Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nec te lateat, Sátana, imminere tibi pænas, imminére tibi tormenta, imminere tibi diem judicii, diem supplícii sempiterni, diem qui ventúrus est velut clibanus ardens, in quo tibi atque universis Angelis tuis æternus supervéniet intérilus. Proinde, damnáte, atque damnande, da honórem Deo vivo et vero, da honórem Jesu-Christo Filio ejus, et Spirítui sancto: in cujus nómine atque virtúte præcípio tibi, quicumque es, Spiritus immunde, ut éxeas et recédas ab hoc fámulo (vel hac fámula) Dei N., quem (vel quam ) Deus et Dóminus noster Jesus-Christus pretioso Sánguine suo redimere dignátus est. Qui ventúrus est judicáre vivos et mortuos, et séculum per ignem. R. Amen.

Exi, Spiritus immunde, ab hac creatúra Dei, nec in eam præsúmas ampliùs introire. Ipse tibi imperat, maledicte diábole, qui te de supernis cælorum in inferióra terræ demersit, qui te retrorsùm abire præcépit. Tu ergo, nequíssime Spiritus, humáni generis inimice, mortis adductor, vitæ raptor, justítiæ declinátor, malorum radix , sedúctor hominum, incitátor invidiæ, causa discórdiæ, pater mendácii, illum métue, qui in Isaac immolatus est, in Joseph yenundatus, in agno occisus, in homine crucifixus; qui deinde inferni triumphátor éxtitit gloriósus. Recéde ergo in nomine Patris x, et Filii , et Spiritus sancti , ab hoc fámulo (vel hac fámula) Dei, et ne ampliùs

intróeas in eum (vel eam,) adjurátus in virtúte Dómini nostri Jesu-Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mortuos, et séculum per ignem. R. Amen.

Posteà Sacerdos, accepta Cruce, dicat:

Ecce lignum sanctissimæ Crucis,fúgite partes advérsæ; vicit enim vos et mundum Dóminus Jesus-Christus, Filius Dei, Imperátor summus, Leo de tribu Juda, radix David. Crucem det Energumeno osculandani, dicens cum eo simul:

Adorámus te, Christe, et benedicimus tibi: quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum.

Deinde Sacerdos dicat :

Kyrie , eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Pater noster, etc.

♡. Et ne nos indúcas in tentatiónem;
R. Sed libera nos à malo.
. Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus;
R. Et fúgiant, qui oderunt eum, à fácie ejus.

♡. Salvum fac seryum tuum, (vel salvam fac ancillam tuam,)

R. Deus meus, sperantem in te.
. Nihil proficiat inimicus in eo (vel eâ);
R. Et Filius iniquitátis non appónat nocére ei.

. Esto ei, Dómine, turris fortitudinis
R. A fácie inimíci.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam, . . R. Et clamor meus ad te véniat.

Exorcismis.
♡. Dóminus vobiscum ,
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Deus, qui culpâ offenderis, pænitentiâ placáris; prečes pópuli tui supplicantis propitius réspice, et flagella tuæ iracundiæ quæ pro peccatis nostris merémur averte.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, salus æterna credéntium, exaudi nos pro fámulo tuo infirmo, (vel pro fámula tua infirma) pro quo (vel qua) misericórdiæ tuæ implorámus auxilium; ut rédditâ sibi sanitáte, gratiárum tibi in Ecclésia tua réferat actiónes.

Flostium nostrorum, quæsumus, Dómine, élide supérbiam; eorumque contumaciam dextræ tuæ virtúte prosterne.

Deus, qui contritórum non déspicis gémitum, et mæréntium non spernis affectum; adesto supplicatiónibus nostris quas tibi pro tribulatione nostra effúndimus, easque clementer exaudi; ut quidquid contra nos diabolicæ atque humánæ moliuntur adversitátes, ad nihilum redigátur, et consílio tuæ pietátis allidátur; quatenus nullis adversitátibus læsi, sed de omni tribulatione et angústia erepti, læti in Ecclésia tua tibi grátias referámus, Per Dóminum nostrum, etc,

R. Amen,

Deus, qui corda Fidélium, etc. ut suprà, pag. 327. Concede nos fámulos tuos, etc. ut suprà , pag. 327.

Addatur Oratio illius Sancti, cujus nomine vocatur Energumenus, itemque Orationes aliorum Sanctorum ad libitum.

Prædicta omnia, quatenùs opus fuerit, repeti possunt, donec obsessus sit omninò liberatus.

Juvabit prætereà plurimùm , hæc quæ infrà notantur, super obsessun devotè dicere, sæpèque repetere.

Pater noster. Ave, María. Credo in Deum. Litanias ordinarias , vel eas quæ habentur suprà in Ordine Extreme-unctionis.

Canticum B. Mariæ Virginis. Magníficat.
Canticum Zachariæ. Benedictus.
Symbolum Athanasii. Quicumque.
Psalın. 53. Deus, in noinine tuo.
Psalm. 9o. Qui hábitat.
Psalm. 67. Exurgat Deus.
Psalm. 69. Deus, in adjutórium.
Psalm. 117. Confitemini Dómino, quóniam bonus.
Psalm. 34. Júdica, Dómine, nocentes me.
Psalm. 58. Eripe me de inimicis meis, Deus meus.
Psalm. 3o. In te, Dómine, sperávi. integrum.
Psalm. 21. Deus, Deus meus, réspice in me.
Psalm. 3. Dómine, quid multiplicáti.
Psalm. 10. In Dómino confido.
Psalm. 51. Quid gloriáris in malítia.
Psalm. 1 2. Usquequò, Dómine, oblivisceris.
Et in fine cujuslibet Psalmi addatur Glória Patri.
In fine Sacerdos benedicat Energumeno, dicens:
Benedíctio Dei omnipotentis descendat super te,

et máneat semper tecuin. In nomine Patris, et Filii , et Spiritùs sancti. R. Amen.

Exorcismus pro maleficiato in proprio corpore.

U BI Parochus ex magnis et probabilibus indiciis deprehenderit aliquem in corpore suo esse maleficio seu fascinatione affectum, rem totam ad Illustrissimum D. D. Episcopum deferet , ab eoque impetratá licentia , maleficiatum exorcizabit ritu qui sequitur.

Dictus maleficiatus exorcizandus, si per infirmitatem possit, veniet ad Ecclesian ante meridiem, et præmissá confessione et sacrá Conimunione , flectet genua, vel sedebit ante Altare. Si verò domi propter infirmitatem debet exorcizari, ante imaginem Crucifixi, vel Beatissimæ Virginis, corde sur sùm ad Deum elevato, manu tenebit Cereum benedictum accensum, aut saltem Cereus juxta eum ponetur.

Tun Parochus Albá vel Superpelliceo et Stolá indutus, aquá benedictá afflictum et circumstantes asperget, illosque invitabit ad sedulò orandum cum ipso.

Mox dicet, muniendo se signo sanctæ Crucis:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti. Amen.

v. Dómine, exaudi oratiónem meam; R. Et clamor meus ad te véniat. Ý. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Oremus. Actiónes nostras, etc. ut suprà , pag 309.

Deinde dicet Evangelium sancti Marci Euntes in mundum, etc. ut suprà, pag. 330, signans in principio librum, deinde frontem , os et pectus suum , ac postremò frontem maleficiati. Finito Evangelio osculetur librum, dicens: Per Evangélica dicta, etc. Et statim subjungat.

« PoprzedniaDalej »