Obrazy na stronie
PDF
ePub

NECT Ec te láteat, Sátana, imminére tibi pœnas, imminére tibi tormenta, imminére tibi diem judícii, diem supplícii sempiterni, diem qui ventúrus est velut clíbanus ardens, in quo tibi atque universis Angelis tuis æternus supervéniet intéritus. Proinde, damnáte, atque damnande, da honórem Deo vivo et vero, da honórem Jesu-Christo Fílio ejus, et Spirítui sancto: in cujus nómine atque virtúte præcípio tibi, quicumque es, Spíritus immunde, ut éxeas et recédas ab hoc fámulo (vel hac fámula) Dei N., quem (vel quam) Deus et Dóminus noster Jesus-Christus pretióso Sánguine suo redimere dignátus est. Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et séculum per ignem. R. Amen.

Ex1, Spiritus immunde, ab hac creatúra Dei, nec

in eam præsúmas ámpliùs introire. Ipse tibi imperat, maledicte diábole, qui te de supernis cœlórum in inferióra terræ demersit, qui te retrorsùm abire præcépit. Tu ergo, nequíssime Spiritus, humáni géneris inimíce, mortis adductor, vitæ raptor, justítiæ declinátor, malorum radix, seductor hóminum, incitátor invídiæ, causa discórdiæ, pater mendácii, illum métue, qui in Isaac immolátus est, in Joseph venúndatus, in agno occísus, in hómine crucifixus; qui deinde inferni triumphátor éxtitit gloriósus. Recéde ergo in nómine Patris, et Filii, et Spíritus sancti, ab hoc fámulo (vel hac fámula) Dei, et ne ámpliùs

intróeas in eum (vel eam,) adjurátus in virtúte Dómini nostri Jesu-Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et séculum per ignem. ». Amen. Posteà Sacerdos, acceptá Cruce, dicat:

ECCE lignum sanctissimæ Crucis, fúgite partes advér

sæ;

vicit enim vos et mundum Dóminus Jesus-Christus, Filius Dei, Imperátor summus, Leo de tribu Juda, radix David.

Crucem det Energumeno osculandam, dicens cum eo simul: Adorámus te, Christe, et benedicimus tibi: quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum.

Deinde Sacerdos dicat:

Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster, etc.

ỳ. Et ne nos indúcas in tentatiónem;

R. Sed libera nos à malo.

*. Exurgat Deus, et dissipentur inimíci ejus ; R. Et fúgiant, qui odérunt eum, à fácie ejus. v. Salvum fac servum tuum, (vel salvam fac ancillam tuam,)

R. Deus meus, sperantem in te.

7. Nihil proficiat inimícus in eo (vel eâ );
R. Et Filius iniquitátis non appónat nocére ei.
. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis

R. A fácie inimíci.

*. Dómine, exaudi oratiónem meam, R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Deus, qui culpâ offenderis, pœnitentià placáris; DEUS,

preces pópuli tui supplicantis propitius réspice, et flagella tua iracundiæ quæ pro peccátis nostris me

rémur averte.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, salus æterna cre

déntium, exaudi nos pro fámulo tuo infirmo, (vel pro fámula tua infirma) pro quo (vel qua) misericórdiæ tuæ implorámus auxílium; ut rédditâ sibi sanitáte, gratiárum tibi in Ecclésia tua réferat actiónes.

HOSTIUM nostrórum, quæsumus, Dómine, élide supérbiam; eorumque contumáciam dextræ tuæ virtúte prosterne.

DEUS,

EUS, qui contritórum non déspicis gémitum, et mæréntium non spernis affectum; adesto supplicatiónibus nostris quas tibi pro tribulatióne nostra effúndimus, easque clementer exaudi; ut quidquid contra nos diabólicæ atque humánæ moliuntur adversitátes, ad níhilum redigatur, et consílio tuæ pietatis allidátur; quátenús nullis adversitátibus læsi, sed de omni tribulatione et angústia erepti, læti in Ecclésia tua tibi grátias referámus, Per Dóminum nostrum, etc. R. Amen.

Deus, qui corda Fidélium, etc. ut suprà, pag. 327. Concede nos fámulos tuos, etc. ut suprà, pag. 327. Addatur Oratio illius Sancti, cujus nomine vocatur Energumenus, itemque Orationes aliorum Sanctorum ad libitum. Prædicta omnia, quatenùs opus fuerit, repeti possunt, donec obsessus sit omninò liberatus.

Juvabit prætereà plurimùm, hæc quæ infrà notantur, super obsessum devotè dicere, sæpèque repetere.

Pater noster. Ave, María. Credo in Deum.

Litanias ordinarias, vel eas quæ habentur suprà in Ordine Extreme-unctionis.

Canticum B. Mariæ Virginis. Magnificat.
Canticum Zachariæ. Benedictus.
Symbolum Athanasii. Quicumque.
Psalm. 53. Deus, in nómine tuo.
Psalm. 90. Qui hábitat.

Psalm. 67. Exurgat Deus.

Psalm. 69. Deus, in adjutórium.

Psalm. 117. Confitémini Dómino, quóniam bonus.
Psalm. 34. Júdica, Dómine, nocentes me.
Psalm. 58. Eripe me de inimicis meis, Deus meus.
Psalm. 30. In te, Dómine, sperávi. integrum.
Psalm. 21. Deus, Deus meus, réspice in me.
Psalm. 3. Dómine, quid multiplicáti.
Psalm. 10. In Dómino confido.

Psalm. 51. Quid gloriáris in malítia.

Psalm. 12. Usquequò, Dómine, oblivísceris.
Et in fine cujuslibet Psalmi addatur Glória Patri.
In fine Sacerdos benedicat Energumeno, dicens :

Benedictio Dei omnipotentis descendat super te,

et máneat semper tecum. In nómine Patris, et Fílii, et Spiritùs sancti. R. Amen.

Exorcismus pro maleficiato in proprio corpore.

UBI

BI Parochus ex magnis et probabilibus indiciis deprehenderit aliquem in corpore suo esse maleficio seu fascinatione affectum, rem totam ad Illustrissimum D. D. Episcopum deferet, ab eoque impetratá licentia, maleficiatum exorcizabit ritu qui sequitur.

Dictus maleficiatus exorcizandus, si per infirmitatem possit, veniet ad Ecclesiam ante meridiem, et præmissá confessione et sacrá Communione, flectet genua, vel sedebit ante Altare. Si verò domi propter infirmitatem debet exorcizari, ante imaginem Crucifixi, vel Beatissimæ Virginis, corde sursùm ad Deum elevato, manu tenebit Cereum benedictum accensum, aut saltem Cereus juxta eum ponetur.

Tum Parochus Alba vel Superpelliceo et Stolá indutus, aqua benedictá afflictum et circumstantes asperget, illosque invitabit ad sedulò orandum cum ipso.

Mox dicet, muniendo se signo sanctæ Crucis :

In nómine Patris, et Filii, et Spíritûs sancti. Amen.

. Dómine, exaudi oratiónem meam; R. Et clamor meus ad te véniat. y. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Oremus. Actiónes nostras, etc. ut suprà, pag 309:

Deinde dicet Evangelium sancti Marci Euntes in mundum, etc. ut suprà, pag. 330, signans in principio librum, deinde frontem, os et pectus suum, ac postremò frontem maleficiati. Finito Evangelio osculetur librum, dicens: Per Evangélica dicta, etc. Et statim subjungat.

« PoprzedniaDalej »