramentum piè et honorificè, prosequente aliquo fidelium comitatu, ad aegrotos perferat;

An Matrimonia in sua Ecclesia legitimè contrahenda, per tres dies Dominicos seu Festivos, inter Missarum solemnia, priùs publicè denuntiet;

An Dei verbum praedicet, et pueros rudimenta Fidei doceat ;

An in sua Parochia assiduè resideat, gregemque sibi commissum verbo et exemplo pascat.

DENIQUE, dispiciendum esse, an in populo sint novatores, peccatores publici ac notorii, nominatim excommunicati;

An qui inimicitias gerant; qui jejunia, Festos dies et reliquos Ecclesiae ritus non servent; qui in Paschate proprio Sacerdoti confessi et sacrd Communione refecti non sint;

An demùm tales in scholis sint Magistri, per quos pueri in litteris, et pietate sufficienter erudiantur.

« PoprzedniaDalej »